Quantum redactiones paginae "Declinatio (grammatica)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
de casu et coniugatione
Linea 10: Linea 10:
*[[Dativus]] (ad respondendum '''cui''' aliquid agatur): '''duci''' panem do.
*[[Dativus]] (ad respondendum '''cui''' aliquid agatur): '''duci''' panem do.
*[[Accusativus]] (ad respondendum '''quem''' aut '''quid''' habeant, faciant, etc.): '''ducem''' accuso.
*[[Accusativus]] (ad respondendum '''quem''' aut '''quid''' habeant, faciant, etc.): '''ducem''' accuso.
*[[Ablativus]] (ad respondendum '''quo modo''' aliquid agant): de '''duce''' narro.
Forma vocativi plerumque eadem est atque forma nominativi; nominibus secundae declinationis tamen quae in nominativo singulari terminantur in -us forma specialis est; illorum vocativi singularis terminatio -e est. In nominibus secundae declinationis quae terminantur in -ius in nominativo singulari, vocativus singularis desinit in -i.
*[[Vocativus]]: O '''dux'''; o '''magister.'''
*[[Vocativus]]: O '''dux'''; o '''magister.'''
*:Forma vocativi plerumque eadem est atque forma nominativi; nominibus secundae declinationis tamen quae in nominativo singulari terminantur in -us forma specialis est; illorum vocativi singularis terminatio -e est. In nominibus secundae declinationis quae terminantur in -ius in nominativo singulari, vocativus singularis desinit in -i.
*[[Ablativus]] (ad respondendum '''quo modo''' aliquid agant): de '''duce''' narro.
*[[Locativus]] (rogat ubi): '''Domi'''; ita "apud domum."
*[[Locativus]] (rogat ubi): '''Domi'''; ita "apud domum."



Emendatio ex 21:48, 13 Septembris 2015

Declinatio est unaquaeque exituum series, quibus idem vocabulum uti potest.

Descriptio

Substantiva nomina habent quinque series exituum; adiectiva nomina autem, pronomina et numeri, quibusdam insertis mutationibus, substantivorum nominum series suo ritu imitantur. Verba quoque habent proprias quinque exituum series. Ergo non omnia vocabula iisdem utantur exitibus, sed unumquidque eorum suae seriei pareat.

Casus Latini

Latinae linguae sunt casus septem; ex iis locativus nonnullis nominibus tantum est:

  • Nominativus (ad respondendum quis aut quid agat, sit, etc.): dux est benignus.
  • Genetivus sive genitivus (ad respondendum cuius aliquid sit): domus ducis est antiqua.
  • Dativus (ad respondendum cui aliquid agatur): duci panem do.
  • Accusativus (ad respondendum quem aut quid habeant, faciant, etc.): ducem accuso.
  • Vocativus: O dux; o magister.
    Forma vocativi plerumque eadem est atque forma nominativi; nominibus secundae declinationis tamen quae in nominativo singulari terminantur in -us forma specialis est; illorum vocativi singularis terminatio -e est. In nominibus secundae declinationis quae terminantur in -ius in nominativo singulari, vocativus singularis desinit in -i.
  • Ablativus (ad respondendum quo modo aliquid agant): de duce narro.
  • Locativus (rogat ubi): Domi; ita "apud domum."

Numeri sunt duo: singularis et pluralis; Genera sunt tria: masculinum, femininum et neutrum.

Declinationes nominum substantivorum sunt quinque (m., f., n. = genera):

  1. Declinatio prima: puella (f.), villa (f.), nauta (m.)
  2. Declinatio secunda: fluvius (m.), puer (m.), ager (m.), quercus (f), templum (n.)
  3. Declinatio tertia
    1. declinatio consonantica: rex (m.), consul (m.), miles (m.), homo (m.)
    2. declinatio in qua genetivus pluralis terminatur in -ium: civis (m.), mare (n.), urbs (m.), animal (n.), febris (f.)
  4. Declinatio quarta: portus (m.), fructus (m.), domus (f.), manus (f.), cornu (n.)
  5. Declinatio quinta: spes (f.), res (f.), dies (m. et etiam f., sed in forma singulari tantum), meridies (m.)

Declinationes adiectivorum

Conspectus casuum

Casus 1. 2. 3. 4. 5.
a o cons. i mix. u e
Numerus Singularis:
nom. -a -us/-er/-um -/-s/- -is -is/-es -us/-u -es
voc. -e/-i
acc. -am -um -em -im(/-em) -em -um/-u -em
gen. -ae -i -is -is -is -us(/-u) -ei
dat. -ae -o -i -i -i -ui(/-u) -ei
abl. -a -o -e -i -e -u -e
loc. -ae -i -i -i -i -u -e
Numerus Pluralis:
nom./voc. -ae -i/-i/-a -es/-a -es/-ia -es/-ia -us/-ua -es
acc. -as -os/-os/-a -es/-a -is(/-es)/-ia –es/-ia -us/-ua -es
gen. -arum -orum -um -ium -ium -uum -erum
dat./abl./loc. -is -is -ibus -ibus -ibus -ibus -ebus

Vide etiam

Nexus externi

Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Nomen substantivum et Nomen adiectivum
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus