Quantum redactiones paginae "Alania" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
Linea 14: Linea 14:
<div class="references-small"><references /></div>
<div class="references-small"><references /></div>


{{NexInt}}
==Vide etiam==
* [[Ossetia]]
* [[Ossetia]]



Emendatio ex 18:56, 28 Iulii 2016

Haec pagina de terra antiqua in Caucaso explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Alania" appellatur, vide Alania (discretiva).

Fasciculus:Alania X-XII century.png
Tabula geographica, territorium Alaniae saeculis decimoduodecimo cum adiacentibus terris atque limes Ossetiae hodiernae depingens.

Alania[1] fuit terra Alanorum, iuxta montes Caucasi Septentrionalis sita.

In opere Constantini Porphyrogeniti De administrando imperio "supra montem Caucasum Alania regio" sic commemoratur: "Chazaris bellum inferre Uzi possunt utpote contermini. sic etiam princeps Alaniae, quia novem Chazariae regiones Alaniae adiacent; possuntque Alani, si velint, illos depraedari magnumque inde Chazaris damnum importare, atque eos rerum penuria premere. ex illis quippe novem regionibus Chazaris omnia ad victum necessaria suppeditantur", et "Alaniae principe cum Chazaris pacem non habente, sed imperatoris Romani amicitiam potiorem ducente, si illi in amicitia et pace perseverare nolint, potest ille ingenti Chazaros damno afficere, in viis excubando et ex improviso illos aggrediendo dum ad Sarcel et ad regiones Chersonemque profiscuntur. quodsi princeps ille operam ponat ut illis aditum prohibeat, alta sane pax erit in Chersone et in regionibus. Chazari quippe Alanorum irruptionem reformidantes, neque facultate data Chersonem et regiones cum exercitu invadendi, quia simul utrisque bellum inferre nequeunt, in pace degere cogentur."[2]

Haec civitas Alanorum sui iuris, saeculis nono decimoque formata, initio saeculi tredecimi invasionis Mongolo-Tataricae causa dissoluta est.[3]

Nunc Ossetia Septentrionalis, res publica autonoma Russiae, in parte territorii Alaniae antiquae sita, plene "res publica Ossetia Septentrionalis – Alania" appellatur.

Notae

Nexus interni

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Alaniam spectant.