Quantum redactiones paginae "Septem contra Thebas (Aeschylus)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 26 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q506546 sunt
Argumentum ex Anglica lingua converti.
Linea 1: Linea 1:
[[Fasciculus:Seven against Thebes Getty Villa 92.AE.86.jpg|thumb|[[Capaneus]] Thebarum moenia ascendit, [[Creon]] despexit.<br>(Amphora [[Fictilia rubris figuris picta|rubris figuris ornata]] ex [[Campania]], circa annum 340 a.C.n., [[Museum J. Paul Getty]], Malibu, California)]]
[[Fasciculus:Seven against Thebes Getty Villa 92.AE.86.jpg|thumb|[[Capaneus]] Thebarum moenia ascendit, [[Creon]] despexit.<br>(Amphora [[Fictilia rubris figuris picta|rubris figuris ornata]] ex [[Campania]], circa annum 340 a.C.n., [[Museum J. Paul Getty]], Malibu, California)]]


'''Septem contra Thebas''' ([[Graece]]: Ἑπτὰ ἐπὶ Θήβας) est [[Aeschylus|Aeschyli]] tragoedia anno [[467 a.C.n.]] conscripta, quae pugnam inter [[Eteocles|Eteoclem]] et copias [[Thebae (Graecia)|Thebanas]] contra [[Polynices|Polynicem]] et socios narrat. Ultima (ac sola relicta) pars est [[Oedipus|Oedipodioniae]] trilogiae.
'''Septem contra Thebas''' ([[Graece]]: Ἑπτὰ ἐπὶ Θήβας) est [[Aeschylus|Aeschyli]] [[tragoedia]] anno [[467 a.C.n.]] Athenis acta, quae pugnam inter [[Eteocles|Eteoclem]] et copias [[Thebae (Graecia)|Thebanas]] contra [[Polynices|Polynicem]] et socios narrat. Ultima (ac sola relicta) pars est [[Oedipus|Oedipodioniae]] trilogiae.


== Argumentum ==
{{stipula}}
Maxima pars tragoediae constat e sermonibus longis, quibus cives Thebani et Eteocles rex disputant de periculo sibi creato ab infesto exercitu, qui iam ad portas est. Quibus diverbiis patefiunt [[animus]] habitusque Eteoclis.


Unusquisque eorum septem, qui [[Exercitus|copias]] [[Argos|Argivas]] in septem portas urbis Thebarum duxerunt, et [[Insigne|insignia]] cuiusque multis verbis exponuntur. Deinceps Eteocles singulos duces Thebanos Argivis attribuit. Ut postremus dux, qui septimam portam petit, Polynices, frater regis, apertus est, Eteocles reminiscens exsecrationis Oedipodis patris decernit ipse fratrem ad septimam portam impugnare et abit. Post [[carmen]] [[Chorus|catervae]] [[nuntius]] procedit et profert in medium hostes quidem repulsos, sed Eteoclem Polynicemque invicem occidisse. [[Corpus|Corporibus]] in [[Scaena theatrica|scaenam]] prolatis [[Cantus lugubris|cantu lugubri]] deflentur.

Quia fabula [[Sophocles|Sophoclea]], quae [[Antigone (Sophocles)|Antigone]] inscribitur, maxime diligebatur, extrema pars Aeschyleae tragoediae rescripta est quinquaginta annis post mortem auctoris. Cum fabula ab Aeschylo conscripta desierit in maestitiam doloresque mortuorum fratrum, nunc continet extremam partem, quae quasi fabulam Sophocleam exorditur: Nuntius procedit et exclamat Polynicem [[Funus (ritus)|humari]] vetitum esse; cuius soror Antigone profitetur se id edictum contempturam.

Septeni duces, qui Thebas oppugnant aut defendunt, sunt:
{| class="wikitable"
!
!Oppugnator
!Defensor
|1
|[[Tydeus]]
|[[Melanippus]]
|-
|2
|[[Capaneus]]
|[[Polyphontes]]
|-
|3
|[[Eteoclus]]
|[[Megareus]]
|-
|4
|[[Hippomedon]]
|[[Hyperbius]]
|-
|5
|[[Parthenopeus]]
|Actor
|-
|6
|[[Amphiaraus]]
|[[Lasthenes]]
|-
|7
|Polynices
|Eteocles
|}
[[Categoria:Mythologia Graeca]]
[[Categoria:Mythologia Graeca]]
[[Categoria:Litterae Graecae antiquae]]
[[Categoria:Litterae Graecae antiquae]]

Emendatio ex 15:19, 27 Maii 2016

Capaneus Thebarum moenia ascendit, Creon despexit.
(Amphora rubris figuris ornata ex Campania, circa annum 340 a.C.n., Museum J. Paul Getty, Malibu, California)

Septem contra Thebas (Graece: Ἑπτὰ ἐπὶ Θήβας) est Aeschyli tragoedia anno 467 a.C.n. Athenis acta, quae pugnam inter Eteoclem et copias Thebanas contra Polynicem et socios narrat. Ultima (ac sola relicta) pars est Oedipodioniae trilogiae.

Argumentum

Maxima pars tragoediae constat e sermonibus longis, quibus cives Thebani et Eteocles rex disputant de periculo sibi creato ab infesto exercitu, qui iam ad portas est. Quibus diverbiis patefiunt animus habitusque Eteoclis.

Unusquisque eorum septem, qui copias Argivas in septem portas urbis Thebarum duxerunt, et insignia cuiusque multis verbis exponuntur. Deinceps Eteocles singulos duces Thebanos Argivis attribuit. Ut postremus dux, qui septimam portam petit, Polynices, frater regis, apertus est, Eteocles reminiscens exsecrationis Oedipodis patris decernit ipse fratrem ad septimam portam impugnare et abit. Post carmen catervae nuntius procedit et profert in medium hostes quidem repulsos, sed Eteoclem Polynicemque invicem occidisse. Corporibus in scaenam prolatis cantu lugubri deflentur.

Quia fabula Sophoclea, quae Antigone inscribitur, maxime diligebatur, extrema pars Aeschyleae tragoediae rescripta est quinquaginta annis post mortem auctoris. Cum fabula ab Aeschylo conscripta desierit in maestitiam doloresque mortuorum fratrum, nunc continet extremam partem, quae quasi fabulam Sophocleam exorditur: Nuntius procedit et exclamat Polynicem humari vetitum esse; cuius soror Antigone profitetur se id edictum contempturam.

Septeni duces, qui Thebas oppugnant aut defendunt, sunt:

Oppugnator Defensor 1 Tydeus Melanippus
2 Capaneus Polyphontes
3 Eteoclus Megareus
4 Hippomedon Hyperbius
5 Parthenopeus Actor
6 Amphiaraus Lasthenes
7 Polynices Eteocles