Quantum redactiones paginae "Arthurus (rex)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
Linea 12: Linea 12:
In cultura populari, multae [[series televisiva|series televisivae]], [[pellicula]]e, [[liber|libri]], etc, mythologiam Arthurianam agunt. Opera sunt quae in mythologia aut solite aut laxe agunt.
In cultura populari, multae [[series televisiva|series televisivae]], [[pellicula]]e, [[liber|libri]], etc, mythologiam Arthurianam agunt. Opera sunt quae in mythologia aut solite aut laxe agunt.


{{NexInt}}
== Vide etiam ==
* ''[[De raris fabulis]]''
* ''[[De raris fabulis]]''
* ''[[Englynion y beddau]]''
* ''[[Englynion y beddau]]''

Emendatio ex 17:41, 2 Augusti 2016

Arthurus cum equitibus suis apud Mensam Rotundam in castello Camelot.
Statua regis Arthuri, a Petro Vischer sculpta.
Caliburnus Arthuri ensis.

Arthurus[1] (seu Arturus,[2] Arturius,[3] vel Arthur[4]) est rex et miles celeberrimus mythologiae Britannicae. Rex Arthurus exemplum est regis et in bello et in pace optimi, sed multi pro incerto habent an re vera vixerit necne. Rex castelli nomine Camelot fuit, ubi suos equites et magum Merlinum habebat, et eius regina erat Guenevera. Arthurus possedit ensem mirabilem, Caliburnum appellatum, ab eo ex petra extractum.

Arthurus floruisse dicitur saeculo VI, sed nomen Arthuri in nullo fonte historico eius saeculi legitur. Etiam Gildas, qui se natum praetendit eodem anno quo proelium ad montem Badonicum commissum sit, nomen ducis huius proelii omittit. Nennius autem, saeculo IX scribens, hoc proelium inter bella Arthuri nominat. Saeculis XI, XII, XIII multae mythistoriae de vita Arthuri scriptae sunt in Cambria, Francia, Anglia; id genus fabularum poetae Francici Matière de Bretagne appellabant,[5] scilicet "Res Britanniae".

Etiam titulus regis, a multis Arthuro datus, incertissimus est. In fontibus antiquissimis et praecipue Cambricis cognomen regis numquam gerit, sed potius dux bellorum et apud Cambros ameraudur ("imperator, id est dux militaris") appellatur.

Arthurus in cultura populari

In cultura populari, multae series televisivae, pelliculae, libri, etc, mythologiam Arthurianam agunt. Opera sunt quae in mythologia aut solite aut laxe agunt.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Roger Sherman Loomis, ed., Arthurian Literature in the Middle Ages: a collaborative history (Oxonii: Clarendon Press, 1959. ISBN 0-19-811588-1) (Anglice)

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Arthurum spectant.