Quantum redactiones paginae "Anchises" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 6: Linea 6:


== Anchises et Aphrodite ==
== Anchises et Aphrodite ==
Aliquando Anchises, cum in [[Ida (mons Troadis)|Idae]] montibus boves pasceret,<ref>''[[Hymni Homerici|H.Aphr.]]'' 5.54-55; [[Homerus|Hom.]] ''[[Ilias|Il.]]'' 5.312-313.</ref> sub aspectum Aphroditae cecidit. Quae divinam formam Anchisae admirata in domum Cypriam properavit,<ref>''H.Aphr.'' 5.58-64.</ref> facieque decorata magnifico ornatu rediit et Anchisam blandis verbis adlocuta se puellam mortalem esse dissimulans<ref>''H.Aphr.'' 5.108-113.</ref> pastorem ad dulcem cupidinem erexit.<ref>''[[Hymni Homerici|H.Aphr.]]'' 5.143.</ref> Quae deinde in lecto facta sunt venuste narrantur:<ref>''H.Aphr.'' 161-167; latine convertit [[usor:Neander]].</ref>
Aliquando Anchises, cum in [[Ida (mons Troadis)|Idae]] montibus boves pasceret,<ref>''[[Hymni Homerici|H.Aph.]]'' 5.54-55; [[Homerus|Hom.]] ''[[Ilias|Il.]]'' 5.312-313.</ref> sub aspectum Aphroditae cecidit. Quae divinam formam Anchisae admirata in domum Cypriam properavit,<ref>''H.Aph.'' 5.58-64.</ref> facieque decorata magnifico ornatu rediit et Anchisam blandis verbis adlocuta se puellam mortalem esse dissimulans<ref>''H.Aph.'' 5.108-113.</ref> pastorem ad dulcem cupidinem erexit.<ref>''[[Hymni Homerici|H.Aphr.]]'' 5.143.</ref> Quae deinde in lecto facta sunt venuste narrantur:<ref>''H.Aph.'' 161-167; latine convertit [[usor:Neander]].</ref>


{| border="0" style="border-collapse:collapse; background:white; font-size:95%;"
{| border="0" style="border-collapse:collapse; background:white; font-size:95%;"
Linea 32: Linea 32:
|}
|}


Primo mane ex somno excitatus est ab Aphrodita, quae ei veram naturam suam patefacit. Re inopinata exterritus deam obsecrat, ut sui misereatur. Metuit enim, ne ἀμενηνός ('debilis') vivere cogatur. Aphrodite autem dolentem consolatur: "Filius tibi erit carus, qui apud Troianos regnabit ... cui nomen erit Aeneae."<ref>''H.Aphr.'' 196-198.</ref> Adhuc Anchisem praemonet, ne cuiquam glorietur se ipsa dea usum esse amatrice: "Ζεύς σε χολωσάμενος βαλέει ψολόεντι κεραυνῷ" ('Zeus te iratus percutiet fulmine fumoso').<ref>''H.Aphr.'' 5.288.</ref> Quo dicto ad caelum ventosum contendit.
Primo mane ex somno excitatus est ab Aphrodita, quae ei veram naturam suam patefacit. Re inopinata exterritus deam obsecrat, ut sui misereatur. Metuit enim, ne ἀμενηνός ('debilis') vivere cogatur. Aphrodite autem dolentem consolatur: "Filius tibi erit carus, qui apud Troianos regnabit ... cui nomen erit Aeneae."<ref>''H.Aph.'' 196-198.</ref> Adhuc Anchisem praemonet, ne cuiquam glorietur se ipsa dea usum esse amatrice: "Ζεύς σε χολωσάμενος βαλέει ψολόεντι κεραυνῷ" ('Zeus te iratus percutiet fulmine fumoso').<ref>''H.Aph.'' 5.288.</ref> Quo dicto ad caelum ventosum contendit.


== De mytho Anchisae ==
== De mytho Anchisae ==
[[Fasciculus:William Blake Richmond - Venus and Anchises - Google Art Project.jpg|thumb|left|360px|Aphrodite mater ferarum (''H.Aph.'' 68-73). (Pinxit [[William Blake Richmond]] anno 1889/90)]]
Mythus Anchisae perantiquus esse videtur, quem iam Homerus et hymnus Homericus ad Aphroditam cantatus attestantur. At H.J.Rose (1924), ut consentaneum est, radices mythi ultra Homerum petere contendit. Nam si pro nominibus de solis actoribus loquimur, idem fere schema repeti videmus, in quo pastor mortalis immortali deae concumbit, deinde vitalitatem — ne dicamus virilitatem — amittit. Quo in schemate pro Anchisa [[Attis]] substitui potest, fortasse etiam [[Adonis]]. Sed non solum hi sed etiam alii heroes orientales sicut [[Thammuz]].<ref>Rose 1924: 12-13.</ref>
Mythus Anchisae perantiquus esse videtur, quem iam Homerus et hymnus Homericus ad Aphroditam cantatus attestantur. At H.J.Rose (1924), ut consentaneum est, radices mythi ultra Homerum petere contendit. Nam si pro nominibus de solis actoribus loquimur, idem fere schema repeti videmus, in quo pastor mortalis immortali deae concumbit, deinde vitalitatem — ne dicamus virilitatem — amittit. Quo in schemate pro Anchisa [[Attis]] substitui potest, fortasse etiam [[Adonis]]. Sed non solum hi sed etiam alii heroes orientales sicut [[Thammuz]].<ref>Rose 1924: 12-13.</ref> Videtur igitur in Aphroditae et Anchisae concubinatu schema mythicum latere, quod quidem non nisi adumbrationem obscuram praebet.

Homerus unde nomen Anchisae deprompserit, ignotum est. Graecum non est, ut sunt [[Agamemnon]] aut [[Menelaus]] multaque alia nomina Homerica.<ref>Rose (1924: 11) nomen [[Phrygia|Phrygium]] esse coniectat.</ref> Nec sunt nomina Magnae Matris — sive [[Cybele]] sive [[Artemis]] sive Aphrodite appellatur — ex [[Peloponnesus|Peloponneso]] oriunda. Et Aphroditam, cum Anchisam illectura ad huius domicilium ambulabat, sequebantur "cani lupi caudam iactantes leonesque caesiis oculis, ursi leopardique veloces cervis inexplebiles. Quos videns toto pectore laetabatur."<ref>''H.Aph.'' 69-72 οἳ δὲ μετ᾽ αὐτὴν / σαίνοντες πολιοί τε λύκοι χαροποί τε λέοντες, / ἄρκτοι παρδάλιές τε θοαὶ προκάδων ἀκόρητοι / ἤισαν: ἣ δ᾽ ὁρόωσα μετὰ φρεσὶ τέρπετο θυμὸν.</ref> Hic cum Artemide, [[domina ferarum|πότνια θηρῶν]], coire videtur; in ''H.Aph.'' 68 "mater ferarum" appellatur. Quae vestigia sd orientem ducere videntur.





Emendatio ex 07:36, 17 Iunii 2016

Haec pars progressura est Haec pars progressura est.
Aeneas Troiam relinquens tergo Anchisam portat. Vinarium (οἰνοχόη) Atticum figuris nigris pictum, annis 510 a.C.n. factum.

Anchises (Graece Ἀγχίσης), in figura vernacula Anchisa,[1] est persona mythologiae Graecae, heros Troianus, quem amor Aphroditae in vitae discrimen adduxit.

Anchises erat ex regio genere Troianorum oriundus, nam proavus eius erat Tros, Troiae conditor, qui tres filios procreavit, scilicet Ilum, Assaracum, Ganymedem. Assaracus Capyn, Anchisae patrem, genuit.[2] De matribus aut sororibus nihil apud Homerum, sed ex Pseudo-Apollodoro[3] cognovimus Capyn patruelem suam in matrimonium duxisse, nam uxor Themiste, Anchisae mater, erat Assaraci fratris (Ili) filia. Sed notissimum est Aphroditam ex Anchisa Aeneam procreavisse.

Anchises et Aphrodite

Aliquando Anchises, cum in Idae montibus boves pasceret,[4] sub aspectum Aphroditae cecidit. Quae divinam formam Anchisae admirata in domum Cypriam properavit,[5] facieque decorata magnifico ornatu rediit et Anchisam blandis verbis adlocuta se puellam mortalem esse dissimulans[6] pastorem ad dulcem cupidinem erexit.[7] Quae deinde in lecto facta sunt venuste narrantur:[8]

Cum in lectum bene compositum inscendissent, οἳ δ᾽ ἐπεὶ οὖν λεχέων εὐποιήτων ἐπέβησαν,
Anchises primum Aphroditen spoliavit ornatu splendido, κόσμον μέν οἱ πρῶτον ἀπὸ χροὸς εἷλε φαεινόν,
fibulisque tortis crotaliisque et torquibus. πόρπας τε γναμπτάς θ᾽ ἕλικας κάλυκάς τε καὶ ὅρμους.
solvitque cingulum ac vestes candidas λῦσε δέ οἱ ζώνην ἰδὲ εἵματα σιγαλόεντα
exuit deposuitque in sella argento clavata. ἔκδυε καὶ κατέθηκεν ἐπὶ θρόνου ἀργυροήλου
Deinde deorum voluntate et sorte Ἀγχίσης: ὃ δ᾽ ἔπειτα θεῶν ἰότητι καὶ αἴσῃ
immortali deae concubuit mortalis ille non sibi constans. ἀθανάτῃ παρέλεκτο θεᾷ βροτός, οὐ σάφα εἰδώς.

Primo mane ex somno excitatus est ab Aphrodita, quae ei veram naturam suam patefacit. Re inopinata exterritus deam obsecrat, ut sui misereatur. Metuit enim, ne ἀμενηνός ('debilis') vivere cogatur. Aphrodite autem dolentem consolatur: "Filius tibi erit carus, qui apud Troianos regnabit ... cui nomen erit Aeneae."[9] Adhuc Anchisem praemonet, ne cuiquam glorietur se ipsa dea usum esse amatrice: "Ζεύς σε χολωσάμενος βαλέει ψολόεντι κεραυνῷ" ('Zeus te iratus percutiet fulmine fumoso').[10] Quo dicto ad caelum ventosum contendit.

De mytho Anchisae

Aphrodite mater ferarum (H.Aph. 68-73). (Pinxit William Blake Richmond anno 1889/90)

Mythus Anchisae perantiquus esse videtur, quem iam Homerus et hymnus Homericus ad Aphroditam cantatus attestantur. At H.J.Rose (1924), ut consentaneum est, radices mythi ultra Homerum petere contendit. Nam si pro nominibus de solis actoribus loquimur, idem fere schema repeti videmus, in quo pastor mortalis immortali deae concumbit, deinde vitalitatem — ne dicamus virilitatem — amittit. Quo in schemate pro Anchisa Attis substitui potest, fortasse etiam Adonis. Sed non solum hi sed etiam alii heroes orientales sicut Thammuz.[11] Videtur igitur in Aphroditae et Anchisae concubinatu schema mythicum latere, quod quidem non nisi adumbrationem obscuram praebet.

Homerus unde nomen Anchisae deprompserit, ignotum est. Graecum non est, ut sunt Agamemnon aut Menelaus multaque alia nomina Homerica.[12] Nec sunt nomina Magnae Matris — sive Cybele sive Artemis sive Aphrodite appellatur — ex Peloponneso oriunda. Et Aphroditam, cum Anchisam illectura ad huius domicilium ambulabat, sequebantur "cani lupi caudam iactantes leonesque caesiis oculis, ursi leopardique veloces cervis inexplebiles. Quos videns toto pectore laetabatur."[13] Hic cum Artemide, πότνια θηρῶν, coire videtur; in H.Aph. 68 "mater ferarum" appellatur. Quae vestigia sd orientem ducere videntur.


Notae

  1. Naevius, Bellum Punicum 1.3.1 Morel.
  2. Hom. Il. 20.213-241.
  3. Bibl. 3.12.2.
  4. H.Aph. 5.54-55; Hom. Il. 5.312-313.
  5. H.Aph. 5.58-64.
  6. H.Aph. 5.108-113.
  7. H.Aphr. 5.143.
  8. H.Aph. 161-167; latine convertit usor:Neander.
  9. H.Aph. 196-198.
  10. H.Aph. 5.288.
  11. Rose 1924: 12-13.
  12. Rose (1924: 11) nomen Phrygium esse coniectat.
  13. H.Aph. 69-72 οἳ δὲ μετ᾽ αὐτὴν / σαίνοντες πολιοί τε λύκοι χαροποί τε λέοντες, / ἄρκτοι παρδάλιές τε θοαὶ προκάδων ἀκόρητοι / ἤισαν: ἣ δ᾽ ὁρόωσα μετὰ φρεσὶ τέρπετο θυμὸν.

Bibliographia

  • Reed, Joseph D. 1995. The Sexuality of Adonis. Classical Antiquity 14: 317-347
  • Rose, H.J. 1924. Anchises and Aphrodite. Classical Quarterly 18: 11-16.