Quantum redactiones paginae "Sirmio" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Nuada (disputatio | conlationes)
No edit summary
Nuada (disputatio | conlationes)
Linea 44: Linea 44:
[[Categoria:Municipia in provincia Brixiae]]
[[Categoria:Municipia in provincia Brixiae]]
[[Categoria:Loci thermales Langobardiae]]
[[Categoria:Loci thermales Langobardiae]]
[[Categoria:Municipia Rivierae Benacensis Brixianae]]

Emendatio ex 23:58, 28 Novembris 2014

Formula:Municipium Italiae

Sirmio[1] (-onis, f.; Italice Sirmione) est oppidum apud Benacum lacum inferiorem, in provincia Brixiana, clarum ob C. Valerii Catulli Veronensis oriundi domicilium. Incolae Sermionenses[1] appellantur.

Historia

Sirmio, iam a quinto millennio a.C.n. habitata, urbs facta est in dicione Romana, primo saeculo a.C.n. Medio Aevo, nobilis Veronensis familia Scaligera Sirmionem tenebat, quae sita inter Veronam et Brixiam est. Ab anno 1405, Respublica Veneta Sirmionis potita est.

Monumenta Catullo dicata

Sirmioni sita est villa quae vulgo Catulli Specus (Grotte di Catullo) dicitur, quoniam Marinus Sanudo Venetus (circa annum 1500) putavit errans villam esse Catulli domicilium. Illa vero, inter saecula 1 a.C.n. et 1 p.C.n. instructa, non Catulli domus erat, sed certum est poetam Sirmioni villam quamdam habuisse (vide eius carmen XXXI), etsi ubi nescitur. Dicitur etiam Catullus ibi hospitem C. Iulium Caesarem accepisse.

  1. 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}