Quantum redactiones paginae "Pantheum" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 18: Linea 18:


=== Convexum ===
=== Convexum ===
Convexum est tectura Panthei. Factum est e [[caementum Romanum|opere caementicio]]. [[Oculus]] in culmine est vacuum spatium, ita solis [[lux]] in templum pervenit.
Convexum est tectura Panthei. Factum est [[caementum Romanum|opere caementicio]]. [[Oculus]] in culmine est vacuum spatium, ita solis [[lux]] in templum pervenit.


== Notae ==
== Notae ==

Emendatio ex 16:58, 1 Martii 2015

Pantheum, Romae
Interius Panthei
Architectura Panthei

Panthēum,[1] sive Panthěon[2] (Graece Πάνθειον), est clarissimum aedificium, quod Romae remanet in usu continuo ex antiquitate. Ab Agrippa consule anno 27 a.C.n. aedificatum, deinde incendio anno 80 consumptum, postea ab Hadriano anno 125 restitutum est. Etiam nunc, restat mundi maximum concretum sine supplementis convexum.

Primum ad omnes deos consecratum, imperator Romanorum Constantinopolitanus Phocas I aedificium papae Bonifacio IV anno 609 dedit, quod in Ecclesiam Christianam nomine Sancta Maria ad Martyres mox conversum est. Post saeculum XV aedificium quoque sicut sepulcrum adhibebatur, ubi pictores Raphael Sanctius Urbinas et Hannibal Carracci, compositor Archangelus Corelli et architectus Balthazar Peruzzi sepulti sunt.

Aedificium

Pronaos

Pronaos est vestibulum ante portas Panthei. Est spatium columnatus, octastylos, cum columnis monolithicis ex granito Aegyptiaco factis, atque cum capitellis marmoreis, ordine Corinthio. Inscriptio zophori ita legitur:

M·AGRIPPA·L·F·COS·TERTIVM·FECIT

significans Marcus Agrippa, Lucii filius, consul tertium fecit.

Cella

Cella templi rotunda est, cui dei adesse putabantur et ritus faciebantur. Solum marmoreum est cum variegatorum colorum pavimento.

Convexum

Convexum est tectura Panthei. Factum est opere caementicio. Oculus in culmine est vacuum spatium, ita solis lux in templum pervenit.

Notae

  1. Plin., Naturalis Historia 36.38.4: "Agrippae Pantheum decoravit Diogenes Atheniensis".
  2. Gaffiot : Panthēum et Panthěon In rete legendum

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Pantheum Agrippae spectant (1, 2).

Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!

Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA