Quantum redactiones paginae "Res novae Texanae" differant

Jump to navigation Jump to search
m
Summarium vacuum
m
m
Mexici honorem vindicare cupiens, praeses [[Antonius López de Santa Anna]] se Texiam recepturum esse spopondit. Exercitus Operationum Texiam medio mense Februario 1836 intravit et Texianos invenuit omnino imparatos. Dux Mexicanus [[Josephus de Urrea]] auxilia in [[expeditio Goliad|expeditione Goliad]] sursum secundum litum duxit, omnes milites Texianos in via vicens et maximam partem eorum qui se dederunt necans. Santa Anna legionem ad [[Sanctus Antonius (Texia)|Sanctum Antonium de Béxar]] duxit, ubi praesidium Texianum in [[pugna Alamensis|pugna Alamensi]] vicit, fere omnes defensores interficiens.
 
Mensem sequentem exercitus Texianus nuper creatus, Samuele Houston duce, se ad fines Ludovicianas recepit, paganis territis cum exercitu fugientibus; hic eventus "''Runaway Scrape''" (angustiae fugae) appellatur. Die 31 Martii Houston moram in Groce's Landing ad [[flumen Brazos]] fecit, ubi Texiani duas hebdomades duram disciplinam militarem acceperunt. Nunc Santa Anna imprudens copias suas in partes etiam minores divisit. Die 21 Aprilis exercitus Houston subitam incursionem in Santa Anna aciemque eius fecit in [[proelium San Jacinto|proelio San Jacinto]]. Texiani Mexicanos in fugam dissipaverunt et multos qui se dare conati sunt occiderunt. Santa Anna obses factus est et pro vita sua exercitum Mexicanum se ad meridiem trans [[flumen Grande]] (flumen Bravo del Norte) recipere iussit. Mexicum rem publicam Texianam agnoscere noluit, et certamina incertis temporibus in annos 1840 permanserunt. Postquam Civitates Foederatae anno 1845 Texiam 28amvicensimum octavam civitatem in dicionem suam redegerunt, [[bellum inter Mexicum et Civitates Foederatas]] commotum est.
 
== Bibliographia ==
25 247

recensiones

Tabula navigationis