Quantum redactiones paginae "Gottinga" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
+ Rolf-Georg Köhler
Linea 74: Linea 74:


[[Categoria:Gottinga|!]]
[[Categoria:Gottinga|!]]
[[Categoria:Urbes hanseaticae]]

Emendatio ex 13:51, 8 Aprilis 2015

Formula:Commune Germaniae Germanicum Gottinga[1] (Theodisce: Göttingen) seu Tuliphordium (seu Gotinga, Goettinga, Goddinga)[2] est urbs circiter 117' 000 incolarum in meridie Saxoniae Inferioris et in medio fere Germaniae sita. Est caput circuli Gottingae.

Historia

Primordia vici, qui postea Gottinga factus est, in historiae obscuritate iacent. Mentio prima facta est in testamento quo Otto I imperator Germaniae monasterio Sancti Mauritii Magdeburgae agros donavit, qui ad vicum “Gutingi” appellatum pertinebant. Constat autem iam saeculo septimo homines illic habitavisse. E proximis saeculis, nulla monumenta ad nos pervenerunt, in quibus mentio facta est de vico Gutingi.

Quodam tempore saeculo duodecimo oppidum conditum est, fortasse Henrico Leone auctore, quod nomen a vico accepit. Nescimus, quando oppidum iura civitatis obtinuerit, sed ante annum 1229 factum esse debet. Medio aevo exeunte floruit oppidum: merces Gottingenses usque ad Poloniam veniebant, anno 1351 membrum Hansae factum est oppidum, exstructae sunt ecclesiae Sancti Iacobi, Sancti Ioannis, Sancti Albani, Sancti Pauli, et Sanctae Mariae, monasteria Franciscanorum ac Dominicanorum, curia et multae mercatorum domus.

Universitas

Sigillum universitatis regiae Georgiae Augustae

Universitas Regia Georgia Augusta anno 1737 a Georgio Augusto Hannoverae rege condita est.

Homines praeclari

Nati

Mortui

Nota

  1. Libri Googles
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Göttingen spectant (Göttingen, Germany, Göttingen).