Quantum redactiones paginae "82 a.C.n." differant

Jump to navigation Jump to search
43 octeti additi ,  5 years ago
*Copias a Carbone consule desertas Carrinas et Censorinus Romam duxerunt. Magna pars illius exercitus e [[Samnites|Samnitibus]] constabat qui a Bello Sociali ineunte numquam arma posuerant et proprios duces sequebantur. Ad [[Porta Collina|Portam Collinam]] sub ipsis Urbis moenibus cruenta pugna exitum universi belli decrevit : victor Sylla omnes captivos Samnites et duces hostium, Carrinam et Marcium Censorinum, interfici iussit.
*Quo nuntio eis allato Praenestini oppidum suum Lucretio tradidere : tum Gaius Marius Minor consul sive necatus est sive ipse sibi mortem conscivit. Ex iis qui ex urbe tum exierunt adveniens Sulla Romanis quidem civibus ignovit, Samnites vero et Praenestinos omnes praeter mulieres et infantes trucidari iussit. Per tempus urbs [[Norba (Latium)|Norba]] sola adhuc Sullanis repugnavit donec et ipsa a proditoribus traderetur.
*Anno exeunte Sylla senatores et equites [[Proscriptio|proscripsit]] qui post condiciones pacis a Scipione recusatas (83 a.C.n.) arma adversus se ceperant, sive magistratus gesserant, sive tribuni militum vel ductores exercituum fuerant, sive alio modo hostes adiuvarant. Ubicumque a quocumque necari eos fas erat.
 
== Nati ==

Tabula navigationis