Quantum redactiones paginae "Gladius" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m non stipula est
Linea 69: Linea 69:
==Nexus externus==
==Nexus externus==
*http://www.romars.it/immagini/EQUIPAGGIAMENTO_WEB/pagine/gladius_pompeii.html
*http://www.romars.it/immagini/EQUIPAGGIAMENTO_WEB/pagine/gladius_pompeii.html

{{tech-stipula}}


[[category:arma nociva]]
[[category:arma nociva]]

Emendatio ex 16:09, 11 Iulii 2007

Gladius etiam species piscis est. Vide s.v. xiphias.
Haec Gladius hispaniensis est.

Gladius (-ii, m.) seu ensis est ferramentum quod consistit ex lamina acuta atque capulo.

De gladiis

Etymologiae Isidori Hispalensis scripserunt de gladiis:

Gladius generaliter dicitur ensis in proelio; sed ensis ferrum tantum, gladius vero totus. Proprie autem appellatus gladius, quod gulam dividit, id est cervicem secat. Ad hoc enim primum est factus; nam cetera membra securibus magis caeduntur, collum gladio tantum. Acies autem gladii ab acumine dicta. Capulus vocatus vel quia caput est gladii, vel quia ibi capitur ut teneatur: nam alias acies ferri non sinit. Mucro non tantum gladii est, sed et cuiuslibet teli acumen, dictus a longitudine. Nam μακρον Graeci longum vocant; hinc et machaera. Machaera autem est gladius longus ex una parte acutus. Framea vero gladius ex utraque parte acutus, quam vulgo spatam vocant. Ipsa est et romphea. Framea autem dicta quia ferrea est: nam sicut ferramentum, sic framea dicitur; ac proinde omnis gladius framea. Spatha a passione dicitur, Graeco verbo, quoniam παθεoν Graece dicitur pati; unde et patior et patitur dicimus. Alii spatam Latine autumant dictam, eo quod spatiosa sit, id est lata et ampla: unde et spatula in pecoribus. Semispatium gladium est a media spatae longitudine appellatum, non, ut inprudens vulgus dicit, sine spatio, dum sagitta velocior sit. Pugio a pungendo et transfigendo vocatus. Est enim gladius parvus et bis acutus lateri adhaerens. Idem et clunabulum dictum, quod religetur ad clunem. Chelidoniacus gladius ferrum est latum, cuius duplex mucro ac bifurcus in modum caudae hirundineae formatur; unde et chelidoniacus dicitur. Sica a secando dicta. Est enim gladius brevis quo maxime utuntur qui apud Italos latrocinia exercent; a quo et sicarii dicti. Tranquillus autem dicit: Dum cuiusdam gladiatoris in ludum emissi gladius curvatus fuisset ex acie recta, procucurrit unus ad id corrigendum; tumque a pugnante responsum est: Sic ha pugnabo. Inde sicae nomen datum. ...[1]


Gladiorum Genera

Gladiorum genera sunt, inter alia:

Aevi Classici

  • Spatha est gladius longus, ex utraque parte acutus.
  • Pugio est parvulus gladius, bis acutus.
    • Parazonium est pugionis generis, insigne auctoritatis.
  • Acinaces est ensis persicus, qui (teste Flavio Iosepho) rectus erat. Sed aevis serioribus hoc verbum ensem curvatum ex una parte acutum designat.
  • Framea, cum sit sensu stricto hasta Germanica, apud seriores auctores gladium bis acutum designat.
  • Machaera est gladius longus ex una parte acutus, sed apud auctores aetatis "praeclassicae" quae dicitur nonnumquam omnem gladium designat.
  • Sica est parvulus gladius curvatus, ex una parte acutus, quo latrones ac sicarii praesertim utuntur.
  • Copis est gladius leviter curvatus, falci similis.
  • Ensis falcatus, sive harpe, est gladius curvatus falci simillimus, quo usus est Perseus ille. (Machaera Hispanica ab gladiorum studiosis huius aetatits saepe—false quidem—falcata dicitur.)
  • Rhomphaea, sive rumpia, est genus teli Thracae nationis, et gladio (longissimo) et hastae similis, aequis lamina ac capulo. Apud auctores seriores nonnumquam modo omnem gladium designat.

Lignei gladii, quibus gladiatores, tirones militares, ac battuendo studiosi exercentur multis nominibus designantur: rudis, sudis, palus, clava.

Rariora vocabula:

  • lingula - gladiolus oblongus in speciem linguae factum
  • clunaclus - genus quoddam cultri.
  • chelidoniacus gladius - bifurcus
  • dolon - inter alia designat ensem in baculo clam conditum.
  • sampsera - ensis regalis persicus.

Aevorum Sequiorum

Catana

Gladii seriorum aetatum sunt exempli gratia:

  • Scramsaxus est culter longissimus Germanicarum nationum.
  • Cymitharra est machaera Turcica.
  • Catana est machaera Iaponica.
  • Macana est rudis seu clava Mesoamericana.

Gladii Celebriores

Gladii celebriores sunt:

Notae

  1. Isidori, Etymologiae XVIII. 6

Nexus externus