Quantum redactiones paginae "Nestor Machno" differant

Jump to navigation Jump to search
Summarium vacuum
m
 
Praepositus Exercitus Revolutionarii Ucrainae, communius ''Makhnovshchina'' appellati, Makhno expeditiones generis ''[[guerrilla]]'' inter [[Bellum Civile Russicum]] duxit. Makhno omnes pugnavit, qui auctoritatem Ucrainae australi voluerint imponere externam, quam ob rem bellum gessit contra [[Respublica Popularis Ucrainica|Nationalistas Ucrainicos]], [[Instrumentum pacis Bressiciensis|copias occupationis Germanicas et Austro-Hungaricas]] (1918), [[Civitas Ucrainica|Respublicam Hetmanate]] (1918), [[Exercitus voluntarius|Exercitum Album]], [[Exercitus Ruber|Exercitum Rubrum]], aliasque copias humiliores ab Ucrainicis ''[[ataman]]ibus''{{dubsig}} ductas.
 
Makhno [[motus socialis|motusque socialis]] eius continenter vitam et condiciones sociales regionis [[Huliaipole|Gulai-Polye]] refingere et commutare, secundum formas [[anarcho-communismus|anarcho-communisticas]], temptaverunt; belli civilis autem commutationes vexationesque prohibuerunt quin [[experimentum sociale|experimenta socialia]] eorum longe remaneant. Quamquam Makhno [[Bolsevici|Bolsevicos]] ad evolutionem [[Territorium Liberum|Territorii Liberi]] anarchistici intra Ucraina siti periculosos habuerit, bis tamen societatem militarem foedere, ad Exercitum Album vincendum, cum eis confirmavit.
 
==Vide etiam==
* [[Buenaventura Durruti]]
 
==Nexus externi==
* [http://makhno.ru/ Nestoris Makhno tablinum photographicum et bibliotheca] {{Ling|Russice}}
5 194

recensiones

Tabula navigationis