Quantum redactiones paginae "Arthurus (rex)" differant

Jump to navigation Jump to search
m
Summarium vacuum
m
[[Fasciculus:King Arthur and the Knights of the Round Table.jpg|thumb|180px|Arthurus cum [[eques|equitibus]] suis apud [[Mensa Rotunda|Mensam Rotundam]] in castello [[Camelot]].]]
 
'''Arthurus'''<ref>[[Guillelmus Malmesburiensis]], ''[[De gestis regum Anglorum]]'' 1.</ref> (seu '''Arturus''',<ref>''Arturus seu Arcturus'': [[Galfridus Monemutensis]], ''[[Historia regum Britanniae]]'' 9.3 titulus.</ref> '''Arturius''',<ref>[[Radulphus de Coggeshall]], ''[[Chronicon Anglicanum]]''; [[Iohannes Lelandus]], ''[[Itinerarium (Lelandus)|Itinerarium]]''.</ref> vel '''Arthur'''<ref>[[Nennius]], ''[[Historia Brittonum]]'' 56; ''[[Annales Cambriae]]''.</ref>) est rex et miles Britannicae legendarius mythologiae Britannicae. Exemplum est regis et in bello et in pace optimi, sed multi pro incerto habent an re vera vixerit necne. Rex castelli nomine [[Camelot]] fuit, ubi suos equites et magum [[Merlinus|Merlinum]] habebat, et eius regina erat [[Guenevera (regina)|Guenevera]]. Arthurus possedit ensem mirabilem, [[Caliburnus|Caliburnum]] appellatum.
 
Arthurus floruisse dicitur [[saeculum 6|saeculo VI]], sed nomen Arthuri in nullo fonte historico eius saeculi legitur. Etiam [[Gildas]], qui se natum praetendit eodem anno quo [[proelium ad montem Badonicum]] commissum sit, nomen ducis huius proelii omittit. [[Nennius]] autem, saeculo IX scribens, hoc proelium inter bella Arthuri nominat. Saeculis XI, XII, XIII multae mythistoriae de vita Arthuri scriptae sunt in [[Cambria]], [[Francia]], [[Anglia]]; id genus fabularum poetae Francici ''Matière de Bretagne'' appellabant,<ref>Primo a [[Ioannes Bodel|Iohanne Bodel]], ''[[Chanson de Saisnes]]'', saeculo XII exeunte.</ref> scilicet "Res Britanniae".
16 662

recensiones

Tabula navigationis