Quantum redactiones paginae "Africa (Petrarca)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 5 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q383855 sunt
prologum circumscripsi
Linea 1: Linea 1:
{{L1}}
{{L1}}
'''''Africa''''' est carmen epicum a [[Franciscus Petrarca|Francisco Petrarca]], poeta [[Italia|Italico]], [[Latine]] compositum. Incepit scribere anno [[1338]] aut 1339, terminavit anno 1343, sed postea frequenter retractavit emendavitque; nunquam editavit aut (ut hodie dicimus) publicavit. Carmen publicatum est a Petro Paulo Vergerio anno 1397; impressum est inter ''Opera omnia Petrarcae'' Venetiis anno [[1501]].
'''''Africa''''' est carmen epicum a [[Franciscus Petrarca|Francisco Petrarca]], poeta [[Italia|Italico]], [[Latine]] compositum. Quod anno [[1338]] vel 1339 scribere coepit, non prius quam anno 1343 terminavit, postea autem iterum atque iterum retractavit, nunquam vero publici iuris fecit. Nihilominus carmen a Petro Paulo Vergerio anno 1397 editum, tum inter ''Opera omnia Petrarcae'' Venetiis anno [[1501]] impressum est.


In hoc carmine auctor narrat finem [[Secundum Bellum Punicum|Secundi Belli Punici]] (218-201 a C. n.) cum expeditione [[Roma]]norum, duce [[P. Cornelius Scipio Africanus|Publio Cornelio Scipione Africano]], contra [[Carthago|Carthaginienses]]. Petrarca nesciebat [[Silius Italicus|Silium Italicum]], poetam Romanum, eandem rem tractavisse in carmine cuius titulus est ''[[Punica]]'', cum illo tempore quo Petrarca carmini suo curam impendebat Silii Italici carmen ignotum esset.
Petrarca nesciente [[Silius Italicus|Silium Italicum]], poetam Romanum, eandem rem iam primo p. C. n. saeculo tractavisse in carmine, cuius titulus est ''Punica'', narratur finis, quem [[P. Cornelius Scipio Africanus]] [[Secundum Bellum Punicum|Secundo Bello Punico]] (218-201 a C. n.) imposuit.


== Continentur ==
== Continentur ==

Emendatio ex 18:17, 22 Maii 2015

Africa est carmen epicum a Francisco Petrarca, poeta Italico, Latine compositum. Quod anno 1338 vel 1339 scribere coepit, non prius quam anno 1343 terminavit, postea autem iterum atque iterum retractavit, nunquam vero publici iuris fecit. Nihilominus carmen a Petro Paulo Vergerio anno 1397 editum, tum inter Opera omnia Petrarcae Venetiis anno 1501 impressum est.

Petrarca nesciente Silium Italicum, poetam Romanum, eandem rem iam primo p. C. n. saeculo tractavisse in carmine, cuius titulus est Punica, narratur finis, quem P. Cornelius Scipio Africanus Secundo Bello Punico (218-201 a C. n.) imposuit.

Continentur

  1. Somnium Scipionis de patre suo Publio Cornelio qui mortuus est dum pugnavit contra Carthaginiensibus in Hispania anno 211 a. C. n.
  2. Prophetiae P. Cornelii de victoria Romanorum
  3. Missio Laelii, amici Scipionis, ad Syphacem Mauretaniae regem. Ecphrasis palatii Syphacis. Laelii narratio originis antiquitatisque Romae
  4. Laelii de vita Scipionis narratio
  5. Historia Massinissae et Sophonisbae
  6. Scipionis profectio ad muros Carthaginis; gesta Hannibalis in Italia
  7. Pugna Scipionis Hannibalisque
  8. Fuga Hannibalis; deditio Carthaginis
  9. Ennii poetae, famuli Scipionis, verba de Homero et de poeta futuro Petrarca; triumphus Scipionis

Fontes

In ecphrase palatii Syphacis (in libro tertio) reperimus descriptiones iconum insculptorum, auro fulgentium in quibus dei et deae Graecorum picti sunt: Iuppiter, Saturnus, Neptunus, Apollo, Mercurius, Mars, Vulcanus, Pan, Iuno, Minerva, Venus, Diana, Cybele, Pluto; cum Mercurio etenim Perseus Gorgonesque descripti sunt. In hoc catalogo auctor secutus est Isidoro Hispalensi (Etymologiae 8.11), Fulgentio (Mitologiarum libri 1), et scriptore (vel Alexandro Neckam vel alicui) libri De diis gentium et illorum allegoriis.

Fortuna

Petrus Berchorius (vel, ut ipse Petrarca scripsit, Petrus Pictaviensis), scriptor Francicus, visitabat auctorem dum Africam componebat. Ille legit aut totum poema aut librum tertium; deinde usus est descriptionibus deorum Graecorum in opere suo cuius titulus est Ovidius moralizatus, ubi invenimus descriptiones eorundem deorum (omittis Gorgonibus; addito Baccho). Opus Petri Berchorii permulti legerunt, quorum unus inter annos 1342 et 1380 scripsit brevem librum Latinum, Libellus de deorum imaginibus nominatum, a Galfrido Chaucer lectum antequam composuerat carmina sua Anglice scripta Hous of Fame ("Domus Famae", ll. 131-139) et Canterbury Tales ("Historiae Cantuarienses", The Knight's Tale, ll. 1387-1388, 1955-1966, 2041-2048), ubi invenimus descriptiones similes Veneris, Cupidinis, Mercurii, Martis.

Bibliographia

  • Petrarch's Africa tr. Thomas G. Bergin, Alice S. Wilson. New Haven: Yale University Press, 1977. [Anglice]
  • Ernest H. Wilkins, "Descriptions of pagan divinities from Petrarch to Chaucer" in Speculum vol. 32 (1957) pp. 511-522.

Vide etiam