Quantum redactiones paginae "Ottavia" differant
No edit summary |
|||
Linea 14: | Linea 14: | ||
== Nexus externi == |
== Nexus externi == |
||
{{CommuniaCat|Ottawa| |
{{CommuniaCat|Ottawa|Ottaviam}} |
||
* [http://www.ottawa.ca/ Situs officialis Ottaviae] |
* [http://www.ottawa.ca/ Situs officialis Ottaviae] |
||
Emendatio ex 19:55, 13 Octobris 2015
Ottavia[1], Ottavia[2] (IPA: ['otava]; nomen adiectivum: Ottavensis[2] aut Ottaviensis[3]; Anglice et Francogallice: Ottawa) est urbs circiter 808 000 incolarum et caput Canadae. Quarta urbs est Canadae, secunda provinciae Ontarionis. Anno 1850 creata est, anno 2001 urbe Ottavia ceterisque municipiis antiquae Municipalitatis Regionalis Carleton in unum redactis. In valle Ottavense sita est, in dextra fluminis Ottavorum ripa; illa regio per partem extremum orientem provinciae extenditur. 400 km abest a Toronto, 190 a Monte Regio.
Foederatio Canadiensis non habet regionem capitalem, qua urbs capitalis secerneretur a provinciis Canadiensibus: Ottavia contra municipium provinciae Ontarionis est. Fit tamen pars Regionis Capitalis Nationalis, quae includit et Aquas Gati (vulgo: Gatineau) municipium Quebeci provinciae, quod in altera ripa fluminis oritur. Humano consuetudine designatur nomine Ottaviae et res publica Canadiensis, praecipue ut distinguatur illa a rebus publicis provincialibus vel municipialibus.
Pinacotheca
-
Despectus in mediam urbem; ecce Turrem Pacis sinistra parte illuminatam.
-
Praetorium, circa annum 2004.
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ottaviam spectant. |
Notae
- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3, Ottaviensis
- ↑ 2.0 2.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska orbok, editio secunda, 2009.
- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3