Quantum redactiones paginae "Lingua Valentina" differant

E Vicipaedia
Substituo "valentinum" in loco "valentiani"
m Lesgles movit paginam Lingua Valentiana ad Lingua Valentina: forma classica; vide disputationem
(eadem)

Emendatio ex 20:42, 3 Maii 2016

Lingua Valentiana (Valencià)
IPA: [ βa.len'sia ]
Taxinomia:
lingua Indoeuropaea e subfamilia Romanica)
Locutores: 2 000 000
Sigla: 1 ca, 2 cat, 3 cat
Status publicus
Officialis Hispania
Privata
Litterae:
Scriptura: Scriptura Latina
Procuratio: Acadèmia Valenciana de la Llengua
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Locatio atque variantes linguae Valentianae

Situs locutorum linguae Valentianae

Lingua Valentina[1] (ipso sermone valencià) est nomen datum linguae Catalanae in Communitate Valentina ob causas historicas, phoneticas et lexicas. Sunt linguae Valentinae dialecti quinque:

De nomine linguae

Adhuc in regionibus quae antiqui Regni Valentiae partem formavere, linguae Valentinae cognitio et usus per permutationem linguisticam decreverunt, (apprime ponderis per Franquisticam aeram) etiam ab immigratione ex aliis Hispaniae et mundi partibus affecti. Valentinae cognitio in eis areis velut "praecipuae Valentianophonicis" a Generalitate Valentina definitis (ubi 83% intellegere potest et 58% loqui potest) vix maior quam in tota Communitate Valentina est (vide tabulam).

Valentinae cognitio in
Communitate Valentina
Intellegere potest 76%
Loqui potest 53%
Legere potest 47%
Scribere potest 25%
Fons: Academia Valentiana Linguae (2004). Scheda de Valentianae statu.

Valentina ab Academia Valentina Linguae (Valentine; Acadèmia Valenciana de la LLengua sive AVL), anno 1998 creata, regulatur. Lex quae Academiam instituit initio Valentinam linguistici systematis partem esse enuntiavit quod alia Hispanica antiquae Coronae Aragoniensis, scilicet Catalauniae et Insularum Baliarium, territoria velut "propriam linguam" suis territoriis agnoscunt. Nihilominus, in subsecuta publica affirmatione, anno 2005, Academia Valentina Linguae Valentiam eadem lingua quam Catalauniam et Insulas Baliares loqui et dissimiles varietates "unam linguam" ad vocabulum "systematis linguistici" quo praemissa lex usa est referentem constituere asseruit. Institutum Studiorum Catalanicorum (Valentine: Institut d'Estudis Catalans sive IEC) quoque Catalanam et Valentinam eandem linguam considerat. Quamquam phoneticae dissimilitudines perspicuae sunt, scripta rata Valentina a rata Media Catalana solum parum differt. Chironomia Valentina etiam est cui peculiaris protectio a Statuto Autonomiae Valentinis surdis hominibus concessa est.

Praeter prorsus philologica criteria, traditionale et usitatum vocabulum ad nuncupandam linguam in Valentia Valentina est. Pervulgatus huius vocabuli usus a civibus et omnibus praecipuis factionibus nec necessario suam Catalanicam linguisticam filiationem negat nec probat. Tam Catalana quam Valentina parum dissimiles normas habent, quod aliquod confusionis produxit de quaestione si pro eadem lingua necne habeantur. Sic, aliquae Hispanicae gubernationis documenta dissimiles versiones Catalauniae et Valentiae continent, v. gr., in anni 2005 referendo ad probandam propositam Constitutionem Europaeam Hispanica gubernatio primum identicas Foederis Constitutionalis versiones in ratam Catalanam, easdem Catalauniae et Valentiae, distribuit. Quod vocalem Communitatis Valentinae gubernationis reactionem provocavit quae versionem in ratam Valentinam requirebat, sed, ea probata, tunc, vicissim, Catalana gubernatio, ad approbandam philologicam identitatem inter Catalanam et Valentinam, ratam Valentinam sumpsit et rata Catalana in libellulis in Catalaunia distributis non usa est.

De hac re, praecipua conservativa factio in Valentia, gubernantes Partes Populares, plerumque non de Catalanae et Valentinae filiatione agit, dum, effective, ratam Valentinam consentaneisssam Catalanae probat; neglecto ab quo, satis vocum reagentium et "Valentinas versiones" aliquando velut eam Europaei referendi supra nominatam defendentium potest. Porro, Partes Populares dexterae alae circulos concordes aut absorbitos e Blaveristico motu includunt, qui has duas pro una lingua habere refutat.


Bibliographia

  • Sanchis i Guarner, Immanuel (1934, 1967). La llengua dels valencians. Edicions 3i4, Valentiae 2005. ISBN 84-7502-082-8.
  • Sanchis i Guarner, Immanuel (1963). Els valencians i la llengua autòctona durant els segles XVI, XVII i XVIII. Institució Alfons el Magnànim. Valentia. ISBN 84-370-5334-X.
  • Saragossà, Abelard, El valencià del futur, Benicarló, Alambor, [2000], 2002, editio secunda, ISBN 84-931620-2-7.
  • Valor i Vives, Henricus (1978). Curs mitjà de gramàtica catalana, referida especialment al País Valencià. Edicions Grog, Valentiae 1999. ISBN 84-85211-45-6.
  • Salvador i Gimeno, Carolus (1951). Gramàtica valenciana. Associació Cultural Lo Rat Penat. Valentiae 1995. ISBN 84-85211-71-5.
  • Colomina i Castanyer, Georgius, (1995). Els valencians i la llengua normativa. Textos universitaris. Lucenti: Institut de Cultura "Juan Gil-Albert". ISBN 84-7784-178-0.

Vide etiam

Notae

  1. '"Ista expositio excerpta fuit ex magno volumine in lingua valentina composito per quemdam discipulum Raymundi. Inceptum Valentie mense decembris et finito mense Martii anni 1335" in Liber amici et amati; fol 34v ms ‘N. 250. sup’ Bibliotheca Ambrosiana Mediolanensis.