Quantum redactiones paginae "Heautontimorumenos" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m →‎Argumentum: de tempore etc.
Linea 3: Linea 3:


==Argumentum==
==Argumentum==
De [[amor]]ibus agitur duorum adulescentium patribus displicentibus: Clinia, Menedemi filius, Antiphilam [[puella]]m pauperem et orbam, sed magnae virtutis, amat; Clitipho, Chremetis [[filius]], clam patre Bacchidem amat [[meretrix|meretricem]] avidam et superbam, cui promissum [[argentum]] dare cupit nec scit, unde capiat. Menedemus iratus filio adeo graviter et acerbe usum Antiphilae exprobravit, ut is in [[Asia]]m abeat militatum. In prima tamen scaena Menedemus Chremeti vicino confitetur ita nunc desiderio filii sese excruciari, ut eo absente neque beatus esse neque fortunis frui, sed laborare tantum et parcere instituerit. Menedemus ergo ille ''heautontimorumenos'' est. Profecto paratus est ad omnia faciendum, ut filium sibi reconcilietur. Mox Clinia necopinatus ex Asia redux patris saevitiam metuens ad amicum Clitiphonem devertitur. Tum Syrus, servus callidus, utriusque amicam adducit, hanc sycophantiam prae se agens: Bacchidi adsimulandum esse se non Clitiphonis (quod pater non ferret), sed Cliniae amicam fore; Antiphilam autem ancillae partes Bacchidis acturam. Menedemum vero sperat [[pecunia]]m Bacchidi promissam soluturum, ut filii benevolentiam recuperet.
De [[amor]]ibus agitur duorum adulescentium patribus displicentibus: Clinia, Menedemi filius, Antiphilam [[puella]]m pauperem et orbam, sed magnae virtutis, amat; Clitipho, Chremetis [[filius]], clam patre Bacchidem amat [[meretrix|meretricem]] avidam et superbam, cui promissum [[argentum]] dare cupit nec scit, unde capiat. Menedemus iratus filio adeo graviter et acerbe usum Antiphilae exprobravit, ut is in [[Asia]]m abiret militatum. In prima tamen scaena Menedemus Chremeti vicino confitetur ita nunc desiderio filii sese excruciari, ut eo absente neque beatus esse neque fortunis frui, sed laborare tantum et parcere instituerit. Menedemus ergo ille ''heautontimorumenos'' est. Profecto paratus est ad omnia faciendum, ut filium sibi reconcilietur. Mox Clinia necopinatus ex Asia redux patris saevitiam metuens ad amicum Clitiphonem devertitur. Syrus, servus callidus, utriusque amicam adducit, hanc sycophantiam prae se agens: Bacchidi adsimulandum esse se non Clitiphonis (quod pater non ferret), sed Cliniae amicam fore; Antiphilam autem ancillae partes Bacchidis acturam. Menedemum vero sperat [[pecunia]]m Bacchidi promissam soluturum, ut filii benevolentiam recuperet.


Mox tamen Antiphila ex anulo tam a Sostrata, Chremetis uxore, quam a nutrice agnoscitur filia Chremetis esse, quae olim patris ex iussu infans exposita erat. Itaque dolus peragi non potest. Post multos et varios casus Cliniae contingit gaudio exultanti et Antiphilam uxorem ducere et cum patre in gratiam redire. Chremes contra certior factus de consuetudine filii et Bacchidis eum abdicare vult atque res suas in dotem filiae nuper repertae collocare. Tandem filio ignoscit, ea lege tamen, ut quam mox uxorem ducturum et ipse polliceatur. Etiam Syro ignoscitur, qui senem dominum deceperat ei persuadens filiam Antiphilam Bacchidi decem minas debere, verum pecuniam acceptam, ut meretricem solutam faceret, filio dederat. Ita Chremes, dum monet Menedemum, ut dolos servi sui caveat, ipse credulior ludificatus erat.
Mox tamen Antiphila ex anulo tam a Sostrata, Chremetis uxore, quam a nutrice agnoscitur Chremetis filia, quae olim patris ex iussu infans exposita erat. Itaque dolus peragi non potest. Post multos et varios casus Clinia gaudio exultans et Antiphilam uxorem ducit et cum patre in gratiam redit. Chremes contra certior factus de consuetudine filii et Bacchidis eum abdicare vult atque res suas in dotem filiae nuper repertae collocare. Tandem filio ignoscit, ea lege tamen, ut quam mox uxorem ducturum et ipse polliceatur. Etiam Syro ignoscitur, qui senem dominum deceperat ei persuadens filiam Antiphilam Bacchidi decem minas debere, verum pecuniam acceptam, ut meretricem solutam faceret, filio dederat. Ita Chremes, dum monet Menedemum, ut dolos servi sui caveat, ipse credulior ludificatus erat.


Hoc genus argumenti commune erat in comoediis huius aetatis. Quo magis intricatum erat, eo magis placebat.
Hoc genus argumenti commune erat in comoediis huius aetatis. Quo magis intricatum erat, eo magis placebat.

Emendatio ex 17:04, 24 Novembris 2015

Personae scaenicae sculptae.

Heautontimorumenos (ex Graeco Ἑαυτοντιμωρούμενος, 'qui sibi ipse poenas dat') est comoedia palliata Publii Terentii Afri, ludis Megalensibus 163 a.C.n. in lucem data. In qua fabula poeta Latinus comoediam Graecam Menandri imitatus est. Quia non multa in scaena videntur, sed lepido diverbio tantum aguntur, ita ut comoedia "pura oratio"[1] dici possit, Heautontimorumenos inter comoedias statarias[2] recensetur.

Argumentum

De amoribus agitur duorum adulescentium patribus displicentibus: Clinia, Menedemi filius, Antiphilam puellam pauperem et orbam, sed magnae virtutis, amat; Clitipho, Chremetis filius, clam patre Bacchidem amat meretricem avidam et superbam, cui promissum argentum dare cupit nec scit, unde capiat. Menedemus iratus filio adeo graviter et acerbe usum Antiphilae exprobravit, ut is in Asiam abiret militatum. In prima tamen scaena Menedemus Chremeti vicino confitetur ita nunc desiderio filii sese excruciari, ut eo absente neque beatus esse neque fortunis frui, sed laborare tantum et parcere instituerit. Menedemus ergo ille heautontimorumenos est. Profecto paratus est ad omnia faciendum, ut filium sibi reconcilietur. Mox Clinia necopinatus ex Asia redux patris saevitiam metuens ad amicum Clitiphonem devertitur. Syrus, servus callidus, utriusque amicam adducit, hanc sycophantiam prae se agens: Bacchidi adsimulandum esse se non Clitiphonis (quod pater non ferret), sed Cliniae amicam fore; Antiphilam autem ancillae partes Bacchidis acturam. Menedemum vero sperat pecuniam Bacchidi promissam soluturum, ut filii benevolentiam recuperet.

Mox tamen Antiphila ex anulo tam a Sostrata, Chremetis uxore, quam a nutrice agnoscitur Chremetis filia, quae olim patris ex iussu infans exposita erat. Itaque dolus peragi non potest. Post multos et varios casus Clinia gaudio exultans et Antiphilam uxorem ducit et cum patre in gratiam redit. Chremes contra certior factus de consuetudine filii et Bacchidis eum abdicare vult atque res suas in dotem filiae nuper repertae collocare. Tandem filio ignoscit, ea lege tamen, ut quam mox uxorem ducturum et ipse polliceatur. Etiam Syro ignoscitur, qui senem dominum deceperat ei persuadens filiam Antiphilam Bacchidi decem minas debere, verum pecuniam acceptam, ut meretricem solutam faceret, filio dederat. Ita Chremes, dum monet Menedemum, ut dolos servi sui caveat, ipse credulior ludificatus erat.

Hoc genus argumenti commune erat in comoediis huius aetatis. Quo magis intricatum erat, eo magis placebat.

Tabula personarum

  • CHREMES SENEX, pater Clitiphonis.
  • MENEDEMVS SENEX, pater Cliniae.
  • CLITIPHO ADVLESCENS, amator Bacchidis.
  • CLINIA ADVLESCENS, amator Antiphilae.
  • SYRVS SERVOS, servus Chremetis.
  • DROMO SERVOS
  • BACCHIS MERETRIX, amica Clitiphonis.
  • ANTIPHILA, amica Cliniae.
  • SOSTRATA MATRONA, uxor Chremetis.
  • CANTHARA NVTRIX, nutrix Antiphilae.
  • PHRYGIA ANCILLA

Multi archetypi comoediae Graecae insunt: servus callidus qui eriles filios amantes adiuvat et senes patres ludificatur (= Syrus). Adulescentes amatores et pecuniae egentes, virgo post multos annos a parentibus signo quodam adgnita, meretrix mala et avida, patres severi et rei familiari augendae dediti. Nisi quod in hac fabula duo patres vicissim duri et indulgentes sunt : Menedemus qui olim acerbius in filium saeviit, nunc nimia fortasse indulgentia peccat (sic putat Chremes). Chremes vero qui dum de filio vicini sui agitur indulgentiam et moderationem laudat, cum de proprio filio agitur saevissimum statim sese ostendit. E quo fit ut persona comica in primis sit, etsi saepe sapienter loqui videtur.

Sententiae et adagia

Notissimus hodieque est versus in prima scaena a Chremete vicino suo dictus :

[3]homo sum: humani nil a me alienum puto.

Ne versus 796 quidem praetereundus est :

...ius summum saepe summast malitia

Idem sensus etiam brevius nonnumquam dicitur : "Summum ius summa iniuria."[4]

Conclusio

In hac fabula praecipue de necessitudinibus inter patres et filios ac velut de conflictu generationum agitur necnon etiam de duritia in educatione, quod argumentum Terentius in Adelphis suis latius explicabit. Versus quidam huius comoediae in operibus Ciceronianis plus quam semel citantur; mentiones etiam fiunt apud Horatium,[5] Senecam,[6] Varronem,[7] et in inscriptionibus Pompeianis. Porro Carolus Baudelaire poeta Francogallicus poema scripsit cui titulo L'heautontimoroumenos est.[8]

Notae

  1. Prologus 46.
  2. Prologus 36.
  3. Versus 77.
  4. Cicero, De officiis I,10.
  5. Sermones I,2,20. Ars Poetica 93.
  6. Ad Lucilium XCV,53.
  7. De Re rustica II,11.
  8. Les Fleurs du mal, 1857

Editiones

Nexus externi