Quantum redactiones paginae "Ecclesia Orthodoxa" differant
mNo edit summary |
primum paragraphum rescripsi |
||
Linea 1: | Linea 1: | ||
[[Fasciculus:Agia Triada Greek Orthodox Church, İstanbul.jpg|thumb|Ecclesia orthodoxa Sanctae Trinitatis [[Constantinopolis|Constantinopoli]] |
[[Fasciculus:Agia Triada Greek Orthodox Church, İstanbul.jpg|thumb|Ecclesia orthodoxa Sanctae Trinitatis [[Constantinopolis|Constantinopoli]] sita]] |
||
'''Ecclesia Orthodoxa''' ([[Graece]]: ορθός 'rectus' + δόξα 'veneratio sive fides') est secunda a maxima [[ecclesia]] [[religio Christiana|Christiana]], cuius 225–300 milliones assectatorum plerumque |
|||
⚫ | |||
[[Europa Orientalis|Europam orientalem]], [[Oriens Medius|Asiam occidentalem]], omnibusque [[Russiae]] partibus habitant, et quae sese continuationem hodiernam ecclesiae a [[Iesus|Iesu Christo]] [[apostoli|apostolis]]que eius conditae habet. Ecclesia Orthodoxa se "[[quattuor ecclesiae attributa|unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam]]" esse docet. Sic etiam [[Ecclesia Catholica|ecclesia occidentalias]] (Latina) aliisque ecclesiae se ducent, sed in usu cottidiano ecclesia orientalis "Catholica", ecclesia orientalis (Graeca) "Orthodoxa" appellatur. |
|||
⚫ | Ecclesia Orthodoxa [[ritus Byzantinus|ritum Byzantinum]] sequitur. Fidem accipiunt [[Religio Christiana|Christianam]] sicut a primis septem [[Oecumenicum Concilium|Conciliis Oecumenicis]] praesentatur. Omnis Ecclesia Orthodoxa caput habet in [[patriarcha]] qui ecclesiam [[autocephalia|autocephalam]] (hoc est 'sui capitis') gubernat, recentibus saeculis generaliter suae civitatis. Saepe communionem inter se habent. [[Patriarcha Oecumenicus Constantinopolitanus]] primatum honoris inter orthodoxos habet. |
||
In [[theologia]], paulatim tantum differunt ab [[Ecclesia Catholica Romana]], sed [[papa|ministerium papale]] punctum est divisionis. Separatae sunt ab ecclesia Catholica [[schisma]]te, quod anno [[1054]] solidificabatur, papa [[Leo IX|Leone IX]] regnante, et a variis luctationibus praeteritis et theologicis, sicut illo de locutione ''filioque'' in Credo, et [[cultura]]e, sicut discrimen inter linguas [[lingua Graeca|Graecam]] et [[lingua Latina|Latinam]]. |
In [[theologia]], paulatim tantum differunt ab [[Ecclesia Catholica Romana]], sed [[papa|ministerium papale]] punctum est divisionis. Separatae sunt ab ecclesia Catholica [[schisma]]te, quod anno [[1054]] solidificabatur, papa [[Leo IX|Leone IX]] regnante, et a variis luctationibus praeteritis et theologicis, sicut illo de locutione ''filioque'' in Credo, et [[cultura]]e, sicut discrimen inter linguas [[lingua Graeca|Graecam]] et [[lingua Latina|Latinam]]. |
Emendatio ex 23:07, 26 Octobris 2014
Ecclesia Orthodoxa (Graece: ορθός 'rectus' + δόξα 'veneratio sive fides') est secunda a maxima ecclesia Christiana, cuius 225–300 milliones assectatorum plerumque Europam orientalem, Asiam occidentalem, omnibusque Russiae partibus habitant, et quae sese continuationem hodiernam ecclesiae a Iesu Christo apostolisque eius conditae habet. Ecclesia Orthodoxa se "unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam" esse docet. Sic etiam ecclesia occidentalias (Latina) aliisque ecclesiae se ducent, sed in usu cottidiano ecclesia orientalis "Catholica", ecclesia orientalis (Graeca) "Orthodoxa" appellatur.
Ecclesia Orthodoxa ritum Byzantinum sequitur. Fidem accipiunt Christianam sicut a primis septem Conciliis Oecumenicis praesentatur. Omnis Ecclesia Orthodoxa caput habet in patriarcha qui ecclesiam autocephalam (hoc est 'sui capitis') gubernat, recentibus saeculis generaliter suae civitatis. Saepe communionem inter se habent. Patriarcha Oecumenicus Constantinopolitanus primatum honoris inter orthodoxos habet.
In theologia, paulatim tantum differunt ab Ecclesia Catholica Romana, sed ministerium papale punctum est divisionis. Separatae sunt ab ecclesia Catholica schismate, quod anno 1054 solidificabatur, papa Leone IX regnante, et a variis luctationibus praeteritis et theologicis, sicut illo de locutione filioque in Credo, et culturae, sicut discrimen inter linguas Graecam et Latinam.
Orthodoxi intellegunt se esse
- qui sint subsequentes primae communitatis Christianae, conditae ab Iesu Christo et duodecim Apostolis, infractum vinculum conservantes inter clericos et Apostolos per successionem Apostolicam.
- ecclesiam in qua quam firme serventur traditiones priscae ecclesiae.
- ecclesiam quae rectissime sequatur regulas primorum septem oecumenicorum conciliorum, conventorum inter saecula 4 et 8.
Index Ecclesiarum Orthodoxarum
Quattuor (ex quinque) patriarchatus antiqui
- 1. Patriarchatus Oecumenicus Constantinopolitanus (Sedes: Constantinopolis), cui, etsi ecclesia in Turcia hodie admodum parva est, toto orbe terrarum episcopatus et archiepiscopatus proprio patriarcha carentes subiectae sunt, necnon partes orientales Graeciae (circa Thessalonicam, insulae Graecae et 20 monasteria rei publicae monasticae Atho; liturgia Lingua Graeca antiqua celebrari solet; Patriarcha Oecumenicus Constantinopolitanus caput honorarium Ecclesiarum Orthodoxarum agnoscitur.
- 2. Patriarchatus Alexandrinus (Sedes: Cairus), Liturgia praecipue Lingua Graeca antiqua celebratur, sed etiam aliquibus linguis Africanis;
- 3. Patriarchatus Antiochenus (Sedes: Damascus, Liturgia usque ad saeculum vicesimum Aramaice, hodie autem plerumque Arabice celebratur;
- 4. Patriarchatus Hierosolymitanus, Liturgia: Lingua Graeca antiqua;
Patriarchatus post vel extra Imperium Romanum Orientale
- 5. Ecclesia Orthodoxa Russica sive Patriarchatus Moscuensis et totius Russiae, Liturgia: Lingua Slavica Ecclesiastica;
- 6. Ecclesia Orthodoxa Serbica, Liturgia: plerumque Serbice, raro Lingua Slavica Ecclesiastica;
- 7. Ecclesia Orthodoxa Dacoromanica, Liturgia: Dacoromanice;
- 8. Ecclesia Orthodoxa Bulgarica, Liturgia: Lingua Slavica Ecclesiastica;
- 9. Ecclesia Orthodoxa Georgiana, Liturgia: Georgiane;
Aliae ecclesiae autocephalae
- 10. Ecclesia Orthodoxa Cypri, Liturgia: Lingua Graeca antiqua;
- 11. Ecclesia Orthodoxa Graeciae (cui maxima pars Graeciae meridionalis subiecta est), Liturgia: Lingua Graeca antiqua;
- 12. Ecclesia Orthodoxa Poloniae
- 13. Ecclesia Orthodoxa Albaniae, Liturgia: Albanice;
- 14. Ecclesia Orthodoxa Cechiae et Slovaciae
- 15. Ecclesia Orthodoxa in America, cuius Autocephalia ab Ecclesia Orthodoxa Russica praebita est, quae autem a ceteris ecclesiis autocephalis tantum ut autonoma agnoscitur. Liturgia: Anglice, Hispanice (vel lingua terrae adventiciae).
Ecclesiae autonomae (aliae ecclesiae in capite eligendo partim subiectae)
- Ecclesia Apostolica Orthodoxa Estoniae (Constantinopolis, Autonomia a Patriarchatu Moscuensi non agnoscitur)
- Ecclesia Orthodoxa Finlandiae, Liturgia: Finnice; (Constantinopolis).
- Ecclesia Orthodoxa Iaponiae, Liturgia: Iaponice; (Moscua).
- Ecclesia Orthodoxa Russica in exteris (ab anno 2007), Liturgia: Lingua Slavica Ecclesiastica, Anglice, Theodisce; (Moscua)
- Archiepiscopatus orthodoxa Montis Sinai (minus quam 1000 fidelium complectens, e Monasterio Sanctae Catharinae et quibusdam familiis Beduinis constans) (Ierosolyma).
Ceterae Ecclesiae Ortohdoxae alicui ecclesiae autocephalae subiectae sunt.
Vide etiam
Nexus externus
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Orthodoxam spectant (Orthodox Church, Eastern Orthodox Church). |