Quantum redactiones paginae "Ioannes Kotljarevs'kyj" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m automaton: {{Capsa hominis}} -> {{Capsa hominis Vicidata}}, {{imago sine descriptione}}; mutationes minores
m don't use same picture as in Wikidata
Linea 1: Linea 1:
{{L}}
{{L}}
{{Capsa hominis Vicidata}}
{{Capsa hominis Vicidata}}
[[Fasciculus:Kotlyarevsky.jpg|thumb|{{imago sine descriptione}}]]
[[Fasciculus:Котляревський І.jpg|thumb|Ioannes Petri filius Kotljarevs'ky]]
'''Ioannes Petri filius Kotljarevs'kyj''' ([[Ucrainice]] Іван Петрович Котляревський, [[translitteratio|tr.]] ''Ivan Petrovyč Kotljarevs'kyj''; [[9 Septembris]] [[1769]]–[[10 Novembris]] [[1838]]) fuit [[scriptor]] et [[poeta]] atque dramaticus [[Ucraina|Ucrainicus]], conditor litteraturae Ucrainicae nostri temporis.
'''Ioannes Petri filius Kotljarevs'kyj''' ([[Ucrainice]] Іван Петрович Котляревський, [[translitteratio|tr.]] ''Ivan Petrovyč Kotljarevs'kyj''; [[9 Septembris]] [[1769]]–[[10 Novembris]] [[1838]]) fuit [[scriptor]] et [[poeta]] atque dramaticus [[Ucraina|Ucrainicus]], conditor litteraturae Ucrainicae nostri temporis.



Emendatio ex 19:24, 8 Martii 2016

Wikidata Ioannes Kotljarevs'kyj
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 29 Augusti 1769; Poltava
Obitus: 29 Octobris 1838; Poltava
Patria: Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: Poltava
Ioannes Petri filius Kotljarevs'ky

Ioannes Petri filius Kotljarevs'kyj (Ucrainice Іван Петрович Котляревський, tr. Ivan Petrovyč Kotljarevs'kyj; 9 Septembris 176910 Novembris 1838) fuit scriptor et poeta atque dramaticus Ucrainicus, conditor litteraturae Ucrainicae nostri temporis.

Vita

Ioannes Kotljarevs'kyj natus est Poltavae in urbe, in familia apparitoris. Annis 17801789 in seminario clericali Poltavensi educabatur. Annis 17961808 in munu militari erat, in Bello Russico-Turcico annorum 18071812 participavit. Anno 1810 Poltavam rediit et factus est curator Domi educationis infantium hominum nobilium pauperum. Anno 1812, tempore Belli Patrii, formavit regiminem Cossacorum, quod contra copias Napoleonis pugnabat. Annis 18161821 Kotljarevs'kyj erat praefectus theatri Poltavensis. Annis 18271835 fuit curator nonnullorum institutorum philanthropicorum.

Opera

Kotljarevs'kyj notus est ut auctor poematis nomine Aeneis (Ucrainice «Енеїда», tr. "Enejida"), quod est primus opus publicatum in lingua Ucrainica hodierna scriptum. In lucem editum est anno 1798, quo anno auctore inscio publicatae sunt partes prima, secunda et tertia poematis; anno 1809 Kotljarevs'kyj, partem quartam addens, ipse opus suum edidit sub titulo Aeneis Virgilii, in linguam Russicam Minorem ab I. Kotljarevs'kyj traducta (Russice «Виргилиева Энеида, на малороссийский язык преложенная И. Котляревским», tr. "Virgilieva Èneida, na malorossijskij jazyk preložennaja I. Kotljarevskim"); textus autem completus poematis, partes sex habens, publicatus est anno 1842. Aeneis a Kotljarevs'kyj scripta est poema per ridiculum contortum, ubi Troiani poematis Virgilii depincti sunt ut Cossaci Zaporovienses.

Etiam notae sunt fabulae dramaticae Ioannis Kotljarevs'kyj Natalia Poltavensis (Ucrainice «Наталка Полтавка», tr. "Natalka-Poltavka") et Miles-magus (Ucrainice «Москаль-чарівник», tr. "Moskal'-čarivnyk", ubi verbum 'москаль' aeque 'miles' et 'Moscovita' traducitur), anno 1819 primo inductae.

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Kotljarevs'kyj spectant (Ivan Kotlyarevsky, Ivan Kotliarevsky).