Quantum redactiones paginae "Septa" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 471: Linea 471:


==Disportus==
==Disportus==
Urbs Septa varias repraesentativas turmas [[pediludium|pedilusorias]] per suam historiam habuit. Prima turma quae eminuit [[Ceuta Sport]] fuit, condita anno [[1934]] et quae anno [[1941]] suum nomen sicuti [[Sociedad Deportiva Ceuta]] mutavit. Fuit societas pedilusoria laureatissima Campionatus [[Hispania|Hispano]]-[[Marocum|Marocani]], quoque et Septensis prima turma quae [Scyphum Regis ([[Hispanice]]: ''Copa del Rey'') participavit et quae ligam [[Segunda División de España|Segunda División]] Hispanicam attigit et consecuta est certare pro ascensu in ligam [[Primera División de España|Primera]]. Anno [[1956]], se cum turma [[Atlético Tetuán]] coniunxit et turmam Club Atlético de Ceuta formavit, quae etiam varia tempora in liga [[Segunda División de España|Segunda División]] Hispanica lusit, certans semel pro ascensu in ligam [[Primera División de España|Primera División]]. Turma in regionales categorias exeunte [[decennium 197|decennio 197]] descendit.
Urbs Septa varias repraesentativas turmas [[pediludium|pedilusorias]] per suam historiam habuit. Prima turma quae eminuit [[Ceuta Sport]] fuit, condita anno [[1934]] et quae anno [[1941]] suum nomen sicuti [[Sociedad Deportiva Ceuta]] mutavit. Fuit societas pedilusoria laureatissima Campionatus [[Hispania|Hispano]]-[[Marocum|Marocani]], quoque et Septensis prima turma quae Scyphum Regis ([[Hispanice]]: ''Copa del Rey'') participavit et quae ligam [[Segunda División de España|Segunda División]] Hispanicam attigit et consecuta est certare pro ascensu in ligam [[Primera División de España|Primera]]. Anno [[1956]], se cum turma [[Atlético Tetuán]] coniunxit et turmam Club Atlético de Ceuta formavit, quae etiam varia tempora in liga [[Segunda División de España|Segunda División]] Hispanica lusit, certans semel pro ascensu in ligam [[Primera División de España|Primera División]]. Turma in regionales categorias exeunte [[decennium 197|decennio 197]] descendit.


== Notae ==
== Notae ==

Emendatio ex 01:11, 10 Maii 2015

Ciudad autónoma de Ceuta
سبتة‎
Vexillum Insigne
(vexillum) (insigne)
Situs urbis autonomicae Septae in Hispania
Lingua officialis Hispanica
Area
 - tota
 - % a Hispania
loco
18,5 km²
Numerus incolarum
 - Totus (2011)
 - % a Hispania
 - densitas incolarum
loco
82 376

4 500 inc./km²
Gentilicium "Septensis-e[1]"
Statutum autonomiae anno 1995
Repraesentatio
parlamentaria

 - Parlamentum
 - Senatus
 
 
1 deputatus
2 senatores
Demarchus et Praeses Ioannes Iesus Vivas (PP)
Urbs autonomica Septa

Septa (Hispanice Ceuta et Arabice سبتة‎ septa), vel Abyla vel Septem Fratres vel Exilissa[2] (ob montes urbis), est urbs autonoma, 18,5 chiliometra quadrata lata, in Hispania et exclavatura in Septemtrionali Africae litore sita, Septemtrionales limites cum Maroco partita. A Paeninsula Hiberica Freto Gaditano separata, Septa iuxta limites inter Mare Mediterraneum et Oceanum Atlanticum iacet. Septa, iuxta cum Hispanica exclavatura Rusadire, est unum ex duobus perpetuo habitatis territoriis continentalibus in Africa. Fuit pars Provinciae Gaditanae usque ad pridie Idus Martias anni 1995, cum urbis statutum autonomiae approbatum esset.

Septa, sicuti Rusadir, portus liber erat antequam Hispania se Unioni Europaeae iunxit. Anno 2011 populositas 82 376 erat. Quae consistit in Christianis, Musulmanis (praesertim Arabophonis, et Libycophonis) et parvis Iudaeorum ac Indicorum Hinduistarum minoritatibus. Lingua Hispanica lingua publica est. Plerique urbis incolae ethnice Hispani sunt qui a Maroco regi abnuunt. Exploratio ab Instituto Opina societate confecta 87.9 centesimae hominum in continentali Hispania ambas urbes (Septam et Rusadir) Hispanicas considerare invenit.

Etymologia

Origo nominis Septa a denominatione Septem Fratres trahitur, quam dedere Romani septem regionis montibus. Septem deformatum est in Septa.

Antiquitatis geographi et historiographi huius loci toponymum non produnt, sed quorum unus, Pomponius Mela, orographicas Occidentalis Alminae peculiaritates referebat, cum eius septem parvis symmetricis montibus quos Septem Fratres nuncupavit. Phoneticam propter similitudinem Hispanice nomen Ceuta e nomine Septem, arabizatum سبت /septa/ ortum esse putatur.

Historia

Anno 250 000 a.C.n. apparuere prima humanae praesentiae vestigia Septae.

Saeculo VII a.C.n. Phoenices promunturium Cathedralis occupavere. Urbs Punicis colonis denominatione Abyla condita est et a Graecis Phocaeis capta est, qui eam Ἑπτά Ἀδελφοί denuo nuncupavere. Anno 319 a.C.n., Karthago urbem cepit, quae penes Karthaginenses manebit.

Septensis Palaeochristianae basilicae reliquiae.

Anno 201 a.C.n., Karthagine post Secundum Bellum Punicum victa, urbs Regno Numidiae cessa est. Anno 47 a.C.n. cadit penes Mauros. Anno 40 p.C.n. Caligula hoc regnum adnectit, quod fit Romanum territorium et pars provinciae Mauritaniae Tingitanae. Africae Septemtrionalis regio et urbs anno 429 penes Vandalos cadunt.

Anno 534, Byzantinus magister militum Belisarius urbem rursus capit (per imperatoris Iustiniani I expeditiones in Africa Septemtrionali). Dominatio brevis erit, nam cadet penes Visigothos. Anno 709, urbs cadit penes Musulmanos, propter intestina proelia inter Visigothos. Revera, aliquae legendae comitis Domini Iuliani Septensis tumultum causam eius ruinae narrant.

Anno 788, urbs ab Idrisidico emiratu capta est. Anno 931, Omayada Abderama III urbem Caliphatui Hispanico cepit. Non multo postea Caliphatus divisio in taifas passa est.

Anno 1024 Septa subiecta est Taifae Malacitanae.

Anno 1061, Sucutus Albargavati dominatum liberum proclamat.

Anno 1084, Almoravides, ab Iosepho Texifo ducti, urbem cepere.

Anno 1147, Almohadae eam capiunt.

Anno 1227 accidit martyrium Sancti Danielis Fasanella et eius comitum.

Anno 1232 urbs a Taifa Murciae capta est, quamquam eius dominium brevissimu fuit, quia anno 1233 Septa denuo independens fuit. Etiam brevis fuit Septensis independentiae perihodos, quia anno 1236 Regnum Fezzae eam occupavit et anno 1242 rursus capta est tunc ab Hafsidis.

Anno 1249 dynastia Azafidarum urbem Septam obtinuere.

Secundum Foedus Montis Acuti Vicariatuum (Hispanice Monteagudo de las Vicarías), anno 1291 inter Castellam et Aragoniam, urbs sub Castellae pondere cecidit. Anno 1305, sicuti Regni Nasridici Granatensis pars, urbs in Mediterraneam Castellae politicam intravit.

Tamen anno 1309 capta est a Regno Fezzae cum Aragoniensi auxilio. Anno 1310, Azafidae denuo urbis dominium cepere. Anno 1314 Regnum Fezzae rursus eam cepit. Anno 1315, Azafidae denuo urbis dominium cepere. Anno 1327 Regnum Fezzae eam cepit. Anno 1384 Regnum Granatae eam cepit. Anno 1387, Regnum Fezzae rursus cepit.

Tesselae Septam ab Infante Domino Henrico captam commemorantes in Statione Ferriviariae Sancti Benedicti (Lusice Estação Ferroviária de São Bento) Portus Calis.

Die 21 Augusti anno 1415 Rex Portugalliae Ioannes I cum suis filiis Eduardo, Petro et Henrico Navigatore in praesentes oras Sancti Amari (Hispanice San Amaro) egressus est et urbem Regno Portugalliae cepit. Ob varios capitaneos ineptos regendae urbi post captionem, Petrus de Menezes regi adfuit et cum fusti aleo Lusice nuncupato (quo factus est ludus multo popularis in illo tempore) hunc hymnum promulgavit: "Domine, hoc fusti Septam omnibus hostibus defendere possum" quaestioni Ioannis I Portugalliae de si esset satis fortis ad suscipiendum talis responsalitatis munus. Petrus de Menezes primus urbis gubernator et capitaneus generalis designatus est. Notus fustis aleo in praesenti in Sanctuario Sanctae Mariae Africae (Hispanice Santuario de Santa María de África) servatur et traditus est e manu in manum omnibus generalibus ad mandatum accedentibus dum urbem defendere iurabant sicuti promisit Petrus de Menezes. Post foedus cum Regno Fezzae, hoc Septam Portugallicam agnovit. Urbs Portugallica Foedere Alcassovarum (Hispanice et Lusice Tratado de Alcáçovas) et Foedere Turris Syllanae (Hispanice Tratado de Tordesillas; Lusice Tratado de Tordesilhas) agnita est.

Rege Sebastiano I mortuo, Regnum Portugalliae in monarchiam Hispanicam anno 1580 incorporavit. Anno 1640 Septa Portugalliam in eius secessione non secuta est, manere sub Philippi IV suverenitate malendo, sed Portugallica arma in suo insigni et in suo vexillo manere decrevit.

Anno 1656 diploma naturae concessa est, et titulum fidelissima eis quos iam ostendebat, nobilis et legalis addidit.

Anno 1668 Foedus Olisiponense (Hispanice et Lusice Tratado de Lisboa) inter Hispaniam et Portugalliam obsignatum Hispanicam suverenitatem super Septa agnoscit.

Inter annos 1694 et 1724 Sultanus Maroci Mulai Ismail obsedit.

Anno 1704, cum terrā circumvallata esset, Septa Regiae Classi Britannicae, quae Calpe cepit, restitit. Marocenses terrā urbem aggressi sunt dum Anglo-Batava classis cannonibus percussit et descensum in urbem conata est. Continenter obsidebatur urbs a Maroco annis 1725 ac 1728, 1732, 1757, et 1790 ac 1791.

Anno 1812, Iuncta Urbis Commune Constitutionale facta est.

Saeculi XIX tabula Septae.

Inter annos 1859 et 1860 exarsit Bellum Hispano-Marocense et urbs suos limites auxit.

Anno 1912 carcer clausus est et inauguratus est Protectoratus Hispanicus Maroci (Hispanice Protectorado Español de Marruecos; Arabice حماية إسبانيا في المغرب) in septemtrionalis Maroci zona.

Anno 1925, Septa independens a Provincia Gaditana Regali Decreto pridie Nonas Augustas facta est.

Anno 1936 incepit Bellum Civile Hispanicum. Rebellatio, a copiis colonelli locumtenentis Legionis Hispanicae Ioannis Yagüe ducta, Septae albento caelo diebus 17 et 18 Iulii imposita est, sine invenenda magna resistentia. Milites fidi gubernationi et clarissimi Frontis Popularis, sicuti demarchus Antonius López Sánchez-Prado, postea sclopetati sunt postquam assimulatis iudiciis subiiceretur. Septa magnum pondus primis belli mensibus habuit, sicuti locus transitus Exercitus e Septentrionali Africa in occupandam Paeninsulam.

Anno 1956 invenit Maroci Independentia (finis Protectoratus) et Septa stationi abstrahendarum virium quae emancipato territorio destinatae erant profuit.

Anno 1978 Constitutio Hispanica, sicuti priores aliae, Septam territorium Hispanicam civitatem componens agnovit, integrans eam in novum territorialis ordinationis exemplar, prospicenda possibilitate sui constituendi Communitatis Autonomae.

Anno 1995 promulgatum est statutum autonomiae urbis. Septa, iuxta cum Rusadire, urbium autonomarum statum attigit.

Nonis Novembribus anni 2007 ab Ioanne Carolo I et Sophia Graeciae visa est. Octoginta annis praeteritis, denique monarcha Hispanicus Septam rite visebat.

Geographia

Septae tabula.

Territorium 18,5 chiliometrorum quadratorum aream et 28 chiliometrorum perimetron (cum 20 chiliometris litoris et 8 chiliometris terrestris limitis) habet.

Positus

Septa e caloscopio Isabellae II visa.
Septensis territorii communalis limites
Boreoccidens: Fretum Gaditanum Septemtrio: Fretum Gaditanum Boreoriens: Mare Mediterraneum
Occidens: Marocum Oriens: Mare Mediterraneum
Austroccidens Marocum Meridies: Mare Mediterraneum Austroriens: Mare Mediterraneum

Prominentia

Mons Abila (Hispanice; Monte Hacho).

Septensium agrorum morphologia orogeniae Alpinae, hanc terra, usque ad magnum suggestum Saharanum partienti, debetur. Praecipuum orographicum urbis accidens est Mons Abila[3] (Hispanice Monte Hacho), anticlino formatus et 204 metra altus, quamquam in internis loco altissimo 345 metra sunt. Reliquum territorium isthmo illum montem continenti Africae et insulae Sanctae Catharinae (Hispanice; isla de Santa Catalina) coniungente constituitur.

Isthmus metamorphico complexae geologicae compositionis agro constituitur, cum dissimilibus areis quinque, quarum praecipuum elementum Mons Columna[4] (Hispanice Sierra de Ányera sive Mujer Muerta, Arabice جبل موسى et Libyce; Adrar Musa), 851 metra altus, est.

Traditionaliter considerata divortium inter Mediterranei et Atlantici aquas, Septa mari circumdatur, quod duos sinus, alterum a Septemtione, adversus Paeninsulam Hibericam, et alterum a Meridie, adversus Marocum, format.

Impermeabiles schisti et ardesiae Septensis paeninsulae agrum constituentes aquariorum congestuum formationem in hypogaea difficilem faciunt. Praeterea, comprobantur per historiam fontes fuisse, quamquam omnes siti in Campo Exteriore (Hispanice; Campo Exterior), sicuti Fons Tegulae (Hispanice Fuente de la Teja), Rivulus Antliarum (Hispanice Arroyo de las Bombas), Fons Fulguris (Hispanice Fuente del Rayo), etc.

Clima

Clima Mediterraneum est, amoenis temperaturis et irregulari praecipitationi distinctum et mitigatum praecipue duobus factoribus: prominentia et mari circumdantibus. Prominentia, Monte Columna.[5] (Hispanice Sierra de Ányera sive Mujer Muerta; Arabice جبل موسى; Libyce Adrar Musa) repraesentata, sicuti cortina ob Atlanticos ventos umiditate oneratos perficit et maritimum pondus temperaturas amoenas et aestate et hieme esse facit. Annua media 16,6 °C non superat. Absolutae maximae temperaturae Iulio referuntur, dum minimae Ianuario ac Februario eveniunt, cum plerumque ad 3 °C demittuntur.

Temperaturae dissimilitudo inter aquas Fretum separantes et ventos umitate oneratos ex Atlantico procendentibus pluviam abundare, 800 millimetra annua superantem, faciunt. Praecipitationum regimen valde irregulare est, cum maximo hieme et magna ariditate inter menses Maium et Septembrem. Umiditas relativa etiam alta est, cum media annua 84%.

Natura

Flora

Galactites elegans Septae.

Vegetatio negativas impactiones e defensivis incolarum necessitatibus derivatas passa est, quae Campum Exteriorem exstipatum teneri cogebant. Per multas historiae epochas, systematicae desilvationes in murati saepti vicinitatibus. Soli urbanizabilis necessitas etiam vegetalium spatiorum amissionem causavit.

Arborea species regionis characteristica suber, adhuc in Benzu visibile, erat. Nihilominus, degradationis processus propter humanam actionem ut secundariae silvae pinis et eucalyptis, fructibus e successivarum anadasōseōn, constituantur fecit. Prima anadasōsis pinis in Hermitagio Sancti Antonii (Hispanice Ermita de San Atonio) vicinitatibus facta est. Populus arbor communissima inter saecula XVIII et undevicensumum fuerat, quae in praesenti pro acacia, dracaena, dracone et aliquibus Americanis ac Asianis speciebus primo saeculi vicensimi quadrante satis, sicuti fico beniamina, substituta est.

Aliae regionalium topiorum characteristicae species chamaerops humilis, ficus Indica et aliae dumeti Mediterranei propriae sunt.

Fauna

Scomber, unum symbolorum Septensium; Septenses populariter "scombri" (Hispanice caballas) nuncupantur. Hypocoristicum communissimum aliis zonae urbibus, sicuti Lineae Conceptionis (Hispanice La Línea de la Concepción), Iuliae Traductae[6] (Hispanice Algeciras) et Ostipponi[7] (Hispanice Estepona).

Classici fontes elephantas, magnas felidas fuisse dicunt, qui, iuxta cum gazellis, thōibus et macaca sylvano -hi duo adhuc vicinitatibus praesunt: mammalium species characteristicissimas hac in area constituebant. In praesenti, ista fauna omnino evanuit, sed adhuc praesunt aliae species, sicuti Hystrix cristata, testudo Graeca, vulpinus aut aper.

Caela milibus avium frequentantur, quae ea transeunt per suas periodicas migrationes. Marinus ambitus, quamquam etiam humana actione affectus, quoque magnam specierum abundantiam ostendit, quae probatur et scientifice et visendis auctionibus ac mercatibus.

Civilitas et administratio publica

Noturnus Curiae Municipalis Septensis conspectus.

Constitutio Hispanica anni 1978 suo transitorio praecepto quinto statuit:

"Urbes Septa et Rusadir communitates autonomae constitui poterunt si sic id decernunt eorum propriae gubernationes municipales per foedus a maioritate absoluta suorum sodalium adoptatum et sic approbant Cortes Generales per legem organicam in terminis praevisis articulo 144."

Officialis territorii denominatio Urbs Autonomae Septa est, probato Statuto Autonomiae, lege organica officialiter publicata Pridie Idus Martias et Idibus Martiis exercita. Hoc statutum ne publica munera duplicentur impedit, quia municipalia munera simul autonomica (regionalia) facta sunt. Hoc modo, symbuli etiam autonomici deputati et Praeses Septae etiam alcaldis sive municipalis exsecutivae dux est. Sessio plenaria municipalis simul parlamentum autonomicum, Conventus Septae (Hispanice Asamblea de Ceuta) nuncupatum, est.

Ex exeunte 2005 rogatio reformandi Statuti Autonomiae fertur, quod, praeter sumenda plus munera, urbs Communitas Autonoma nuncupanda est, se exaequanda reliquis Hispanicis Communitatibus.

Alcaldes et praesides

Septae alcaldes e restituta democratia Hispanica
Alcaldis Mandatum Factio
Clemens Calvo Pecino 1979-1981 (independens)
Ricardus Muñoz Rodríguez 1981-1983 UCD
Franciscus Fraiz Armada 1983-1985 PSOE
Aurelius Puya Rivas 1985-1987 PSPC
Fructuosus Miaja Sánchez 1987-1991 PSOE
Franciscus Fraiz Armada 1991-1994 PFC (secundum mandatum)
Basilius Fernández López 1994-1995 PFC
Alcaldes praesides
Alcaldis Mandatum Factio
Basilius Fernández López 1995-1996 PFC
Iesus Caietanus Fortes Ramos 1996-1999 PP
Antonius Sampietro Casarramona 1999-2001 GIL
Ioannes Iesus Vivas Lara 2001-... PP

Conventus Septensis

Autonomici parlamenti compositio post anni 2011 comitia est secuta:

Factio % Symbuli
Factio Populares (PP) 65,20 18
Coalitio Scombrorum 14,34 4
Partes Socialisticae Operariae Hispanicae (PSOE) 11,65 3

Urbes sorores

Urbes sorores Septae sunt:

Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Acis ad Catenam (Italice: Aci Catena), in Italia;

Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Iulia Traducta (Hispanice: Algeciras), in Hispania;

Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Lauro Vetus[8] (Hispanice: Alhaurín de la Torre), in Hispania;

Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Gades (Hispanice: Cádiz), in Hispania;

Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Arunda (Hispanice: Ronda), in Hispania;

Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Burgus (Hispanice: El Burgo), in Hispania;

Vexillum Mexici Guadalaxara (Hispanice: Guadalajara), in Mexico;

Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Rusadir (Hispanice: Melilla), in Hispania;

Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Scalabis (Lusice: Santarém), in Portugallia.

Controversia territorialis cum Maroco

Marocani fines apud Benzu (Hispanice: Benzú), cum Monte Columna[9] (Hispanice Sierra de Ányera sive Mujer Muerta, Arabice جبل موسى et Libyce; Adrar Musa reductis.

E decennio 198 Marocana gubernatio sibi et Rusadir atque Septam et Hispanicas possessiones minores finitimas Maroco, loca maiestatis (Hispanice: plazas de soberanía) nuncupatas, suo territorio annectere vindicat. Hispanica gubernatio nunquam negotiationes cuiuslibet modi fecit, quia ista territoria sicuti nationalis territorii partes putat. Secundum opinionum perscrutationem anno 2007 effectam, 88% Hispanorum et Septam et Rusadir Hispanicas urbes esse considerant.

Statuta Septae et Rusadiris e parte Britannicorum et Marocanorum mediorum suscitavere comparationes ad territoriales Hispanicas vindicationes de Calpe, inclavatura penes Britannicam administrationem apud Septemtrionalem Freti Gaditani ripam. Hae comparationes a gubernatione Hispanica et Rusadiris ac Septae incolis reiiciuntur, argumento ut illae urbes iam in Hispaniam integratae essent antequam regnum Marocanum, Sultanatui Marocano saeculi XVII succedens, esset, Calpe autem territorium transmarinum (colonia) esset, cuius statutum definitum est Tractatu Traiecti ad Rhenum inter 1713 et 1714, collocante Calpe sub Britannici Regni tutela, cum nunquam fuisset illius nationis pars integrans. Aliter quam Hispanicae possessiones in Africa Septentrionali, Calpe in territoriorum decolonizandorum catalogo secundum Nationes Unitas invenitur. Nihilominus Marocum haec argumenta et Septam, Rusadir ac loca maiestatis (Hispanice: plazas de soberanía) possidere est una inter theses nationalisticae ideologiae "Maroci Magni".

Organizationis Cooperationis Islamicae (Arabice; منظمة التعاون الإسلامي, Francice; Organisation de la Coopération Islamique sive OCI et Anglice; Organisation of Islamic Cooperation sive OIC), cum 57 civitatibus sodalibus; Unio Africana, cum 54 civitatibus sodalibus; et Foedus Arabicum, cum 23 civitatibus sodalibus, Septam territorium Marocanum considerant.

Norma ISO 3166-1 codicem EA sicuti nationis codicem Septae ac Rusadiri reservat.

Demographia

Hinduisticum templum Septae.

Septae 82 376 incolarum anno 2011 erant, Kalendis Ianuariis anni 2014 numerus usque ad 84 963 incolas crevit. Populositas Hispanica eos Arabicae, Barbaricae, Indicae et Iudaicae originis includit. Populositas Indica se Septam anno 1910 propter liberae zonae commercium advenisse considerat, sicuti evenit in Canariis, Rusadire et Calpe. Sunt Hebraicae communitates in tota Africa Septemtrionali, post suam expulsionem ex Hispania anno 1492, adhuc est vicini Tetuani[10] (Arabice: تطوان et Libyce: Tiṭṭāwen) Iudaicum sepulcretum ubi sepulti sunt Hebraei Sepharditae ex sua expulsione ex Hispania usque ad annos Protectoratus Hispanici Maroci (Hispanice: Protectorado español de Marruecos et Arabice: حماية إسبانيا في المغرب). E Septemtrionali Maroco et eius relatione cum Septa oritur Barbarica aut Musulmana populositas Septensis.

Annus 1960 1970 1981 1991 2001 2011
Incolae 73 182 67 187 70 864 73 208 75 694 82 376

Gentilicium Septae "Septensis-e" (Hispanice: ceutí) est, quamquam, sicuti colligendum est in dictionario, colloquialiter Septenses "Scombri" (Hispanice: caballas) nuncupantur, quod oritur e piscis nomine scombro.

Omnium Septensium lingua officialis et communis est Hispanica Vandaliticae varietatis, quamquam ample quaeque communitas suā linguā propriā suorum maiorum sicuti culturalis identitatis symbolo utitur, itaque Hinduisticae communitatis populositas senior linguā Hindicā et iunior linguā Anglicā utitur. Hebraica communitas haquetiā, Boreoafricā linguae Iudaeo-Hispanicae dialecto, utitur. Musulmana populositas etiam varitate Marocanae, in Maroco Septemtrionali generalizatā in locali varietate exclusive oralis characteris, loquitur. De cuius officializatione, est disputatio utrum haec conveniat annon ad vitandam improbationem scholarem, excellente opinione contrariā professoris et affirmatus linguae Arabicae interpretis A. Giménez Reíllo (Abu Ilyás). Ex altera vero, professor Moscoso Marocanae in educativo Septensi systemate officialitatem defendit.

Solum lingua Hispanica officiali agnitione fruitur, sed reliquae linguae bene aestimantur quoque 21 Februarii Die Internationali Sermonis Patrii.

Oeconomia

Signum salutatores in Septam salutans ubi Septae, Hispaniae et Unionis Europaeae vexilla ostenduntur.

Officialis moneta Septensis est euro. Est pars specialis zonae cum demissis tributis in Hispania. Septa una duarum Hispanicarum portuariarum urbium apud Septemtrionali Africae litore est, iuxta cum Rusadire. Sunt historice militaria fortalitia, portus libri, portus petrolearii et quoque portus piscatorii. Hodie urbis oeconomia e portu (nunc se expandente) et industrialibus ac institorii centris valde pendet. Heliportus Septensis in usu ad connectendam urbem cum continentali Hispania aëre est.

Infrastructura

Media communicationis

Praeter diaria diffusionis nationalis et generalia et disportiva, sunt duo localia diaria:

Etiam praeter tramites televisificos nationalis ambitus, Vandaliticus publicus trames Canal Sur Televisión Septae emittitur. Urbs duos locales tramites et unam nationalem habet. Trames Radio Televisión Española en Ceuta localem programmationem et in Radio Nacional de España et in Televisión Española habet. Praeterea, Televisión Española en Andalucía diarium nuntium de Septa emittit. Tramites televisifici sunt:

Omnes nationalis ambitus stationes radiophonicae syntonizari possunt, quae locales editiones habere solent. Urbi statio localis est:

Vectura et communicationes

Portuariae zonae conspectus.

Septa cum reliqua Hispania solum per portum, Heliportum Iuliae Traductae (Hispanice: Algeciras) et Aëroportus Malacae-Litus Solis (Hispanice: Málaga-Costa del Sol) conexa est. Inter primum et Septam quattuor societatum naves traiectoriae operantur. Traiectus propemodum 45 minuta durat et quotidie traiectiones inter 06:00 et 23:00 horas efficiunt.

Vecturae aëriae helicopteris firmantur, quae inter Heliportum Septae, Iuliae Traductae et Malacae operantur. In linea inter Septam et Malacam sunt quattuor diariae conexiones ambabus directionibus inter 07:15 et 20:15 horas et iter 35 minuta durat. Itinera inter Iuliam Traductam et Septam septem minuta durant.

Et Malaca et Iulia Traducta sunt diaconiae traminis et laophorii ad varia Hispaniae loca. In Statio Malacitana Maria Zambrano (Hispanice: Estación de Málaga-María Zambrano) possibile est iter facere ad Matritum et Barcinonem tramine magnae velocitatis.

Statio maritima.

Unum medium vehendorum viatorum auctorizatum ad transeundum limitem inter Septam et Marocum est privatum autocinetum, quamquam limes pedibus transiri potest. Praecipuae Marocanae urbes proximae sunt Tetuani[11] (Arabice: تطوان et Libyce: Tiṭṭāwen), 40 km a Meridie, et Tingis (Arabice: طنجة et Libyce: ⵟⴰⵏⵊⴰ), circa 70 km ab Occidente.

Laophoriorum urbanorum diaconia lineas novem habet.

Educatio

Universitas Granatensis (Hispanice: Universidad de Granada) graduum programmata suo campo Septae offert. Sicuti aliis Hispaniae locis, Septae etiam servit Universitas Nationalis Educationis Distantis seu UNED.

Primaria et secundaria educatio solum Hispanice possibilis est. Non Anglophonicae bilingues primariae vel secundariae scholae Septae sunt.

Salus et opitulatio socialis

Urbs valetudinarium nuper aedificatum, Valetudinarium Universitarium Septense (Hispanice: Hospital Universitario de Ceuta) et diribitoria medica, et publica (saltem quattuor) et privata, habet.

Cultura

Monumenta et mirifica loca

Moenia Regia et Fossa navigabilis.
Cathedralis Assumptionis Septae.

Media urbe inveniri possunt haec loca:

  • Moenia Ambulacri Arecacearum (Hispanice: Murallas del Paseo de las Palmeras): Septemtrionalis urbanorum antiquorum moenium murus.
  • Balnea Arabica: reliquiae Septae inventae et inceptae a saeculo XIII, flexuosum atypicarum Arabicarum thermarum solum cum conclavibus quattuor, parallelis duobus duobus, quae quattuor aulis completis constituuntur repraesentant. Quae omnes magnopere rectagularem formam ostendunt, cum maioribus lateribus a Septemtrione ad Meridiem directis. Mundus Islamicus huic instructuum typo attribuit, praeter hygienicas et curativas virtutes, possibilem religiosam significationem, quia erat optimum cogitabile instrumentum purgandi corporis et sui dedendi orationi totius puritiae statu.
Viridarium Maritimum Mediterranei noctu.
Domus Draconum.
  • Magnum Aleatorium Septae (Hispanice: Gran Casino de Ceuta): in hoc Viridario Maritimo situm.
  • Aedificium Trujillo (Hispanice: Edificio Trujillo).
  • Domus Draconum (Hispanice: Casa de los Dragones).
  • Portus lusoriarum (Hispanice: Puerto deportivo).
  • Viridarium Sancti Amari (Hispanice: Parque de San Amaro): cum vicino Fonte Lumbarum (Hispanice: Fuente de Lomas).
  • Monumentum Caducorum Bello Hispano-Marocano (Hispanice: Monumento a los Caídos en la Guerra de África): in Foro Africae (Hispanice: Guerra de África) situm. Erectum est caducis Bello inter annos 1859 et 1860. 13,50 metra altum est et in sua parte inferiori mirifica aenea ectypa ab Antonio Susillo effecta habet. Cryptam sine libero accessu possidet.
  • Monumentum Colonelli Locumtenentis González Tablas (Hispanice: Monumento al Tte. Coronel González Tablas).
  • Monumentum Herculis (Hispanice: Monumento a Hércules): pari numero, sculpturae portus aestuarium circummittentes.
  • Fortalitia Sarchal (Hispanice: Fuerte del Sarchal).
  • Fortalitia et antiquum Hermitagium Sancti Amari (Hispanice: Fuerte y antigua Ermita de San Amaro).

Alia mirifica loca exteriore in zona sunt secuta:

  • Moenia Merinica[12] (Hispanice: Murallas Merínidas): aguntur de toto moenium et dangionum saeculi XIII per Arabicam dicionem aedificato. Hoc amplum saeptum, per annos, fuit arx, deverticulum et praesidiorum, alienorum ac copiarum refugium quae extra urbanum Mediaevalis urbis centrum pernoctare deberent. Haec moenia unam monumentalium reliquiarum praecipuissimarum Septensis historici praeteriti constituunt. Fere e 1 500 metris primitivae constructionis, hodie in praesenti solum exstat Occidentale latus, 500 metra longum, cum variis pugnaculis ac duabus geminis turribus Portam Fezzae (Hispanice: Puerta de Fez) includentibus.
  • Hermitagium Sancti Antonii de Toial (Hispanice: Ermita de San Antonio del Tojal): cum apopsi in parte antica.
  • Meschita Muley el-Mehdi (Hispanice: Mezquita de Muley el-Mehdi) anni 1937.
  • Christus Occilis (Hispanice: Cristo de Medinaceli): est imago servata in Ecclesia Sancti Ildefonsi (Hispanice: Iglesia de San Ildefonso), vici Principis (Hispanice: Barriada del Príncipe).
  • Pharus Linguae Alminae (Hispanice: Faro de Punta Almina).
  • Ora Calamocarroënsis (Hispanice: Playa de Calamocarro).
Ora Eiectelli (Hispanice: Playa de El Chorrillo).

Oeconomicum propter incrementum quod experta est urbs ineunte saeculo XX, est series aedificationum pertinentium ad multo proprio Genus Florale et ubi excellit sicuti maximum exemplar architectus Iosephus Blein, inter cuius opera eminet aedificium antiquae "Iunctae Portus" (Hispanice: Junta del Puerto), hodie in praesenti, "Auctoritatis Portuariae Septensis" (Hispanice: Autoridad Portuaria de Ceuta) aut quod laophoriorum statio fuit, in praesenti sedes biocolytica. Domus Draconum (Hispanice: Casa de los Dragones) est aliud peculiare urbis aedificium. Etiam generis Islamici antiqua statio ferriviaria. Supra allatae ecclesiae Sancti Francisci (Hispanice: Iglesia de San Francisco) et Nostrae Dominae Remediorum (Hispanice: Nuestra Señora de los Remedios) et Nostrae Dominae Vallis (Hispanice: Nuestra Señora del Valle), primum templum a Lusitanis constructum, mirificissima urbis loca complent.

Musea

Museum Municipale Septense (Hispanice: Museo Municipal de Ceuta) viae Camonii (Hispanice: calle Camoens).

Haec sunt praecipua urbis Septae musea:

  • Museum Municipale Septense (Hispanice: Museo Municipal de Ceuta): aedificium anno 1900 constructum, in pleno urbano centro situm. Institutum Studiorum Septensium (Hispanice: Instituto de Estudios Ceutíes), oecos expositionum temporariarum duos et diuturnarum quinque hospitio recipit.
  • Museum Militare Castelli Denasati (Hispanice: Museo Militar del Castillo del Desnarigado): fortalitia cum antecedentibus saeculis X et XVI. Praesens genus neomediaevale (saeculi XIX) est. Collectiones rerum conexarum Septensi militari historiae.
Museum Militare Legionis (Hispanice: Museo Militar de La Legión).
  • Museum Militare Regularium (Hispanice: Museo Militar de los Regulares): collectionem rerum conexarum Corpori Regularium (Hispanice: Cuerpo de Regulares) continet.
  • Museum Militare Equitatus (Hispanice: Museo Militar de la Caballería): collectionem rerum conexarum Corpori Equitatus (Hispanice: Cuerpo de Caballería).
  • Museum Auctoritatis Portuariae (Hispanice: Museo de la Autoridad Portuaria): collectionem rerum conexarum historiae Portus Septensis continet.

Mira festa et commemorationes

Haec sunt praecipua festa et commemorationes Septae:

Septensis Hebdomada Sancta.

Quaeque communitas sua festa agunt, sicuti Iudaica Encaenia, Hinduicum Divāḷī aut Festum Sacrificii, quod ultimum est sola haud Christianae communitatis sollemnitas officiali agnitione ex anno 2010 in calendario laborali fruita.

Gastronomia

Corda gallinacea (Hispanice: corazones de pollo).

Septensis gastronomia praecipue ob suos pisces, praesertim scombridas, speciatim siccas -sicuti sardam, exocoetidam etc...- excellit. Recens et frictus piscis et conchylium quoque peculiares sunt. Eius litora cum numerosis aspersis creccis et saxis submarinum piscatum exceptionalem propter abundantem marinam floram ac faunam esse faciunt. Etiam classici verua maura (Hispanice: pinchos morunos vel pinchitos) sunt.

Praeterea, traditionalia corda gallinacea (Hispanice: corazones de pollo) et fici Indici in certo anni tempore inveniri possunt.

Clari Septenses

Septensis geographi Dresis statua sub Pugnaculo Maioricensium (Hispanice: Baluarte de los Mallorquines), Septae.
Septensis medicus militaris Salustianus Mas Cleries.

Disportus

Urbs Septa varias repraesentativas turmas pedilusorias per suam historiam habuit. Prima turma quae eminuit Ceuta Sport fuit, condita anno 1934 et quae anno 1941 suum nomen sicuti Sociedad Deportiva Ceuta mutavit. Fuit societas pedilusoria laureatissima Campionatus Hispano-Marocani, quoque et Septensis prima turma quae Scyphum Regis (Hispanice: Copa del Rey) participavit et quae ligam Segunda División Hispanicam attigit et consecuta est certare pro ascensu in ligam Primera. Anno 1956, se cum turma Atlético Tetuán coniunxit et turmam Club Atlético de Ceuta formavit, quae etiam varia tempora in liga Segunda División Hispanica lusit, certans semel pro ascensu in ligam Primera División. Turma in regionales categorias exeunte decennio 197 descendit.

Notae

  1. "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  2. Lexicon Universale Hofmann.
  3. Vicipaedia Anglica
  4. Vicipaedia Anglica
  5. Vicipaedia Anglica
  6. Vicipaedia Hispanica
  7. Lexicon Universale Hofmann
  8. Vicipaedia Hispanica
  9. Vicipaedia Anglica
  10. Lexicon Universale Hofmann
  11. Lexicon Universale Hofmann
  12. Lexicon Universale Hofmann
  13. Vicipaedia Anglica