Quantum redactiones paginae "Pirata" differant

Jump to navigation Jump to search
57 octeti additi ,  6 years ago
Summarium vacuum
m (Removing Link GA template (handled by wikidata) - The interwiki doesn't exist)
No edit summary
'''Pirata''' (-ae, ''m.'') ([[Lingua Graeca|Graece]]: πειράτης, ''peirátes''), seu rectius [[Latine]] '''praedo maritimus''', est praedo qui in [[mare|mari]] furtum aut rapinam aut aliud simile crimen per vim facit. Piratarum nonnulla genera praecipue antiquis temporibus erant, atque permultas adpetebant praedas: plurimum [[navis|naves]], sed etiam portus, [[insula]]s et [[vicus|vicos]] maritimos saepe crudelissime raptabant. Etenim minationibus aut armis capiebant aurum, aes, cibum, instrumenta navalia et merces omnium generum.
Piratae in fere omni aevo et omni parte orbis maria maritimasque civitates infestaverunt: enim piratae clari [[Phoenices]] ac [[Graeci]] erant, sed etiam [[Vicingi]] ac [[dania|Dani]], [[sina|Sinici]] ac [[Arabes]]. Usque ad initium [[saeculum 19|saeculi XIX]], quamvis pauci, tamen in [[Oceanus Atlanticus|Oceano Atlantico]] piratae naves ad Americana litora adpropinquantes aggrediebantur.
[[Fasciculus:Somali Pirates.jpg|thumbnail|Pirata somali]]
 
== Piratica apud Graecos ==
Cum Graeci Phoenicesque primi ingentes naves ad [[mercatura]]s frequentes sustinendas ornavissent, utrivis erga alteros aut in patria ipsa piraticam perpetrare inceperunt. In Graecia enim piratae, saepe a divite domino ducti, alebantur plurimum appetentes maritimos [[pagus|pagos]] qui nulla moenia nec defensionem quamdam habebant, et refugia sibi in parvis insulis litora prospicientibus praebebant. Ex quibus eos scimus [[Creta|Cretensem]] regem [[Minos|Minoem]] evertere sua [[classis|classe]] bellica conatum esse. Sed hoc tantum perficiere necesse erat ne piratae mercaturas nimium popularentur: etenim piratae in Graecia parum infamia afficiebantur propter rapinas impletas, sed vero gloria quadam apud compatriotas<ref>De hac re [[Thucydides]] loquitur ([[De bello Peloponnesiaco]], I,5).</ref>.
25 015

recensiones

Tabula navigationis