Quantum redactiones paginae "Lucretius" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
de fama post mortem aliquid addidi.
No edit summary
Linea 26: Linea 26:


==Post mortem==
==Post mortem==
Post mortem multi poetae Romani Lucretium aemulati sunt, inter quos [[Vergilius]] in primis, sed etiam [[Horatius]], [[Ovidius]], et alii. Multis post saeculis tamen philosophia Lucretii posterioribus, praesertim Christianis, tam displicuit ut exempla operum quasi evanuerunt. Anno 1417 [[Ioannes Franciscus Poggio Bracciolini|Poggio Bracciolino]] ultimum exemplum invenit et poema ''De rerum natura'' in lumen reddidit.
Post mortem multi poetae Romani Lucretium aemulati sunt, inter quos [[Vergilius]] in primis, sed etiam [[Horatius]], [[Ovidius]], et alii. Multis post saeculis tamen philosophia Lucretii posterioribus, praesertim Christianis, tam displicuit ut exempla operum quasi evanuerunt. Anno 1417 [[Ioannes Franciscus Poggio Bracciolini|Poggio Bracciolino]] ultimum [[manuscriptum]] invenit et poema ''De rerum natura'' in lumen reddidit.


== Nexus externi ==
== Nexus externi ==

Emendatio ex 01:20, 15 Septembris 2015

T. Lucretius Carus

Titus Lucretius Carus (ca. 9955 a.C.n.) fuit poeta Romanus qui in poemate De Rerum Natura, longo carmine didactico, doctrinam physicam Epicuri exposuit.

Vita

Illustrissimus ex Epicureis philosophis, Lucretius natus est anno 94 a.C.n., et mortuus anno aetatis 44, ut scribit Hieronymus in Chronicis Eusebii suis. Idem est auctor Lucretium se propria manu interfecisse:

"Titus Lucretius poeta nascitur: qui postea amatorio poculo in furorem versus, cum aliquot libros per intervalla insaniae conscripsisset, quos postea Cicero emendavit, propria se manu interfecit anno aestatis XLIV."

Sed hodierni rerum gestarum scriptores putant generaliter Hieronymum erravisse; haec res igitur dubia est.

De rerum natura

Solum opus Lucretii quod exstat vulgo De rerum natura appellatur. Lucretius poema Gaio Memmio dedicat. In sex libris disciplinam Epicuream explicit.

I. Venerem laudat et genetricem omnium appellat. Epicuro etiam laudato duo principia disciplinae Epicureanae explicit: nil ex nilo gigni posse et nil ad nilum disolvere. Ergo omnis natura duabus in rebus constitit quae corpora innumera et inane sunt.

II. Explicit quomodo disciplina Epicurea sola homines feliciores faciat, dein motum et naturam caecorum corporum, vel seminum, e quibus omnia constent. Fortuita sunt omnia propter clinamen seminum. Sunt alii orbes terrarum praeter nostrum.

III. Epicuro iterum laudato, naturam animi exponit, in primis animum esse mortalem. Perit nobiscum. Homines ne mortem metuant hortatur. Iste metus fons malorum est. At mors ad nos nil est.

IIII. Confitetur quomodo mel versuum medicamen amarum philosophiae celet. Multa multumque de sensibus et corpore exponit, dein pericula amoris. Amor voluptatem promittit sed dolorem dat.

V. Epicurum laudat et cum caelestibus confert. Epicurus Herculi et aliis deis longe praestat. Dein initium mundi et hominum et sermonis et religionis explicit. Quorum omnia forte facta sunt, sine auxilio deorum. Mundus creatus olim item peribit.

VI. Epicuro iam iterum laudato, pietatem veram discit. Dei, tranquilli et longe remoti a nobis, imitandi sunt. Natura rerum et clinamen seminum tonitrus, fulmina, nubes, imbres, motus terrae, morbos, et cetera creant, non dei. Denique illam pestilentiam Athenis explicit.

Post mortem

Post mortem multi poetae Romani Lucretium aemulati sunt, inter quos Vergilius in primis, sed etiam Horatius, Ovidius, et alii. Multis post saeculis tamen philosophia Lucretii posterioribus, praesertim Christianis, tam displicuit ut exempla operum quasi evanuerunt. Anno 1417 Poggio Bracciolino ultimum manuscriptum invenit et poema De rerum natura in lumen reddidit.

Nexus externi

Vicicitatio habet citationes quae ad Lucretius spectant.
Vide Lucretius apud Vicifontem.

Bibliographia

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!