Quantum redactiones paginae "Arthurus (rex)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 9: Linea 9:


== Mythologia Arthuriana ==
== Mythologia Arthuriana ==
[[Fasciculus:ExcalaburCaledfwlchTranslucent.jpg|thumb|200px|left|[[Caliburnus]] Arthuri gladius.]]
[[Fasciculus:ExcalaburCaledfwlchTranslucent.jpg|thumb|200px|left|[[Caliburnus]] Arthuri ensis.]]
Arthurus possedit ensem mirabilem, [[Caliburnus|Caliburnum]] appellatum.
Arthurus possedit ensem mirabilem, [[Caliburnus|Caliburnum]] appellatum.



Emendatio ex 23:25, 5 Iulii 2016

Arthurus cum equitibus suis apud Mensam Rotundam in castello Camelot.
Statua regis Arthuri, a Petro Vischer sculpta.

Arthurus[1] (seu Arthur,[2] sive Arturus,[3] sive Arturius[4]) est rex celeberrimus mythologiae Britannicae. Rex Arthurus exemplum est regis et in bello et in pace optimi, sed multi pro incerto habent an re vera vixerit necne.

Arthurus floruisse dicitur saeculo VI, sed nomen Arthuri in nullo fonte historico eius saeculi legitur. Etiam Gildas, qui se natum praetendit eodem anno quo proelium ad montem Badonicum commissum sit, nomen ducis huius proelii omittit. Nennius autem, saeculo IX scribens, hoc proelium inter bella Arthuri nominat. Saeculis XI, XII, XIII multae mythistoriae de vita Arthuri scriptae sunt in Cambria, Francia, Anglia; id genus fabularum poetae Francici Matière de Bretagne appellabant,[5] scilicet "Res Britanniae".

Etiam titulus regis, a multis Arthuro datus, incertissimus est. In fontibus antiquissimis et praecipue Cambricis cognomen regis numquam gerit, sed potius dux bellorum et apud Cambros ameraudur ("imperator, id est dux militaris") appellatur.

Mythologia Arthuriana

Caliburnus Arthuri ensis.

Arthurus possedit ensem mirabilem, Caliburnum appellatum.

Arthurus in cultura populari

Plures series televisivae, pelliculae, libri, et cetera, de mythologia Arthuriana sunt, ubi aut in mythologia aut laxe in ea aguntur.

Vide etiam

Notae

Bibliographia

  • Roger Sherman Loomis, ed., Arthurian Literature in the Middle Ages: a collaborative history (Oxonii: Clarendon Press, 1959. ISBN 0-19-811588-1) (Anglice)

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Arthurum spectant.