Quantum redactiones paginae "Antisemitismus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
de Eugenio Evtusenko
non stipula
Linea 1: Linea 1:
{{non stipula}}
'''Antisemitismus''' ratio et cogitandi et agendi eorum est, qui populo [[Iudaei|Iudaeorum]] et religioni Mosaicae toti sine ulla distinctione hominum singulorum infensi sunt.
'''Antisemitismus''' ratio et cogitandi et agendi eorum est, qui populo [[Iudaei|Iudaeorum]] et religioni Mosaicae toti sine ulla distinctione hominum singulorum infensi sunt.



Emendatio ex 18:12, 22 Augusti 2015

Haec commentatio nondum stipula est.

Oportet intra tres menses paginam corrigere. Etiam minimis paginis Vicipaedianis habendus est:

  • Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus
  • Comprehensio (200 vel plurium litterarum) quae rem apte describat
  • Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui et titulum et rem ipsam satis corroboret
  • Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam ducentes; categoriae caeruleae (quibus absentibus formula {{Dubcat}} ponatur); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus interviciales absunt}})
  • Cetera hac encyclopaedia digna, velut descriptio (explicationes, historica, exempla); imago necnon titulus suffixus; ceteri nexus externi siqui utiles sint; bibliographia.
Interpretationes vernaculae

Antisemitismus ratio et cogitandi et agendi eorum est, qui populo Iudaeorum et religioni Mosaicae toti sine ulla distinctione hominum singulorum infensi sunt.

Antisemitismi certa indicia sunt,

  • siquis Iudaeos vultu specie moribus inter se similes esse affirmat,
  • siquis Iudaeos omnes divites avarosque existimat,
  • siquis Iudaeos in dominationem totius mundi conspirasse opinatur.

De historia antisemitismi

Imago mediaevalis Iudaeorum, qui notam ferre coacti sunt. Huius iniuriae ad exemplum bello per totum orbem terrarum gesto altero in Europa occupata Iudaei stella Davidica notati sunt.

Iudaeos odio quodam inveterato multi persecuti sunt homines, quo commoverentur, ut contumeliis eos afficerent, insidias eis pararent, eos opprimerent et in tumultu etiam occiderent. Quas iniurias Iudaei temporibus antiquis, cum in Palaestina sedes haberent, et medio quod dicitur aevo per Europam dispersi perpessi sunt.

Nostris autem temporibus inde a saeculo 19. praeceptores antisemitismi nationem atque sanguinem quendam Iudaicum per totum orbem terrarum emanatum esse docuerunt, ex quo, qui nati essent, his populis, quibus immixti vitam degerent, maxima afferrent detrimenta. Qua ex doctrina ortus est antisemitismus ille perniciosus, quo saevientes bello per totum orbem terrarum gesto altero Germani conati sunt, ut Iudaeos omnes exstirparent.

Ne his quidem diebus antisemitismo penitus evulso admodum multi praesertim inter Musulmanos sunt, qui rei publicae Israel infensi antizionistas se professi Iudaeos in hoc reprehendere pergant, quod ubique in omnibus negotiis, mercimoniis, civitatibus, litteris plurimum possent. Qua de causa constat antisemitismo eorum etiam animos ali, qui Dei Optimi Maximi nomine abutuntur, ut caedes a se optimo iure committi affirment.

Anno 1962 Demetrius Szostakowicz antisemitismum, quoad in populo Russico vigeret, Symphonia illa XIII ad versus Eugenii Ievtuszenko composita reprehendit, quae inscripta est "Babi Yar".

Vide etiam