Quantum redactiones paginae "Hemisphaerium boreale" differant

Coordinata: 45°0′0″N 0°0′0″E / 45°N 0°E / 45; 0
E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 76 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q39061 sunt
fontes addere oportet
Linea 1: Linea 1:
{{non stipula}}
{{coord|45|0|0|N|0|0|0|E|display=title}}
{{coord|45|0|0|N|0|0|0|E|display=title}}
[[Fasciculus:Hemisferio Norte.png|thumb|Hemisphaerium Septentrionale [[color]]e [[flavus|flavo]] vehementius pictum.]]
[[Fasciculus:Hemisferio Norte.png|thumb|Hemisphaerium Septentrionale [[color]]e [[flavus|flavo]] vehementius pictum.]]

Emendatio ex 20:22, 12 Maii 2015

Haec commentatio nondum stipula est.

Oportet intra tres menses paginam corrigere. Etiam minimis paginis Vicipaedianis habendus est:

  • Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus
  • Comprehensio (200 vel plurium litterarum) quae rem apte describat
  • Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui et titulum et rem ipsam satis corroboret
  • Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam ducentes; categoriae caeruleae (quibus absentibus formula {{Dubcat}} ponatur); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus interviciales absunt}})
  • Cetera hac encyclopaedia digna, velut descriptio (explicationes, historica, exempla); imago necnon titulus suffixus; ceteri nexus externi siqui utiles sint; bibliographia.
Interpretationes vernaculae
Hemisphaerium Septentrionale colore flavo vehementius pictum.
Despectus in Hemisphaerium Septentrionale ex loco super Polum Septentrionalem.

Hemisphaerium septentrionale est dimidium cuiuslibet planetae quod ad septentriones eius aequatoris patet; nomen substantivum hemisphaerium 'dimidium sphaerae' ad verbum significat. Hemisphaerium etiam est dimidium sphaera celestialis quae ad septentriones aequatoris caelestialis patet. Septentrionale Telluris hemisphaerium plurimum terrae planetae et circa 90 centesimas suorum hominum comprehendit.

Si plus cognoscere vis, vide etiam Arctica, Clima, Tempora anni, Zona temperata, et Zona tropica.

Ob axialem Telluris inversionem, hiems a solstitio hiemali (usitate 22 Decembris) ad aequinoctem vernalem (usitate 20 Martii), cum aestas a solstitio aestivali (usitate 21 Iunii) ad aequinoctem autumnalem (usitate 21 Septembris) durat.

Arctica est regio ad septentriones Circuli Arctici. Eius clima plerumque hiemes frigidissimos et aestates tantum frigidos habet. Praecipitatio plerumque est nix. Nonnullis diebus aestivalibus, sol numquam occidit, nonnullisque dies hiemalibus solo numquam oritur. Temporis spatium horum statuum ab uno die in locis apud Circulum Arcticum ad nonnullos menses prope Polum Septentrionalem ipsum variatur.

Inter Circulum Arcticum et Tropicum Cancri iacet Zona Temperata Septentrionalis. Mutationes in his regionibus inter aestatem et hiemem plerumque sunt tepidae, contra calida vel frigida extrema; clima autem temperatum statum caeli improvisum habere potest.

Regiones tropicae, inter Tropicum Cancri et aequatorem, plerumque omnem per annum sunt calidae, atque tempus humidum per menses aestivales, et tempus siccum per menses hiemales experiri solent.

Res quae in Hemisphaerio Septentrionali trans aut super superficiem Telluris moventur ad dextram ob effectum coriolem verti solent. Ergo evenit ut magni horizontales aeris vel aquae fluxus ad septentriones aequatoris gyros oceanicos generent quae modo horologico vertuntur. Hi gyri optime in exemplaribus circulationis aquae in oceanis Atlantico Septentrionali et Pacifico Septentrionali videntur. In regione ad australem aequatoris versus, cursus invertuntur.

Ob eandem causam, aer desuper ad septentrionalem Telluris superficiem fluens trans superficiem exemplare modo horologico patere solet. Ergo, circulatio aeris pressurae altae cellularum status caeli modo horologico in Hemisphaerio Septentrionali fit. E contrario, aer sursum a septentrionali Telluris superficie oriens (regionem pressurae humilem generans) aerem ad se in exemplare contrahorologico attrahere solet. Cyclomata et tempestates tropicae (permagna pressurae humilis systemata) modo contrahorologico in Hemisphaerio Septentrionali versantur; dissimiliter, eae modo horologico in Hemisphaerio Australi versantur.

Umbra solis modo horologico in Hemisphaerio Septentrionali, contra modum in Hemisphaerio Australi, movetur. Sol se diu ad maximum in loco australi, quod se in Hemisphaerio Australi ad maximum in loco septentrionali elevare solet. Sol in ambobus hemisphaeriis ex oriente oritur et occidente occiditur.

Praeterea, Luna apparet inversa, ad eius conspectum ex Hemisphaerio Australi comparata, et conspectus stellarum magnopere discrepat. Polus Septentrionalis a media Via Lactea galactica spectat; qua pro causa sunt multo pauciores obscurioresque stellae aspectabiles in Hemisphaerio Septentrionali quam in Hemisphaerio Australi, et Hemisphaerium Septentrionale est aptius pro observatione spatii alti, quia a Via Lactea non caecatur.

Index continentium et civitatum

Continentes Hemisphaerio Septentrionali

Vide etiam

Notae