Quantum redactiones paginae "82 a.C.n." differant

Jump to navigation Jump to search
*Quo nuntio eis allato Praenestini oppidum suum Lucretio tradidere : tum Gaius Marius Minor consul sive necatus est sive ipse sibi mortem conscivit. Ex iis qui ex urbe tum exierunt adveniens Sulla Romanis quidem civibus ignovit, Samnites vero et Praenestinos omnes praeter mulieres et infantes trucidari iussit. Per tempus urbs [[Norba (Latium)|Norba]] sola adhuc Sullanis repugnavit donec et ipsa a proditoribus traderetur.
*Anno exeunte Sylla [[Senatus Romanus|senatores]] et [[Ordo equester|equites]] [[Proscriptio|proscripsit]] qui post recusatas condiciones pacis per [[Lucius Cornelius Scipio Asiaticus (consul 83 a.C.n.)|Scipionem]] expositas (83 a.C.n.) arma adversus se ceperant, sive magistratus gesserant, sive tribuni militum vel ductores exercituum fuerant, sive alio modo hostes adiuvarant. Ubicumque a quocumque necari eos fas erat.
*Mense decembri ab [[interrex|interrege]] [[Lucius Valerius Flaccus (consul 100 a.C.n.)|Lucio Valerio Flacco]] Sulla [[dictator]] nominatus est : dictatura tum primum ''legibus scribundis reipublicaeque constituendae'' ad tempus non praefinitum instituta est. Consules creari quidem non desierunt sed imperium dictatoris Sullae maius eorum erat.
 
== Nati ==

Tabula navigationis