Quantum redactiones paginae "Disputatio:Pantheum" differant

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia
Content deleted Content added
m Lesgles movit paginam Disputatio:Pantheon ad Disputatio:Pantheum: nemine contradicenti
→‎Movenda: Pantheon et Pantheum apud Du Cangium
Linea 24: Linea 24:
:::Lucaniacus '''Pantheum'''.
:::Lucaniacus '''Pantheum'''.
:: Usque miror, unde ''Pantheon'' illud Gaffiotii. [[Usor:Neander|Neander]] ([[Disputatio Usoris:Neander|disputatio]]) 13:51, 10 Februarii 2015 (UTC)
:: Usque miror, unde ''Pantheon'' illud Gaffiotii. [[Usor:Neander|Neander]] ([[Disputatio Usoris:Neander|disputatio]]) 13:51, 10 Februarii 2015 (UTC)

:Mi Viator et alii, vidistisne [[Du Cange]] [http://ducange.enc.sorbonne.fr/pantheon]?
::PANTHEON, Templum omnium Deorum, cui nunc S. Mariæ Rotundæ nomen. Anastasius in Epitome Chron. Casin. apud Murator. tom. 2. pag. 354 :
::Impetravit (S. Bonifacius PP. IV.) donari Ecclesiæ Christi templum Romæ quod ab antiquis Pantheon antea vocabatur, quod quasi omnium videretur esse Deorum.
::Vide Lexic. Pitisci.
::les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
::Pantheum, pro Basilica, in vet. Inscript. apud Mabillonium Ital. pag. 224 :
::Sacrophagum et Pantheum cum tricono disposuit et perfecit ;
::id est, Basilicam tricameratam.
:[[Usor:Lesgles|Lesgles]] ([[Disputatio Usoris:Lesgles|disputatio]]) 17:15, 9 Aprilis 2015 (UTC)

Emendatio ex 17:15, 9 Aprilis 2015

Pantheon, pantheoi? (following the Greek) or Pantheon, Pantheonis? (3rd declension). Do we have a Latin source for it? I just can think of Dio Cassio, who wrote in Greek... maybe it Latin it held a dofferent name?--Xaverius 12:08, 11 Maii 2008 (UTC)[reply]

Lewis & Short: Pantheon or Pantheum, -i, n. Mentioned in Pliny, among other places. Where would you get 'Pantheonis' from? The -on would want a long vowel to pick up that analogy. —Mucius Tever 00:31, 13 Maii 2008 (UTC)[reply]
Mycēs is right. The Latin form "Panthēon/Panthēum, -i" is also proved by the Greek name Πάνθειον. --Neander 01:28, 13 Maii 2008 (UTC)[reply]
Ecce locus in Mirabilia Urbis Romae:
<<16. Quare factum sit Pantheon et postmodum oratio Bonifacii.
<<Temporibus consulum et senatorum, Agrippa prefectus subiugavit Romano senatui Suevios, Saxones, et alios occidentales populos, cum quatuor legionibus, in cuius reversione tintinnabulum statue Perside, que erat in Capitolio, in templo lovis et Monete (sonuit). Uniuscuiusque regni totius orbis erat statua in Capitolio, cum tintinnabulo ad collum; statim ut sonabat tintinnabulum, cognoscebant illud regnum esse rebelle. Cuius tintinnabulum audiens sacerdos qui erat in speculo in ebdomada sua, nuntiavit senatoribus. Senatores autem hanc legationem prefecto Agrippe imposuerunt. Qui rennuens non posse pati tantum negotium, tandem convictus petiit consilium trium dierum; in quo termino quadam nocte ex nimio cogitatu obdormivit. Apparuit ei quedam femina, que ait: "Agrippa, quid agis? in magno cogitatu es", qui respondit ei: "Sum, domina". Que dixit: "Confortare et promitte michi te templum facturum quale tibi ostendo, ei dico tibi si eris victurus". Qui ait: "Faciam, domina". Que in illa visione ostendit ei templum in hunc modum. Qui dixit: "Domina, que es tu?". Que ait: "Ego sum Cibeles, mater deorum. Fer libamina Neptuno qui est magnus deus, ut te adiuvet. Hoc templum fac dedicari ad honorem meum et Neptuni, quia tecum erimus et vinces". Agrippa vero surgens letus hoc recitavit in senatu. Cum magno apparatu navium, cum quinque legionibus, ivit et vicit omnes Persas et posuit eos annualiter sub tributo Romani senatus. Rediens Romam fecit hoc templum et dedicari fecit ad honorem Cibeles matris deorum et Neptuni dei marini et omnium demoniorum et posuit huic templo nomen Pantheon. Ad honorem cuius Cibeles fecit statua deauratam, quam posuit in fastigio templi super foramen et cooperuit eam mirifico tegmine ereo deaurato. Venit Bonifatius papa tempore Foce imperatoris christiani. Videns illud templum ita mirabile dedicatum ad honorem Cibeles matris deorum, ante quod multotiens a demonibus Christiani percutiebantur, rogavit papa imperatorem ut condonaret ei hoc templum; ut sicut in kalendis novembris dedicatum fuit ad honorem Cibeles matris deorum, sic illud dedicaret in kalendis novembris ad honorem beate Marie semper virginis que est mater omnium sanctorum. Quod Cesar ei concessit, et papa cum omni Romano populo in die kalendis novembris dedicavit; et statuit ut in isto die Romanus pontifex ibi celebraret missam et populus accipiat corpus et sanguinem Domini, sicut in die Natalis Domini; et in isto die omnes sancti cum matre sua Maria semper virgine et celestibus spiritibus habeant festivitatem et defuncti habeant per ecclesias totius mundi sacrificium pro redemptione animarum suarum.>> IacobusAmor 13:00, 11 Maii 2008 (UTC)[reply]

Movenda

In Oxford Latin Dictionary atque in PHI Latin texts formam nominativam/accusativam "Pantheum" solum invenio. Lesgles (disputatio) 22:35, 8 Februarii 2015 (UTC)[reply]

Ergo pagina ad Pantheum moveatur! Bis-Taurinus (disputatio) 22:57, 8 Februarii 2015 (UTC)[reply]
Ita! Andrew Dalby 09:41, 9 Februarii 2015 (UTC)[reply]
Tamen in famoso dictionnario Gaffiot, ambae formae inveniuntur Panthēum et Panthěon : http://www.lexilogos.com/latin/gaffiot.php?q=panthe Quid igitur agendumst?--Viator (disputatio) 18:52, 9 Februarii 2015 (UTC)[reply]
Apud auctores antiquos solum Pantheum inveniri videtur. Nescio, unde Gaffiot Pantheon formam sumpserit, nam loci quos indicat (Plin. 36.38 et Amm. 16.10.14) Pantheum praebent. Neander (disputatio) 19:20, 9 Februarii 2015 (UTC)[reply]
OED dicit: pantheon Anglicum "< post-classical Latin pantheon a temple consecrated to all the gods (6th cent.; compare classical Latin pantheum)". Lesgles (disputatio) 20:14, 9 Februarii 2015 (UTC)[reply]
Verisimiliter Gaffiot Panthěon apud poetam invenit quia indicat (contra rythmum verbi graecanici) vocalem ě brevem esse. Legistine Epigramma 30 Ausonii quod indicat Gaffiot quoque? ego non adhuc inveni (numeratio forse mutata est) Vale optime.--Viator (disputatio) 10:13, 10 Februarii 2015 (UTC)[reply]
Etiam apud Ausonium Pantheum invenitur in epigrammate 30 quod Mixobarbaron liberi patris signo marmoreo in villa nostra omnium deorum argumenta habenti appellat. Haec est inscriptio:
Ogygidae me Bacchum vocant,
Osirin Aegypti putant,
Mysi Phanacem nominant,
Dionyson Indi existimant,
Romana sacra Liberum,
Arabica gens Adoneum,
Lucaniacus Pantheum.
Usque miror, unde Pantheon illud Gaffiotii. Neander (disputatio) 13:51, 10 Februarii 2015 (UTC)[reply]
Mi Viator et alii, vidistisne Du Cange [1]?
PANTHEON, Templum omnium Deorum, cui nunc S. Mariæ Rotundæ nomen. Anastasius in Epitome Chron. Casin. apud Murator. tom. 2. pag. 354 :
Impetravit (S. Bonifacius PP. IV.) donari Ecclesiæ Christi templum Romæ quod ab antiquis Pantheon antea vocabatur, quod quasi omnium videretur esse Deorum.
Vide Lexic. Pitisci.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pantheum, pro Basilica, in vet. Inscript. apud Mabillonium Ital. pag. 224 :
Sacrophagum et Pantheum cum tricono disposuit et perfecit ;
id est, Basilicam tricameratam.
Lesgles (disputatio) 17:15, 9 Aprilis 2015 (UTC)[reply]