Quantum redactiones paginae "Ioannes Bayerus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
Linea 9: Linea 9:
* [[1603]] - ''[[Uranometria]]'', Augustae Vindelicorum. [http://contentdm.lindahall.org/u?/star_atlas,0 Textus interretialis]
* [[1603]] - ''[[Uranometria]]'', Augustae Vindelicorum. [http://contentdm.lindahall.org/u?/star_atlas,0 Textus interretialis]


{{NexInt}}
== Vide etiam ==
* [[Tabula stellarum characteribus Bayeri agnitarum]]
* [[Tabula stellarum characteribus Bayeri agnitarum]]



Emendatio ex 17:52, 2 Augusti 2016

Frontispicium Uranometriae ex anno 1603 editae.
Constellatio Orionis in Uranometria, pictura Alexadri Mairi.

Ioannes Bayerus[1], vulgo Johann Bayer (Rainae in Germania natus anno 1572; mortuus die 7 Martii 1625), fuit cartographus caelestis. Philosophiae studuit apud universitatem Ingolstadiensem; postea iurisconsultus Augustae Vindelicorum exsistere meruit. Hodie autem notus est atlante stellari titulo Uranometria, quem anno 1603 divulgavit. Ibi novam astrorum designationem primus excogitavit, nobis nomine Bayer cha.[2] sive Litt. Bay.[3] cognitam; in tabulis enim catalogisque huius atlantis, stella litteris Graecis secundum constellationes indicantur.

Crater lunaris Bayer ex eo appellatus est. In oppido Rain et via et schola nomen de eo traxerunt.

Opera

Nexus interni

Notae

  1. Ioannis Bayeri Rhainani (1603) Uranometria, Augustae Vindelicorum, Christophorus Mangus.
  2. Iohannis Flamsteedii (1725) Historiae Coelestis Britannicae vol. 3, Londini.
  3. Friderici Gulielmi Argelanderi (1843) Uranometria Nova, Berolini, Simonis Schropp et Soc.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad cartographiam spectat. Amplifica, si potes!