Quantum redactiones paginae "Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 5: Linea 5:


== Cursus honorum ==
== Cursus honorum ==
Legatus annis [[207 a.C.n.|207]] - [[202 a.C.n.]] expeditionibus fratris in Hispania, Africa Siciliaque interfuit. Anno [[193 a.C.n.|193]] [[praetor]] [[Sicilia (provincia Romana)|Siciliam]] administravit. Anno [[191 a.C.n.|191]] sub imperio [[Manius Acilius C.f. Glabrio|Manii Acilii C.f. Glabrionis]] contra [[Antiochus III Magnus|Antiochum III]], [[Persis|Persidis]] [[Syria]]eque regem certavit. Cum in [[Asia (provincia romana)|Asiam]] advenisset, ad duo ferme milia ab hoste castra posuit. Antiochus coepit aciem instruere, nec Scipio detrectavit certamen. Cum autem duae acies in conspectu essent, coorta nebula caliginem dedit, quae nihil admodum Romanis, eadem plurimum regiis nocuit; nam humor gladios aut pila Romanorum non hebetabat; arcus vero quibus Antiochi milites utebantur, fundasque et iaculorum amenta emollierat. Itaque fusus est regis exercitus fugatusque. Ipse Antiochus cum paucis fugiens in [[Lydia]]m concessit. Tam Asiae urbes victori se dediderunt. Lucius Scipio Romam reversus, ingenti gloria triumphavit, et Asiatici cognomen accepit.
Legatus annis [[207 a.C.n.|207]] - [[202 a.C.n.]] expeditionibus fratris in Hispania, Africa Siciliaque interfuit. Anno [[193 a.C.n.|193]] [[praetor]] [[Sicilia (provincia Romana)|Siciliam]] administravit. Anno [[191 a.C.n.|191]] sub imperio [[Manius Acilius C.f. Glabrio|Manii Acilii C.f. Glabrionis]] contra [[Antiochus III Magnus|Antiochum III]], [[Persis|Persidis]] [[Syria]]eque regem certavit. Rege ad [[Thermopylae|Thermopylas]] victo, consul Lucium Scipionem Romam dimisit, victoriam nuntiaturum.


Anno [[190 a.C.n.|190]] una cum Laelio [[consul]] electus bellum cum [[Antiochus III Magnus|Antiocho]] finiendum suscepit : nam, quamquam belli imperitus erat, quia frater [[Publius Cornelius Scipio Africanus|Publius]], ille illustris imperator qui [[Hannibal|Hannibalem]] [[Zamae pugna|Zamae]] vicerat, legatus ei adfuturum pollicitus erat, hoc magnum bellum ut sibi traderetur persuaserat<ref>[[Titus Livius]], ''Ab urbe condita'' XXXVII 1,7-10</ref>. Anno [[189 a.C.n.|189]] Romam rediit atque anno [[188 a.C.n.|188]] triumphavit. Postea anno [[187 a.C.n.]] Lucius Scipio simul cum fratre accusatus est acceptae ab Antiocho pecuniae, et quamvis contenderet omnem praedam in aerarium fuisse illatam, damnatus tamen est et in carcerem duci coeptus. Anno [[184 a.C.n.|184]] a censoribus [[Marcus Porcius Cato maior|Marco Porcio Catone]] et [[Lucius Valerius Flaccus (consul 195 a.C.n.)|Lucio Valerio Flacco]] accusatus et ei equus publicus demptus est.
Qui anno [[190 a.C.n.|190]] una cum Laelio [[consul]] electus bellum cum [[Antiochus III Magnus|Antiocho]] finiendum suscepit : nam, quamquam belli imperitus erat, quia frater [[Publius Cornelius Scipio Africanus|Publius]], ille illustris imperator qui [[Hannibal|Hannibalem]] [[Zamae pugna|Zamae]] vicerat, legatus ei adfuturum pollicitus erat, hoc magnum bellum ut sibi traderetur persuaserat<ref>[[Titus Livius]], ''Ab urbe condita'' XXXVII 1,7-10</ref>. Cum in [[Asia (provincia romana)|Asiam]] advenisset, ad duo ferme milia ab hoste castra posuit. Antiochus coepit aciem instruere, nec Scipio detrectavit certamen. Cum autem duae acies in conspectu essent, coorta nebula caliginem dedit, quae nihil admodum Romanis, eadem plurimum regiis nocuit; nam humor gladios aut pila Romanorum non hebetabat; arcus vero quibus Antiochi milites utebantur, fundasque et iaculorum amenta emollierat. Itaque fusus est regis exercitus fugatusque. Ipse Antiochus cum paucis fugiens in [[Lydia]]m concessit. Tam Asiae urbes victori se dediderunt. Lucius Scipio Romam reversus, ingenti gloria triumphavit, et Asiatici cognomen accepit. Anno [[189 a.C.n.|189]] Romam rediit atque anno [[188 a.C.n.|188]] triumphavit. Postea anno [[187 a.C.n.]] Lucius Scipio simul cum fratre accusatus est acceptae ab Antiocho pecuniae, et quamvis contenderet omnem praedam in aerarium fuisse illatam, damnatus tamen est et in carcerem duci coeptus. Anno [[184 a.C.n.|184]] a censoribus [[Marcus Porcius Cato maior|Marco Porcio Catone]] et [[Lucius Valerius Flaccus (consul 195 a.C.n.)|Lucio Valerio Flacco]] accusatus et ei equus publicus demptus est.


== Bibliographia ==
== Bibliographia ==

Emendatio ex 12:59, 9 Iunii 2016

Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus vel Asiagenes (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 184 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Gens

Frater eius clarus Publius Cornelius Scipio Africanus fuit.

Cursus honorum

Legatus annis 207 - 202 a.C.n. expeditionibus fratris in Hispania, Africa Siciliaque interfuit. Anno 193 praetor Siciliam administravit. Anno 191 sub imperio Manii Acilii C.f. Glabrionis contra Antiochum III, Persidis Syriaeque regem certavit. Rege ad Thermopylas victo, consul Lucium Scipionem Romam dimisit, victoriam nuntiaturum.

Qui anno 190 una cum Laelio consul electus bellum cum Antiocho finiendum suscepit : nam, quamquam belli imperitus erat, quia frater Publius, ille illustris imperator qui Hannibalem Zamae vicerat, legatus ei adfuturum pollicitus erat, hoc magnum bellum ut sibi traderetur persuaserat[1]. Cum in Asiam advenisset, ad duo ferme milia ab hoste castra posuit. Antiochus coepit aciem instruere, nec Scipio detrectavit certamen. Cum autem duae acies in conspectu essent, coorta nebula caliginem dedit, quae nihil admodum Romanis, eadem plurimum regiis nocuit; nam humor gladios aut pila Romanorum non hebetabat; arcus vero quibus Antiochi milites utebantur, fundasque et iaculorum amenta emollierat. Itaque fusus est regis exercitus fugatusque. Ipse Antiochus cum paucis fugiens in Lydiam concessit. Tam Asiae urbes victori se dediderunt. Lucius Scipio Romam reversus, ingenti gloria triumphavit, et Asiatici cognomen accepit. Anno 189 Romam rediit atque anno 188 triumphavit. Postea anno 187 a.C.n. Lucius Scipio simul cum fratre accusatus est acceptae ab Antiocho pecuniae, et quamvis contenderet omnem praedam in aerarium fuisse illatam, damnatus tamen est et in carcerem duci coeptus. Anno 184 a censoribus Marco Porcio Catone et Lucio Valerio Flacco accusatus et ei equus publicus demptus est.

Bibliographia

Notae

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XXXVII 1,7-10


Antecessores:
Manius Acilius C.f. Glabrio et Publius Cornelius Cn.f. Scipio Nasica
Consul
190 a.C.n.
cum
Gaio Laelio C.f.
Successores:
Gnaeus Manlius Vulso et M. Fulvius M.f. Nobilior