Quantum redactiones paginae "Megalopolis" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 14: Linea 14:


{{urbs-stipula}}
{{urbs-stipula}}
[[Categoria:Urbes Graecae antiquae]]

[[Categoria:Loci habitati Peloponnesi]]
[[Categoria:Loci habitati Peloponnesi]]
[[Categoria:Arcadia]]
[[Categoria:Arcadia]]

Emendatio ex 09:21, 8 Aprilis 2016

Megalopolis (Graece Magna Civitas = megalos magna, polis civitas) urbs in Arcadia/Graecia est. Incolae sive Megalopolitani sive Megalopolitae dicuntur. Quae urbs condita est circa annos 371/367 a.C.n. ab Arcadibus ex Maenalia et ex Parrhasia venientibus, ut caput fieret Foederis Arcadici[1]. Tunc enim Thebani, quibus hegemonia in Graecia ex Epaminondae victoriis contigerat, libertatem Arcadum a Spartanorum inceptis tueri volebant, quos nuper pugna Leuctrica vicerant. Itaque instigatores et fautores[2] huius urbis condendae fuere. Antequam Romani domini totius Graeciae fierent, Megalopolitani multa bella a Lacedaemoniis sibi inlata sustinuerunt : anno 223/222 a.C.n. urbs a rege Cleomene III capta et magna ex parte deleta est[3]. Mox tamen restituta tempore strategi Philopoeminis primas partes in Foedere Achaico ineunte secundo saeculo a.C.n. egit.

Praeclari cives

Notae

  1. Diod. Sic. XV,72,4.
  2. Nonnumquam etiam coactores : Diod. Sic. XV,94,1-3.
  3. Plutarchus, Philop. V et Cleom. XXIII-XXV. Polybius II,61-62.

Pinacotheca

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!