Quantum redactiones paginae "Rex sacrorum" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 2: Linea 2:
==De origine==
==De origine==
[[Reges Romani]] non tantum iudices et imperatores erant sed etiam sacri sacerdotes. Postquam Roma expulsi sunt, ius iudicandi et imperandi ad [[Consul|consules]], sacra vero et caerimoniae, quibus regem praesidere oportebat, ad novum sacerdotem transierunt qui ''rex sacrorum'' dictus est. Nomen enim rex servatum est, sive sanctitatis causa, ut historici antiqui voluerunt, sive potius religioso scrupulo ne dei deminuto titulo offenderentur. Nonne summus sacerdos [[Diana|Dianae]] [[Aricia|Aricinae]] similiter ''rex Nemorensis'' appellabatur ? Idem [[Athenae|Athenis]] evenerat ubi unus ex [[Archon|archontibus]] ''archon rex'' dicebatur et anni sui eponymus erat.
[[Reges Romani]] non tantum iudices et imperatores erant sed etiam sacri sacerdotes. Postquam Roma expulsi sunt, ius iudicandi et imperandi ad [[Consul|consules]], sacra vero et caerimoniae, quibus regem praesidere oportebat, ad novum sacerdotem transierunt qui ''rex sacrorum'' dictus est. Nomen enim rex servatum est, sive sanctitatis causa, ut historici antiqui voluerunt, sive potius religioso scrupulo ne dei deminuto titulo offenderentur. Nonne summus sacerdos [[Diana|Dianae]] [[Aricia|Aricinae]] similiter ''rex Nemorensis'' appellabatur ? Idem [[Athenae|Athenis]] evenerat ubi unus ex [[Archon|archontibus]] ''archon rex'' dicebatur et anni sui eponymus erat.
Ne tamen verus rex sibi videatur esse rex sacrorum sacerdotio suo per omnem vitam vacare debebat nec ei [[Magistratus|magistratum]] civilem vel militarem gerere licebat<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. V,1. [[Titus Livius]] XL,42,8.</ref>. E [[Patricii (ordo)|patricio ordine]] a [[Pontifex|pontificibus]] eligebatur et in [[comitia calata|comitiis calatis]] inaugurabatur<ref>[[Aulus Gellius]] XV,27,1. Titus Livius XL,42,8.</ref>. Confarreatis parentibus ipsum natum uxorem [[confarreatio|confarreatione]] ducere necesse erat. Ipso facto in collegium pontificum cooptatabatur. Quamquam sub dicione summi pontificis positus erat, tamen in nonnullis caerimoniis adhuc apparebat principem locum in sacerdotibus olim obtinuisse regem sacrorum<ref>[[Aulus Gellius]] X,15,21.</ref>.
Ne tamen verus rex sibi videatur esse rex sacrorum sacerdotio suo per omnem vitam vacare debebat nec ei [[Magistratus|magistratum]] civilem vel militarem gerere licebat<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. V,1. [[Titus Livius]] XL,42,8.</ref>. E [[Patricii (ordo)|patricio ordine]] a [[Pontifex|pontificibus]] eligebatur et in [[comitia calata|comitiis calatis]] inaugurabatur<ref>[[Aulus Gellius]] XV,27,1. Titus Livius XL,42,8.</ref>. Confarreatis parentibus ipsum natum uxorem [[confarreatio|confarreatione]] ducere necesse erat. Ipso facto in collegium pontificum cooptatabatur. Quamquam sub dicione summi pontificis positus erat, tamen in nonnullis caerimoniis adhuc apparebat principem locum in sacerdotibus olim obtinuisse regem sacrorum<ref>[[Aulus Gellius]] X,15,21. [[Varro Reatinus|Varro]] ''LL'' VI,3,12.</ref>.


[[Dionysius Halicarnassensis]] nobis nomen primi regis sacrorum tradidit, Manium Papirium<ref>''Ant. Rom.'' V,1.</ref>, [[Lucius Iunius Brutus|L. Iunio Bruto]] [[Lucius Tarquinius Collatinus|L. Tarquinio Collatino]] [[Consul|consulibus]] creatum. Secundo saeculo a.C.n. ineunte nomina Cn. Cornelii Dolabellae et P. Cloelii Siculi accepimus<ref>[[Titus Livius]] XL,42.</ref>.
[[Dionysius Halicarnassensis]] nobis nomen primi regis sacrorum tradidit, Manium Papirium<ref>''Ant. Rom.'' V,1.</ref>, [[Lucius Iunius Brutus|L. Iunio Bruto]] [[Lucius Tarquinius Collatinus|L. Tarquinio Collatino]] [[Consul|consulibus]] creatum. Secundo saeculo a.C.n. ineunte nomina Cn. Cornelii Dolabellae et P. Cloelii Siculi accepimus<ref>[[Titus Livius]] XL,42.</ref>.

Emendatio ex 12:04, 19 Martii 2015

Rex sacrorum vel rex sacrificolus[1] in religione Romana patricius sacerdos erat. In antiquissimo ordine sacerdotum rex sacrorum primus erat. Uxor erat regina sacrorum. Quamquam in aetate historiae, Romanae civitatis religionis caput, pontifex maximus fuit, tamen Festus[2] dixit in ordinem sacerdotum, auctoritatem summi fuit rex sacrorum, subsequenti flamines maiores. Locatus fuit in Regia.[3]

De origine

Reges Romani non tantum iudices et imperatores erant sed etiam sacri sacerdotes. Postquam Roma expulsi sunt, ius iudicandi et imperandi ad consules, sacra vero et caerimoniae, quibus regem praesidere oportebat, ad novum sacerdotem transierunt qui rex sacrorum dictus est. Nomen enim rex servatum est, sive sanctitatis causa, ut historici antiqui voluerunt, sive potius religioso scrupulo ne dei deminuto titulo offenderentur. Nonne summus sacerdos Dianae Aricinae similiter rex Nemorensis appellabatur ? Idem Athenis evenerat ubi unus ex archontibus archon rex dicebatur et anni sui eponymus erat. Ne tamen verus rex sibi videatur esse rex sacrorum sacerdotio suo per omnem vitam vacare debebat nec ei magistratum civilem vel militarem gerere licebat[4]. E patricio ordine a pontificibus eligebatur et in comitiis calatis inaugurabatur[5]. Confarreatis parentibus ipsum natum uxorem confarreatione ducere necesse erat. Ipso facto in collegium pontificum cooptatabatur. Quamquam sub dicione summi pontificis positus erat, tamen in nonnullis caerimoniis adhuc apparebat principem locum in sacerdotibus olim obtinuisse regem sacrorum[6].

Dionysius Halicarnassensis nobis nomen primi regis sacrorum tradidit, Manium Papirium[7], L. Iunio Bruto L. Tarquinio Collatino consulibus creatum. Secundo saeculo a.C.n. ineunte nomina Cn. Cornelii Dolabellae et P. Cloelii Siculi accepimus[8].

Quibus ritibus praefuerit

Die Agonali mensis Ianuarii (9 Ianuarii) rex sacrorum ariete deo Iano sacrificabat[9]. Item omnibus Kalendis comitiis calatis praesidebat et futuras Nonas, postea Nonis futuras ferias reliqui mensis proclamabat. Regina sacrorum et ipsa Kalendis Iunoni sacrificabat. Quia Kalendae Iano et Iunoni sacrae erant, nonnulli eruditi homines, ut Iohannes Bayet[10], sacerdotem Iani esse regem sacrorum existimavere, acriter contradicentibus aliis eruditis, ut Georgius Dumézil[11].

Die festo cui nomen Regifugium erat (24 Februarii), rex sacrorum postquam sacra in Comitio perfecerat fugam simulabat. Quapropter Ovidius[12] et sine dubio plerique aequales eius ita expulsionem Tarquinii Superbi, ultimi regis, commemorari credebant. Nonnulli docti antiquarii, ut Festus, iam cum eo dissentiebant et moderni historici religionum omnino negant ita fuisse ; tamquam antiquissimum ritum temporum renovationis ad annum exeuntem pertinentem interpretari malunt. Fortasse hac fuga simile quoddam significabatur atque rege Nemorensi Ariciae a successore victo et necato. Regifugio alter dies festus respondebat Poplifugium dictum (5 Iulii).

Duo alii dies (24 Martii et 24 Maii) in fastis litteris QRCF inscripti sunt, quae ita a Varrone[13] supplebantur : Quando Rex Comitiavit Fas. Nam, ut Regia antiqua domus regis erat, sic comitium sedes Comitiorum Calatorum erat et locus in quo rex sacra sua factitabat.

Fontes

Notae

  1. Titus Livius II,2 et VI,41,9.
  2. Festus on the ordo sacerdotum, 198 in the edition of Lindsay.
  3. Gary Forsythe, A Critical History of Early Rome: From Prehistory to the First Punic War (University of California Press, 2005), p. 136 online.
  4. Dion. Hal. V,1. Titus Livius XL,42,8.
  5. Aulus Gellius XV,27,1. Titus Livius XL,42,8.
  6. Aulus Gellius X,15,21. Varro LL VI,3,12.
  7. Ant. Rom. V,1.
  8. Titus Livius XL,42.
  9. Ovidius, Fasti I,333-334. Varro, LL VI,3,12.
  10. Histoire politique et psychologique de la religion romaine, Payot, 1969.
  11. La religion romaine archaïque : avec un appendice sur la religion des Étrusques, Payot, 1974.
  12. Fasti II,685-852.
  13. Lin. Lat VI,4,31.