Quantum redactiones paginae "Iaponia" differant

Jump to navigation Jump to search
→‎Historia: "duobus autem... proliatae erant" ablativus absolutus nimis fuit verbosus
m (→‎Geographia: Emendatio)
(→‎Historia: "duobus autem... proliatae erant" ablativus absolutus nimis fuit verbosus)
Fama est Iaponiam primum conditam esse a [[Jimmu]] imperatore (神武天皇, Jinmu-tennō), ab [[Amaterasu]] dea solis (nam solem habebant Iaponi deam) edito, qui, cum gentem suum induceret in regionem [[Yamato]], genus Iaponicum prompsit. Exin novus populus, etsi longe litteras, [[religio]]nem, [[philosophia]]m a [[Seres|populo Serico]] vicino, cui duces prisci Iaponiae amicitiam ac societatem petere cupiens legatos miserant, inducere solerent, tamen non omnino artes sui generis colere neglexit atque, cum caput ad novam urbem [[Meacum]] motum aetasque [[Heian]] appellata exorta esset, et litteris et poetica et eruditione florebat, ut tale monumentum quale ''[[Genji Monogatari]]'' a [[Murasaki Shikibu]] scriptum produceret.
 
Hactenus cum imperium nondum milites [[samurai]] appellati tenerent, tamen opibus atque auctoritate crescentes, duobusquorum autempraesertim praecipuisduae gentibuspraecipuae militaribusgentes, nomine [[Minamoto]] et [[Taira]], quae longe ad caput Meacum capiendum imperiumque imperatoris proeliatae erant, tandem per omnem tandemtotam terramIaponiam bellum civile, quod [[Bellum Genpei|Genpei]] appellatum est, anno [[1180]] commoverunt. Minamoto autem gentis pater, nomine [[Minamoto no Yoritomo|Yoritomo]], cum bellum victor confecisset, Taira victa, sese ''[[shogun]]'' (将軍, shōgun) vel ducem ad barbaros domandos imperatorem captum iubens anno [[1192]] ''[[bakufu]]'' (幕府) constituit, quod septingentos fere per annos populi Iaponi unum regnavit.{{dubsig}}
 
Anno [[1854]], [[Matthaeus Calbraith Perry|Matthaeus Perry]] praefectus classis Americanus legatusque ad mercaturas cum Iaponis faciendas missus cum bis depulsus esset, quod ''bakufu'' alienigenos mores ac consuetudinem aspernaretur, vi commercio concedi adegit. Postea imperator iuvenis [[Meiji]] deiciendum bakufu, quod ab inerte Tocugava gente tenebatur, renovandumque sibi imperium esse ratus, quamquam hactenus longe, ut dictum est, impotentes essent prius imperatores, bello civili multos per annos gesso tandem exercitum shogunalem superavit. Imperio restituto vicinas nationes, sicut Coreanos et Seres, sibi subicere cupiens et res militaris et rei publicae curationem exemplarum occidentalium moribus innovare coepit, ut brevi tempore imperium per orientalia Asiae praestaret.
449

recensiones

Tabula navigationis