Quantum redactiones paginae "Achaemenidae" differant
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q13527812 sunt |
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot) |
||
Linea 23: | Linea 23: | ||
* [[Darius III (rex Persarum)|Darius III Codomannus]] (336-330), Darii II pronepos, Artaxerxis III consobrinus, cui [[Alexander Magnus]] imperium eripuit (334-330) |
* [[Darius III (rex Persarum)|Darius III Codomannus]] (336-330), Darii II pronepos, Artaxerxis III consobrinus, cui [[Alexander Magnus]] imperium eripuit (334-330) |
||
{{NexInt}} |
|||
== Vide etiam == |
|||
* [[Satrapiae Imperii Achaemenidarum]] |
* [[Satrapiae Imperii Achaemenidarum]] |
||
* [[Cena regum Persarum]] |
* [[Cena regum Persarum]] |
Emendatio ex 17:44, 2 Augusti 2016
Achaemenidae (-arum, m.) (Graece: Ἀχαιμενίδαι) fuerunt domus regnatrix, primum Persidis, regni Imperio Medorum subiecti, deinde illorum imperio everso sui ipsorum Imperii Persarum. Nomen traxerunt ab Achaemene (Persice: Haxāmaniš, "qui est benigni animi"), duce aut rege Persarum septimi saeculi a.C.n. Imperii Persarum conditor habetur Cyrus II, 'magnus' cognominatus, qui anno 550 a.C.n. Medos sibi subiecit. Fines imperii maxime propagavit Darius I (521-486), cui omnes populi Asiae ab Indo flumine usque ad oras maris Aegaei, praeterea Aegyptii cum Graecis Cyrenaicis, et in Europa Thraces Macedonesque paruerunt. Imperium Achaemenidarum tandem anno 330 a.C.n. evertit Alexander Magnus Macedonum rex, quo mortuo Seleucidae maxima parte Imperii Persici potiti sunt.
Index Achaemenidarum
- Achaemenes
- Teispes, Achaemenis filius
- Cyrus I, Teispis filius
- Cambyses I, Cyri I filius
- Cyrus II Magnus (550-530), Cambysis I filius, Imperii Persarum conditor (550)
- Cambyses II (529-522), Cyri II filius, Aegypti expugnator (525)
- Darius I Magnus (521-486), Hystaspis, Achaemenis pronepotis, filius; Imperii renovator, bellum contra Graecos male gessit (490)
- Xerxes I (486-465), Darii I filius, bellum alterum contra Graecos male gessit (480-479)
- Artaxerxes I Longimanus (465-424), Xerxis I filius
- Xerxes II (424), Artaxerxis I filius
- Sogdianus (424-423), Artaxerxis I filius alter
- Darius II Nothus (423-405), Artaxerxis I filius tertius
- Artaxerxes II Mnemon (404-359), Darii II filius, quem Cyrus frater nequiquam evertere conatus est (401)
- Artaxerxes III Ochus (358-338), Artaxerxis II filius
- Artaxerxes IV Arses (338-336), Artaxerxis III filius
- Darius III Codomannus (336-330), Darii II pronepos, Artaxerxis III consobrinus, cui Alexander Magnus imperium eripuit (334-330)
Nexus interni
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Achaemenidas spectant (Achaemenids, Achaemenid dynasty). |
Bibliographia
- Friedrich Cauer, "Achaimenidai" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~) vol. 1 pars i (1893) coll. 200-204
- Rüdiger Schmitt, "Achaemenid Dynasty" in Encyclopaedia Iranica Online (Anglice)