Quantum redactiones paginae "Demarchus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 12: Linea 12:
*Titulus medioaevalis '''maior''' administratorem vel vicarium regis significavit. Notissimus est [[maior domus]] in regno [[Francia]]e. Quod autem verbum pro demarcho adhibitum est, demum temporibus recentioribus in civitatibus [[lingua Anglica|linguae Anglicae]] ("mayor") ac [[lingua Francica|Francogallicae]] ("maire") accidit.
*Titulus medioaevalis '''maior''' administratorem vel vicarium regis significavit. Notissimus est [[maior domus]] in regno [[Francia]]e. Quod autem verbum pro demarcho adhibitum est, demum temporibus recentioribus in civitatibus [[lingua Anglica|linguae Anglicae]] ("mayor") ac [[lingua Francica|Francogallicae]] ("maire") accidit.
*In [[Italia]] medioaevali demiarchi saepe '''potestates''' ([[Italice]]: Podestà) aut '''rectores''' (Italice: rettori) vocati sunt (vide [[:it:Podestà]]).
*In [[Italia]] medioaevali demiarchi saepe '''potestates''' ([[Italice]]: Podestà) aut '''rectores''' (Italice: rettori) vocati sunt (vide [[:it:Podestà]]).
*In [[Hispania]] et in aliquibus [[lingua Hispanica|Hispanophonis]] [[civitas|civitatibus]], demarchus '''alcaldis'''<ref>[http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALCALDIS Du Cange et al., Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort : L. Favre, 1883-1887]</ref> sive ''alcaldus'''<ref>[http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALCALDIS Du Cange et al., Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort : L. Favre, 1883-1887]</ref> nuncupatur.
*In [[Hispania]] et in aliquibus [[lingua Hispanica|Hispanophonis]] [[civitas|civitatibus]], demarchus '''alcaldis'''<ref>[http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALCALDIS Du Cange et al., Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort : L. Favre, 1883-1887]</ref> sive '''alcaldus'''<ref>[http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALCALDIS Du Cange et al., Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort : L. Favre, 1883-1887]</ref> nuncupatur.


== Sedes ==
== Sedes ==

Emendatio ex 16:51, 29 Martii 2015

Summus Demarchus Londinensis (Anglice; Lord Mayor) coronationis vestibus indutus (anno 1821).

Demarchus (-i, m., (Graece: δήμαρχος, ad litteram "archon demi" valens) multis in civitatibus magistratus maximi gradus est in communali sive municipali gubernatione aut in buleuterio oppidi vel magnae urbis.

Variis temporibus ac locis nomen officiumque demarchi inter se differunt.

Nomina Latina

  • Verbum demarchus, quod est verbum Graecum, ab antiquitate usque ad hunc diem in Graecia in usu est.
  • Romae antiquis temporibus praefectus urbis (Gen.) sive praefectus urbi (Dat.) quasi magister civium fuit.
Si plus cognoscere vis, vide etiam Praefectus urbi Romae.
  • Medio Aevo is, qui demarchi munere functus est, pluribus verbis denotatum est: magister civium, magister burgensium, burgimagister, capitaneus.[1]
  • Hodie urbes nonnullae non magistrum civium, sed magistrum civium superiorem habent.
  • Titulus medioaevalis maior administratorem vel vicarium regis significavit. Notissimus est maior domus in regno Franciae. Quod autem verbum pro demarcho adhibitum est, demum temporibus recentioribus in civitatibus linguae Anglicae ("mayor") ac Francogallicae ("maire") accidit.
  • In Italia medioaevali demiarchi saepe potestates (Italice: Podestà) aut rectores (Italice: rettori) vocati sunt (vide it:Podestà).
  • In Hispania et in aliquibus Hispanophonis civitatibus, demarchus alcaldis[2] sive alcaldus[3] nuncupatur.

Sedes

Sedes gubernationis conciliabulum appellatur.

Notae