Quantum redactiones paginae "Condensatrum" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
Linea 30: Linea 30:
Quod condensatris aliis formis sunt formulae contortiores, haec formulae simplices sunt perutiles, praesertim ad analyses anticipales.
Quod condensatris aliis formis sunt formulae contortiores, haec formulae simplices sunt perutiles, praesertim ad analyses anticipales.


{{NexInt}}
== Vide etiam ==
*[[Electronica]]
*[[Electronica]]
*[[Physica electromagnetica]]
*[[Physica electromagnetica]]

Emendatio ex 16:54, 28 Iulii 2016

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Condensatra vel capacitores.

Condensatrum seu capacitor vel condensator est elementum electronicum quod energiam electricam in campo electrico inter duas laminas conductrales appositas reponit. Ut campus electricus creetur, in utraque lamina onus electricum signo contrario reponitur, positivum in uno latere, negativum in altero. Ergo condensatra dicuntur et energiam et onus electricum reponere.[1]

Unitates metandi

Capacitantia C capacitatem onus electricum reponendi metitur condensatro cuidam.

In Systemate SI unitas capacitantiae est Faradium, qui significat magnitudinem capacitantiae qui, sub vim tensionis uni Voltii, repositionem uni Coulombii efficit. Sed tam magnus autem est unum coulombium (1 C), et sic Faradium, ut capacitantiae quotidianae microfaradiis, etiam nanofaradiis, picofaradiis, attofaradiis metantur.

Aequationes de capacitantia

Ut ille campus electricus et tensio electrica V inter condensatri laminas creentur, in utraque lamina tantum onus electricum Q signo distincto coacervandum est ut necessarium secundum formulam[1]

Q = C V

ubi C est capacitantia illi capacitori. Energia U reposita in condensatro est

U = ½ C V².

Condensatrum laminis parallelis

Quamquam inter bina quaeque conductra semper exstat nonnulla capacitantia, condensatrum illud simplicissimum duabus laminis parallelis a distantia d separatis componitur. Si laminarum area A >> d², inter eas laminas tunc campi electrici magnitudo E est simpliciter[1]

E = V /d

et capacitantia C est

C = εo A /d

ubi εo = 8.854 187 817... x 10-12 F m-1 est constans electricus.[2]

Quod condensatris aliis formis sunt formulae contortiores, haec formulae simplices sunt perutiles, praesertim ad analyses anticipales.

Nexus interni

Notae

  1. 1.0 1.1 1.2 H. D. Young, R. A. Freedman, and A. L. Ford, University Physics with Modern Physics, 11th Edition, Pearson Education, Inc. San Francisco, 2004.
  2. Valor constantis εo a institutu NIST paratus.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad capacitores spectant.