Quantum redactiones paginae "Arrius Nurus" differant

Jump to navigation Jump to search
(vicificatio)
 
Natus est Berolini die 24 mensis februarii anno [[1907]]. Pater eius David Schnur (1882-1948) ab urbe Baranovi Galiciae oriundus mercator tabaci erat, mater, Else Neumann (1886 – 1965), Vindobonae nata.
 
Mortuus est Caius Arrius Nurus Hongkongi die 21 mensis februarii anno [[1979]] in nosocomio in quod propter morbum cordis erat tralatus, cum iter nave circum terrarum orbem faciebat.
 
C. Arrius Nurus, vulgo Harry C. Schnur, genere Iudaeus, civitate primum fuit [[Austria]]cus, dein [[Germania|Germanus]] (ab anno [[1920]]), postremo [[America]]nus (ab anno [[1952]]). Ut multi alii, qui illis temporibus originis causa a furibundis illis hostibus humanitatis persequebantur, sedes non semel tantum sive coactus sive sponte mutavit. Anno 1933, incipiente in Germania atroci crudelique persecutione in Iudaeos, una cum uxore in Angliam et postea in Hollandiam aufugit e qua ultima nave die 14 mensis maii anno 1940 evasit paulo ante quam Gestapo fugam omnium aufugientium atrociter impedivit. Rediit in Angliam, ubi militavit inter « Home Guards » ut aiunt.
Anno 1968 duxit uxorem Rhodam Dorner, iuvenem studentem, e qua habuit anno 1970 filiam Avivam Roxanem.
 
Mortuus est Caius Arrius Nurus Hongkongi die 21 mensis februarii anno [[1979]] in nosocomio in quod propter morbum cordis erat tralatus, cum iter nave circum terrarum orbem faciebat. Vidua eius in ipsius honorem et perpetuam recordationem Fundationem cui nomen [[Pegasus Ltd]] studiis neolatinis promovendis condidit.
 
Carmina eius elegantissima sunt. Nomen eius inter meliores Musarum cultores manebit usque.
2 199

recensiones

Tabula navigationis

Instrumenta personalia

Spatia nominalia

Variantes