Quantum redactiones paginae "Sextus Tarquinius" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1: Linea 1:
{{L}}
{{L}}
{{Capsa hominis Vicidata}}
{{Capsa hominis Vicidata}}
[[Fasciculus:Titian - Tarquin and Lucretia - WGA22892.jpg|thumb|Tarquinius Lucretiam vi stuprat: [[Tarquinius et Lucretia (Titianus)|imago]] a [[Titianus Vecellii|Titiano]] picta]]
[[Fasciculus:Titian - Tarquin and Lucretia - WGA22892.jpg|thumb|Sextus Tarquinius Lucretiae ûdicitiam nocturna vi expugnat : [[Tarquinius et Lucretia (Titianus)|imago]] a [[Titianus Vecellii|Titiano]] picta]]
'''Sextus Tarquinius''' fuit unus e filiis [[Lucius Tarquinius Superbus|L. Tarquinii Superbi]], ultimi regis [[Roma antiqua|Romani]]. Infamis factus est postquam vim intulit [[Lucretia|Lucretiae]], uxori [[Lucius Tarquinius Collatinus|Collatini]], quae femina summae virtutis erat. Quod nefandum scelus causa fuisse dicitur cur indignans populus [[Regnum Romanum|regnum Romae]] abrogarit. Postquam autem [[Lucius Iunius Brutus|Lucius Brutus]] [[Tarquinii|Tarquinios]] Roma expulit ([[509 a.C.n.]]) Sextus [[Gabii|Gabios]] sese recepit ubi ab inimicis occisus est<ref>[[Titus Livius]] I,60.</ref>.
'''Sextus Tarquinius''' fuit unus e filiis [[Lucius Tarquinius Superbus|L. Tarquinii Superbi]], ultimi regis [[Roma antiqua|Romani]]. Infamis factus est postquam vim intulit [[Lucretia|Lucretiae]], uxori [[Lucius Tarquinius Collatinus|Collatini]], quae femina summae virtutis erat. Quod nefandum scelus causa fuisse dicitur cur indignans populus [[Regnum Romanum|regnum Romae]] abrogarit. Postquam autem [[Lucius Iunius Brutus|Lucius Brutus]] [[Tarquinii|Tarquinios]] Roma expulit ([[509 a.C.n.]]) Sextus [[Gabii|Gabios]] sese recepit ubi ab inimicis occisus est<ref>[[Titus Livius]] I,60.</ref>.
==Quomodo Sextus Gabios patri tradiderit==
==Quomodo Sextus Gabios patri tradiderit==

Emendatio ex 14:28, 17 Martii 2015

Wikidata Sextus Tarquinius
Res apud Vicidata repertae:
Sextus Tarquinius: imago
Sextus Tarquinius: imago
Nativitas: 6. saeculum a.C.n.; unknown value
Obitus: 512 a.C.n.; Gabii
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Lucius Tarquinius Superbus; Tullia Minor
Familia: Tarquin dynasty
Sextus Tarquinius Lucretiae ûdicitiam nocturna vi expugnat : imago a Titiano picta

Sextus Tarquinius fuit unus e filiis L. Tarquinii Superbi, ultimi regis Romani. Infamis factus est postquam vim intulit Lucretiae, uxori Collatini, quae femina summae virtutis erat. Quod nefandum scelus causa fuisse dicitur cur indignans populus regnum Romae abrogarit. Postquam autem Lucius Brutus Tarquinios Roma expulit (509 a.C.n.) Sextus Gabios sese recepit ubi ab inimicis occisus est[1].

Quomodo Sextus Gabios patri tradiderit

Rex Tarquinius Superbus tres filios genuisse tradebatur : maximusne natu an minimus natu fuerit Sextus difficile dictu quia auctores antiqui de ea re dissentiunt[2]. Cum Romani septimum iam annum bello adversus Gabinos detinerentur nec ullo modo vincere possent, Sextus strategema ignominiosum cum patre concinnavit. Nam fictis simultate et discordia, quo maiorem fidem hostibus faceret, Tarquinius Superbus filium medio foro virgis caedi iussit. Quo facto velut transfuga odio et metu patris motus Sextus cum paucis comitibus Gabios confugit ubi benigne acceptus est. Tum beneficiis suis (parvis victoriis et multa praeda quam pater sine firma custodia e composito filio diripiendam relinquebat) paulatim tantam fiduciam apud Gabinos sibi paravit ut dux totius exercitus legeretur ; peritiam enim suam cum rerum bellicarum tum praesentium hostium iactitabat atque ad bellum adversus Romanos velut privato odio impulsus semper hortabatur. Deinde Sextus patri Romam nuntium clam misit, quid nunc faciendum quaesitum. Tarquinius Superbus verbum quidem nullum respondit sed in horto prope regiam coram nuntio capita supereminentium papaverum baculo decussit. Quo renuntiato filius intellexit sibi praecipere patrem ut primores civitates e medio tolleret. Clarissimos igitur viros illius civitatis varie accusatos morte vel exsilio damnavit. Deinde urbem optimis defensoribus orbam patri sine pugna tradere potuit. E quo tempore velut rex Gabinorum fuit, ut pater rex Romanorum erat.

De flagitio et morte

Sextus Lucretiae pudicitiam nocturna vi expugnans (supra) et Lucretia sese necans coram marito et propinquis (infra). Imago picta e manuscripto sedecimi saeculi.

Paulo post uxorem sobrini sui Collatini, nobilem matronam Romanam Lucretiam nomine, a qua, absente marito, tamquam cognatus hospitium benignum acceperat, vi nocturna stupravit. E quo facinore Lucio Bruto ducente seditio orta est quae regem cum liberis Roma expulit. Aeternum exsilum lege eis indictum est. Secundum narrationem aTito Livio traditam[3], dum pater et fratres Caere in Etruriam confugiunt, Sextus Gabios in regnum suum sese recepit ubi ab inimicis occisus est. Contra Dionysius eum simul cum fratribus aciei Tarquiniensium praeficit[4] illo proelio quo consul Lucius Iunius Brutus periit.

Fontes

Notae

  1. Titus Livius I,60.
  2. Minimus natu : Titus Livius I,53(5). Ovidius Fasti II,691. Maximus natu :Dion. Hal. IV,64,2. Maior natu (duorum ?) : Cicero, De rep. II,46.
  3. I,60.
  4. Ant. Rom. V,15(4).