Quantum redactiones paginae "Boris Skosyrev" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q176731 sunt
fasciculi
Linea 1: Linea 1:
{{L}}
{{L}}
[[Fasciculus:Flag of Andorra.svg|thumb|Vexillum Andorrae]]
[[Fasciculus:Borís Skósyrev.jpg|thumb|Boris Skosyrev]]
[[Fasciculus:Flag of Andorra(1934).svg|thumb|Vexillum Andorrae anno 1934]]
'''Boris Michaelis filius Skosyrev''' ([[Russice]] Борис Михайлович Скосырев, [[translitteratio|tr.]] ''Boris Michajlovič Skosyrev'') seu fortasse '''Boris I Andorrae,''' die [[12 Ianuarii]] [[1896]] [[Vilna]]e natus, fuit vir quidam [[Russia|Russicus]] qui sibi coronavit regem [[Andorra]]e anno [[1934]]. Obiit in [[Germania]] anno [[1989]].
'''Boris Michaelis filius Skosyrev''' ([[Russice]] Борис Михайлович Скосырев, [[translitteratio|tr.]] ''Boris Michajlovič Skosyrev'') seu fortasse '''Boris I Andorrae,''' die [[12 Ianuarii]] [[1896]] [[Vilna]]e natus, fuit vir quidam [[Russia|Russicus]] qui sibi coronavit regem [[Andorra]]e anno [[1934]]. Obiit in [[Germania]] anno [[1989]].



Emendatio ex 16:00, 21 Aprilis 2015

Fasciculus:Borís Skósyrev.jpg
Boris Skosyrev
Vexillum Andorrae anno 1934

Boris Michaelis filius Skosyrev (Russice Борис Михайлович Скосырев, tr. Boris Michajlovič Skosyrev) seu fortasse Boris I Andorrae, die 12 Ianuarii 1896 Vilnae natus, fuit vir quidam Russicus qui sibi coronavit regem Andorrae anno 1934. Obiit in Germania anno 1989.

De regno Andorrano

Mense Aprile anno 1934, Boris Skosyrev intravit Andorram, et in vico Sancta Coloma domum obtinuit. Ibi die 17 Maii proclamavit consiliariis rei publicae Andorranae propositum suum ad regnum Andorrae creandum, sed mox ab Concilio Andorrae expulsus est.

Fuit tunc Boris ad Urgellium in Ilerda, ubi in deversorio sibi clamavit regem Andorrae in exsilio. Cum diurnariis Anglicis, Hispanis et Francis fabulabat de regno suo. Etiam cum domu regia Francica epistulas commutavit, veniam Franciae obtenendi causa. Res Publica Francica minime de rebus Andorranis curabat, et Boris tunc clamavit consensum Franciae pro causa. Mox scripsit constitutionem Andorranam, quam imprimuit et divulgavit.

Die 7 Iulii 1934 iterum intravit Boris in Andorram, et in Concillio Generale Vallium proclamavit libertatem regni Andorrae, quam suffragaverunt concilliarii omnes sed unus, qui Hispaniam effugit. 8 Iulii, hic concilliarius narravit episcopo Urgellense (qui est coprinceps Hispanus Andorrae) gestas huius Boris. 9 Iulii constititio quam Boris iam scripsit facta est lex publica Andorrae.

Sed tum die 21 Iulii Episcopus Urgellensis misit ad Andorram vigiles civiles quattuor, qui Borim prehenderunt et in carcere posuerunt. Ita finit regnum Andorrae.

De Boris sine regno

Boris fuit iudicatus et damnatus in carcerem, sed mox expulsus est ex Hispania in Portugalliam. Tandem fuit ad Franciam, ubi captus est anno 1939 et in castris carceraliis mansit usque ad annum 1944.