Quantum redactiones paginae "Emeritus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
pag. commentationibus variarum Vicipaediarum (Anglicae, Theodiscae, Francicae) innixus auxi
mNo edit summary
Linea 1: Linea 1:
'''Emeritus''' (PPP verbi emerere sive emereri) forma adiectiva in usu est ad [[professor]]em, [[episcopus|episcopum]] vel [[homo|hominem]] alterius [[professio]]nis significandum, cui otium permissum est.
'''Emeritus''' (PPP verbi emerere sive emereri) forma adiectiva in usu est ad [[professor]]em, [[episcopus|episcopum]] vel [[homo|hominem]] alterius [[professio]]nis significandum, cui otium permissum est.


Saepe "emeritus" nomen honoris habetur, quod hominibus, qui officiis maximi momenti vel magni honoris fungebantur, datum est, ut puta [[Benedictus XVI|Benedicto XVI]] papae, qui mense Februarii [[2013]] titulum papae emeriti accepit.<ref>Vide [http://www.catholicnews.com/data/stories/cns/1300847.htm]</ref> Homini, cui nomen emeriti est, non necessario omnia officia relinquenda sunt, sed saepe partim in labore perseverare potest.
Saepe "emeritus" nomen honoris habetur, quod hominibus, qui officiis maximi momenti vel magni honoris fungebantur, datum est, ut puta [[Benedictus XVI|Benedicto XVI]] papae, qui mense Februario [[2013]] titulum papae emeriti accepit.<ref>Vide [http://www.catholicnews.com/data/stories/cns/1300847.htm]</ref> Homini, cui nomen emeriti est, non necessario omnia officia relinquenda sunt, sed saepe partim in labore perseverare potest.


== Ecclesia Romana ==
== Ecclesia Romana ==

Emendatio ex 20:49, 7 Iunii 2016

Emeritus (PPP verbi emerere sive emereri) forma adiectiva in usu est ad professorem, episcopum vel hominem alterius professionis significandum, cui otium permissum est.

Saepe "emeritus" nomen honoris habetur, quod hominibus, qui officiis maximi momenti vel magni honoris fungebantur, datum est, ut puta Benedicto XVI papae, qui mense Februario 2013 titulum papae emeriti accepit.[1] Homini, cui nomen emeriti est, non necessario omnia officia relinquenda sunt, sed saepe partim in labore perseverare potest.

Ecclesia Romana

Cum episcopus dioecesanus vel auxiliarius munus cedit, verbum "emeritus" pristino titulo additur, sicut "archiepiscopus emeritus", "episcopus emeritus", "episcous auxiliarius emeritus. Interdum sunt plures unius sedis episcopalis "episcopi emeriti", si iis est vita satis longa.[2] De papa emerito iam supra dictum est.

Vita academica

Olim munus professorum non nisi morte finitum est. Nomen "emeriti" quaedam huius traditionis continuatio est. In Germania et Francia e.g. professoribus emeritis facultas data est, ut quandam laboris vel pervestigationis portionem continuent, cum alii, qui cum praebendis dimissi sint, omni labore vacent. In Britanniarum Regno aliisque in terris titulus "emeritus professor" solis professoribus datus est, qui meritis praestent.

Bibliographia

  • Emeritus, New Oxford American Dictionary (2. ed.), 2005.
  • Emeritus, Merriam-Webster Dictionary (in interrete), 2006.
  • Emeritus, Australian Concise Oxford Dictionary (3. ed.), 1997.
  • Michael Hartmer, in: Christian Flämig et al. (ed.): Handbuch des Wissenschaftsrechts. 2. ed., Springer, Berolini 1996, ISBN 3-540-61129-0, vol. 1, p. 534–536. (Ius Germaniae)
  • Andreas Reich: Bayerisches Hochschullehrergesetz. Kommentar. 2. ed., Bock, Bad Honnef 2000, ISBN 3-87066-776-1, p. 270–276. (Ius Bavariae)
  • l'article L952-11 du Code de l'Education (de titulo emerito in Francia dando)


Notae

  1. Vide [1]
  2. Vide Annuarium Pontificium cuiuslibet anni