Quantum redactiones paginae "Isagoge (Porphyrius)" differant
No edit summary |
de notionibus |
||
Linea 10: | Linea 10: | ||
Ipso in initio Porphyrius, quod ad differentiam inter genera et species in [[Topica (Aristoteles)|Topicis]] Aristotelicis attinet, illas tres quaestiones ponit, ad quas respondendas [[Medium Aevum|Maedio Aevo]] sic dicta [[Quaestio de Universalibus]] orta est: |
Ipso in initio Porphyrius, quod ad differentiam inter genera et species in [[Topica (Aristoteles)|Topicis]] Aristotelicis attinet, illas tres quaestiones ponit, ad quas respondendas [[Medium Aevum|Maedio Aevo]] sic dicta [[Quaestio de Universalibus]] orta est: |
||
# Utrum sint universalia a |
# Utrum sint [[universalitas (philosophia)|universalia]] a [[ratio]]ne soluta? |
||
# Si sunt soluta, utrum universalia realia sint ponenda? |
# Si sunt soluta, utrum universalia [[realitas|realia]] sint ponenda? |
||
# Utrum sint a sensibus soluta an cum iis coniuncta? |
# Utrum sint a sensibus soluta an cum iis coniuncta? |
||
Emendatio ex 07:08, 6 Maii 2015
Isagoge (Graece εἰσαγωγή "introductio") est brevis Categoriarum Aristotelicarum introductio a Porphyrio philosopho saeculo tertio confecto, quae magnam philosophiae mediaevali vim habuit.
Argumenta
In Isagoge Porphyrius quinque terminos philosophicos fundamentales et inter se coniunctos explanat, sic dicta praedicabilia:
- Genus (Graece: γένος)
- Species (Graece: εἶδος)
- Differentia (Graece: διαφορά)
- Proprium (Graece: ἴδιον)
- Accidens (Graece: συμβεβεκός).
Ipso in initio Porphyrius, quod ad differentiam inter genera et species in Topicis Aristotelicis attinet, illas tres quaestiones ponit, ad quas respondendas Maedio Aevo sic dicta Quaestio de Universalibus orta est:
- Utrum sint universalia a ratione soluta?
- Si sunt soluta, utrum universalia realia sint ponenda?
- Utrum sint a sensibus soluta an cum iis coniuncta?
Porphyrius quaestionibus non respondet. Disputatio a Boëthio incipit, qui Isagogen bis Latine vertit et copiose interpretatus est. Ex tunc liber etiam sub nomine Quinque voces notus est. In occidente mediaevali Isagoge a Boëthio Latine versa erat introductio maximi momenti logicae veteris sive logicae Aristotelicae. Similem vim in terris linguae Arabicae versio Arabica ab Abu 'Uthman ad-Dimashqi circa annum 900 confecta effecit. Aliae versiones Latinae, Syriacae et Armenicae notae sunt; liber plus quam vicies interpretatus usque ad saeculum duodecimum introductio adhibitus est.
Bibliographia
- Christos Evangeliou: The Aristotelianism of Averroes and the Problem of Porphyry's Isagoge. In: Philosophia Nr. 15–16, 1985–86, S. 318–331.
Nexus externi
- Isagoge Graeca (PDF) (117 kB)
- Isagoge Latina Boëthii (secundum L. Minio-Paluello, Bruges-Parisiis 1966), apud IntraText, textus ASCII apud Petrum King, apud Forum Romanum, apud Documenta Catholica
- Abaelardus: Super Porphyrium apud Petrum King, apud Documenta Catholica