Quantum redactiones paginae "Lingua Graeca" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m +
Linea 63: Linea 63:
Ordo verborum in enuntiatione liber est in lingua antiqua.
Ordo verborum in enuntiatione liber est in lingua antiqua.


[[Nomen substantivum|Nomina]] declinantur secundum [[casus grammaticus|casus]] [[nominativus|rectum]], [[genetivus|genetivum]], [[dativus|dativum]], [[accusativus|accusativum]], [[vocativus|vocativum]], et tria genera habent. Opus [[ablativus|casus ablativi]] linguae Protoindoeuropaeae [[Genetivus|casus genitivus]] facit, pro casu [[instrumentalis|instrumentali]] [[casus dativus]] locum habet, casus [[locativus]] quoque fit casum dativum.
[[Nomen substantivum|Nomina]] tria genera habent et [[nominativus|nominativo]], [[genetivus|genetivo]], [[dativus|dativo]], [[accusativus|accusativo]], [[vocativus|vocativum]] declinantur.


[[Verbum (grammatica Latina)|Verba]] temporalia, sicut in lingua Latina, [[persona (grammatica)|personam]], [[numerus (grammatica)|numerum]], [[tempus (verborum)|tempus]], [[modus (verborum)|modum]], [[vox (verborum)|vocem]] habent. Tempora sunt [[praesens]], [[imperfectum]], [[futurum]], [[aoristus]], [[perfectum]]; sunt quoque tempus [[plusquamperfectum|plus quam perfectum]] et tempus [[futurum exactum|futurum perfectum]], quam minime usitata. Modi finiti sunt [[indicativus]], [[imperativus]], [[coniunctivus]], [[optativus]]; modi non finiti sunt [[infinitivus (grammatica)|infinitivus]] et [[participium]], quorum verba Graeca antiqua [[decem]] habent. [[Vox (grammatica)|Voces]] sunt [[activum|activa]] et [[passivum|passiva]], sicut in lingua Latina, et [[tres|tertia]] vox "[[medius (verbum)|media]]," quae implicationem [[subiectum|subiecti]] in actione verbi significat. [[Persona (grammatica)|Personae]] sunt tres: primus (ego), secundus (tu), tertius (hic). Numeri sunt [[tres]], quod inter [[numerus singularis|singularem]] et [[pluralis|pluralem]] numeros habet Graeca antiqua [[numerus dualis|numerum dualem]], quem, si subiectum est [[duo]] homines vel duae res, scribere solemus.
[[Verbum (temporale)|Verba]] temporalia, sicut in lingua Latina, [[persona grammatica|personam]], [[numerus (grammatica)|numerum]], [[tempus grammaticum|tempus]], [[modus verbi|modum]], [[genus verbi|genus]] habent. Tempora sunt [[praesens]], [[imperfectum]], [[futurum]], [[perfectum]]; praetereaque [[plusquamperfectum]] et [[futurum exactum|futurum perfectum]]. [[Aoristus]] [[aspectus (ars grammatica)|aspectus grammaticus]] est, qui etiam temporis vice fungitur. Modi finiti sunt [[indicativus]], [[imperativus]], [[coniunctivus]], [[optativus]]; modi non finiti sunt [[infinitivus (grammatica)|infinitivus]] et [[participium]], quorum verba Graeca antiqua decem habent. Genera verbi sunt [[activum]] et [[passivum]], sicut in lingua Latina, et tertium genus medium, quo actionem verbi ad [[subiectum]] referri indicatur. Personae tres: prima (ego), secunda (tu), tertia (hic). Numeri sunt singularis et pluralis. In lingua [[Homerus|Homerica]] et postea in aliquot locutionibus etiam [[numerus dualis|dualis]] adhibetur ad duo subiecta indicanda.


Numerus dualis et modus optativus exstinguuntur; tempus "praeteritum" aut perfectum aut, saepius, aoristum tenetur, alio tempore non iam accepto.
Numerus dualis et modus optativus cum tempore exstincti sunt.


[[Lingua Neograeca]] pauciores casus habet, casu dativo mortuo, paucioria tempora, quod verba auxiliaria saepius adhibentur.
[[Lingua Neograeca]] pauciores casus habet, casu dativo mortuo, pauciora tempora, quod verba auxiliaria saepius adhibentur.


== Abecedarium Graecum ==
== Abecedarium Graecum ==

Emendatio ex 08:37, 1 Martii 2015

Unam legis e paginis de
disserentibus

Proto-Graeca (ca. 2000 a.C.n.)
Mycenaea (1600–1100 a.C.n.)
Graeca antiqua (800–300 a.C.n.)
Koine (300 a.C.n.–600 p.C.n.)
Graeca Media (600–1500)
Elegia Mimnermi poetae Graeci.

Lingua Graeca (apud antiquos ἑλληνικὴ γλῶττα sive ἑλληνικὴ γλῶσσα, Neograece ελληνική γλώσσα) est lingua Indoeuropaea, quae proprius huius familiae ramus est. Lingua Graeca antiqua, quae adhuc in scholis docetur, et Lingua Graeca hodierna, qua Graeci hodie utuntur, sunt gradus eiusdem linguae.

Lingua Graeca iam plus quam 3400 annos scribitur. Cultui humano civilique Europae Graeci antiqui lapidem primarium posuerunt. Litterae, philosophia, scientia lingua Graeca natae sunt. Praecipua litterarum opera, inter quae Ilias et Odyssea, tragoediae Aeschyli, Sophoclis, et Euripidis, scripta Platonis Aristotelisque, et Novum Testamentum, Graece scripta sunt. Imperio Byzantino florente, litterae Graecae iam colebantur. Scriptores praeterea Graeci aetatis praesentis quoque, ut Constantinus Cabaphes, Nicolaus Cazantzaces, Odysseus Elytes, historiam litterarum linguaeque Graecarum pergunt.

Linguae hodiernae multissima verba e lingua Graeca receperunt, inter quae technologia, philosophia, musica.

Circa 13 084 490 hominum linguam Graecam habent patrium sermonem, quorum circa 10 700 000 incolae Graeciae.[1]

Cognatio linguarum

Lingua Graeca ad familiam Indoeuropaeam pertinet. Num fuisset cognatio cum Lingua Macedonica antiqua, pro certo decerni non potest, quod reliquiae huius linguae sunt minimae. Sunt qui linguam Macedonicam dialectum Graecam fuisse censeant.

Linguae proximae fortasse sunt Lingua Armenica et Lingua Albanica; ambo coniecturae viis quantitativis fulciuntur.[2] Lingua Sanscrita et Lingua Avestana quoque proximae sunt linguae Graecae. Omnes hae linguae habent augmentum verborum temporum praeteritorum; in omnibus consonantes laryngeales in initio verbi (ante consonantem) vocales fiunt; omnes participium medio-passivum elemento -meno- faciunt.[3]

Lingua Neograeca pars est linguarum Balcanicarum, quae, licet origine non sint propinquae, ob varias similitudines Sprachbund habentur. ("Sprachbund" est verbum Theodiscum quod 'coniunctio linguarum' significat.) E Medio Aevo, Graeca, Albanica, Bulgarica, Serbica, Croatica, Bosnica, Romanica linguae hodiernae inter se adfecerunt ut sonus, syntaxis, morphologia similiores fiant.[4]

Historia

Lingua Proto-Graeca

Regio ubi, secundum Vladimirum I. Georgiev, proto-Graeca usi sunt.

Lingua Proto-Graeca (ca. a 2000 a.C.n.) est forma linguae Graecae, quam scripta non attestantur, sed origo omnium varietatum posteriorum esse putatur. Multi studiosi linguam Graecam a familia linguarum Indoeuropaearum millennio tertio separatam esse coniciunt. Antecessores gentium Graecarum millennio secundo ineunte Graeciam invaserunt, forsitan aliae gentes aliis temporibus. Ex tunc in Graecia usus linguae Graecae ad hunc diem non intermissus est. Ibi Proto-Graeci in incolas culturae altae inciderunt quos Pelasgos vocaverunt. Quorum lingua, verisimiliter non Indoeuropaea, ignota est, sed tamquam substratum in lingua Graeca attestari potest, ad quod multa verba (e.g., θάλασσα 'mare' et νῆσος 'insula') et nomina locorum (e.g., Κόρινθος 'Corinthus' et Παρνασσός 'Parnassus') attribuuntur. Praeterea alia lingua Indoeuropaea ignota, quae forsitan Illyricae exstinctae propinqua erat, aliquid momenti ad linguam Graecam habuit.

Lingua Graeca Mycenaea

Lingua Graeca Mycenaea (ca. 1600 a.C.n.1100 a.C.n.)

Lingua Graeca antiqua

Schola Atheniensis, a Raphaele picta: Renascentia litterarum scientiam linguae et culturae Graecarum in Europam occidentalem rettulit.
Lingua non omnis mortua: sepultum Iacobi Morrison, cantoris gregis The Doors, Lutetiae, inscriptionem Graecam antiquam habet: κατὰ τὸν δαίμονα ἑαυτοῦ 'secundum spiritum suum'.

Lingua Graeca antiqua sive classica (ca. 800 a.C.n.300 a.C.n.) cum dialectis: Aeolica, Arcado-Cypria, Ionico-Attica, Dorica.

Lingua Graeca antiqua communis

Folium ex Papyro 46, 2 Corinthiani 11:33-12:9 continens.

Lingua Graeca antiqua communis (Graece διάλεκτος κοινή) (ca. 300 a.C.n.300 p.C.n.)

Lingua Graeca media

Lingua Graeca media sive mediaevalis sive byzantina (ca. 3001453)

Lingua Neograeca

Lingua Neograeca sive Lingua Graeca moderna (Νέα Ελληνικά sive Νεοελληνική) cum dialectis septentrionibus et meridionalibus (ab anno 1453)

Diglossia

Iam antiquitate linguae Graecae erat diglossia, scilicet uno tempore usus varietatis cottidianae (imprimis in loquendo) et alterius, quae linguam Graecam classicam imitabatur quaeque in scribendo adhibebatur. Haec diglosssia Novo Aevo renata est: hinc erat lingua Graeca Demotica sive vulgaris, illinc Catharevusa, lingua Graeca "pura" et emendata, saeculo undevicesimo ineunte ab Adamantio Corae creata, quae lingua publica Graeciae fuit a libertate vindicata usque ad annum 1976. Anno 1976, binos annos post libertatem rei publicae restitutam, pro Catharevusa lingua Neograeca communis (Νεοελληνική κοινή), quae est sermo demotica (Δημοτική) cum quibusdam proprietatibus e Catharevusa oriundis, in linguam publicam electa et diglossia finita est.

Mutationes sonorum

Separatio a lingua proto-Indoeuropaea

Mutationes sonorum quae linguam Graecam e proto-Indoeuropaea fecerunt hae sunt:[5]

  • consonantes bh, dh, gh, gwh fiunt ph (φ), th (θ), kh (χ), kwh (qui sonus post tempus Mycenaeae p aut t factus est)
  • s sonus fit h, nisi in fine verbi; inter vocales h tunc amittitur
  • accentus in ultimas tres syllabas verborum coercetur
  • consonantes n, r, s tantum in fine verbi permittuntur, alii autem amittuntur

Lingua Graeca communis

Lingua Graeca "communis" dicta aetate Hellenistica crevit, cum plures mutationes sonorum factae sunt. Vocales ει, ι, η nunc eundem sonum habent, i; ε et αι e sonum faciunt; οι et υ sonum y (vel ü) faciunt. Consonantes quae olim aspirationem habuerunt nunc fricativae sunt: φ sonum f facit, θ sonum th anglice, χ sonum ch Theodisce. Consonantes β, δ, γ fricativae sonorae fiunt (in IPA v, ð, ɣ). Hi soni iam hodie in lingua moderna manent.[6]

Grammatica

Ordo verborum in enuntiatione liber est in lingua antiqua.

Nomina tria genera habent et nominativo, genetivo, dativo, accusativo, vocativum declinantur.

Verba temporalia, sicut in lingua Latina, personam, numerum, tempus, modum, genus habent. Tempora sunt praesens, imperfectum, futurum, perfectum; praetereaque plusquamperfectum et futurum perfectum. Aoristus aspectus grammaticus est, qui etiam temporis vice fungitur. Modi finiti sunt indicativus, imperativus, coniunctivus, optativus; modi non finiti sunt infinitivus et participium, quorum verba Graeca antiqua decem habent. Genera verbi sunt activum et passivum, sicut in lingua Latina, et tertium genus medium, quo actionem verbi ad subiectum referri indicatur. Personae tres: prima (ego), secunda (tu), tertia (hic). Numeri sunt singularis et pluralis. In lingua Homerica et postea in aliquot locutionibus etiam dualis adhibetur ad duo subiecta indicanda.

Numerus dualis et modus optativus cum tempore exstincti sunt.

Lingua Neograeca pauciores casus habet, casu dativo mortuo, pauciora tempora, quod verba auxiliaria saepius adhibentur.

Abecedarium Graecum

Poculum Nestoris dictum, saeculo octavo Pithecussis factum, in quo est abecedarii inscriptio inter veterrimas.
Si plus cognoscere vis, vide etiam Abecedarium Graecum et Abecedarium.

Abecedarium Graecum e Phoenicio octavo fere saeculo ortum est. Pluribus abecedariis, quae inter se plus minusve distulerunt, urbes Graecae usae sunt. Saeculo quarto a.C.n. ineunte, abecedarium classicum dictum Athenis acceptum est, deinde aliis urbibus.

Notae

  1. Secundum Ethnologue
  2. Hans J. Holm (2008), "The Distribution of Data in Word Lists and its Impact on the Subgrouping of Languages," Proceedings of the 31st Annual Conference of the Gesellschaft für Klassifikation e.V. at Albert-Ludwigs-Universität Freiburg, March 7-9, 2007. In Data Analysis, Machine Learning and Applications, ed C. Preisach, H. Burkhardt, L. Schmidt-Thieme, et R. Decker (Berolini: Springer),629-636.
  3. Fortson, p. 203, 462.
  4. Fortson, p. 448; Horrocks, p. 227-9.
  5. Horrocks, p. 9-10.
  6. Fortson, p. 263.

Bibliographia

  • Bakker, Egbert. 2010. A Companion to the Ancient Greek Language. Malden: Wiley-Blackwell. ISBN 9781405153263.
  • Bartoněk, Antonin. 2003. Handbuch des mykenischen Griechisch. Heidelberg: Winter. ISBN 3825314359.
  • Brixhe, Claude, ed. 1993. La Koiné grecque antique. Nancy: ADRA.
  • Cassio, Albio C. 2008. Storia delle lingue litterarie greche. Florentiae: Monnier università. ISBN 9788800204613.
  • Eideneier, Hans. 1999. Von Rhapsodie zu Rap. Tubingae. ISBN 3823352024.
  • Fortson, Benjamin W., IV. 2010. Indo-European Language and Culture. Editio altera. Malden: Wiley-Blackwell. ISBN 9781405188951.
  • García Domingo, E. 1979. Latinismos en la Koiné (en los documentos epigráficos desde el 212 a.J.C. hasta el 14 d.J.C.). Burgos: Universidad de Valladolid. ISBN 8470090739.
  • Horrocks, Geoffrey. 1997. Greek: A History of the Language and Its Speakers. Novi Eboraci: Addison Wesley Publishing Company. ISBN 0582307090.
  • Mitsákis, Kariophiles. 1973. Εισαγωγή στην νέα ελληνική λογοτεχνία. Thessaloniki.
  • Rodríguez Adrados, Francisco. 2002. Geschichte der griechischen Sprache: Von den Anfängen bis heute. Convertit Hansbert Bertsch. Tubingae/Basiliae. ISBN 3825223175.
  • de Romilly, Jacqueline. 2008. Petites leçons sur le grec ancien. Lutetiae: Stock. ISBN 9782234061811.
  • Sihler, Andrew L. 1998. New Comparative Grammar of Greek and Latin. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780195373363.
  • Spyropoulos, Vassilios, David Holton, Peter Mackridge, et Irene Philippaki-Warburton. 2012. Greek: A Comprehensive Grammar. Ed. 2a. Londinii, Novi Eboraci: Routledge. ISBN 9780415598019.
  • Thomson, George D. 1960. The Greek Language. Cantabrigiae: W. Heffer. OCLC 3269270.
  • Handbuch der Altertumswissenschaft, 2.

Nexus externi

Incubatrix Vicimediorum
Incubatrix Vicimediorum
Vicimedia Communia plura habent quae ad linguam Graecam spectant (Greek Language, Greek language).