Quantum redactiones paginae "Euander" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 6: Linea 6:
Quamquam [[Titus Livius]] adfirmat<ref>I,7</ref> nulla sacra peregrina praeter [[Hercules|Herculis]] accepisse [[Romulus|Romulum]], nonnulli auctores, in primis [[Dionysius Halicarnassensis]] fortasse et ipse [[Varro Reatinus|Varronem]] secutus, ei dissentiunt atque cultum Neptuni Equestris ([[Consualia]]), [[Pan|Panis]]<ref>Qui maximus deus apud Arcades erat.</ref> ([[Lupercalia]]), item [[Victoria (dea)|Victoriae]] in [[Palatinus|Palatino]] veneratae, necnon [[Ceres (dea)|Cereris]] (in Palatino quoque ? non liquet) Evandro tribuere.
Quamquam [[Titus Livius]] adfirmat<ref>I,7</ref> nulla sacra peregrina praeter [[Hercules|Herculis]] accepisse [[Romulus|Romulum]], nonnulli auctores, in primis [[Dionysius Halicarnassensis]] fortasse et ipse [[Varro Reatinus|Varronem]] secutus, ei dissentiunt atque cultum Neptuni Equestris ([[Consualia]]), [[Pan|Panis]]<ref>Qui maximus deus apud Arcades erat.</ref> ([[Lupercalia]]), item [[Victoria (dea)|Victoriae]] in [[Palatinus|Palatino]] veneratae, necnon [[Ceres (dea)|Cereris]] (in Palatino quoque ? non liquet) Evandro tribuere.


Praecipue [[Alphabetum Graecum|litteras Graecas]], quas mater Carmenta [[Lingua Latina|linguae Latinae]] [[Alphabetum Latinum|scribendae]] aptavit, in Italiam introduxisse dicitur atque ex eo magnam admirationem apud [[Aborigines (mythologia)|Aborigines]] movisse. In musica usum [[Lyra|lyrae]]<ref>Quod instrumentum in Arcadia a deo [[Mercurius (deus)|Mercurio]] e testudinis dorso creatum narrabatur.</ref> et [[aula|aulae]] docuisse narratur, cum Aborigines antea [[Fistula panis|fistulis]] vel [[Syrinx|syringibus]] tantum usi essent. Ita [[Humanitas|humanitatis]] largo sensu magister mythicus Evander dici potest eo magis quod illo eodem tempore Hercules sacrificia humana in honorem Saturni abolevisse dicitur.
Praecipue [[Alphabetum Graecum|litteras Graecas]], quas mater Carmenta [[Lingua Latina|linguae Latinae]] [[Alphabetum Latinum|scribendae]] aptavit, in Italiam introduxisse dicitur atque ex eo magnam admirationem apud [[Aborigines (mythologia)|Aborigines]] movisse. In musica usum [[Lyra|lyrae]]<ref>Quod instrumentum in Arcadia a deo [[Mercurius (deus)|Mercurio]] e testudinis dorso creatum narrabatur.</ref> et [[aula|aulae]] docuisse narratur, cum Aborigines antea [[Fistula panis|fistulis]] vel [[Syrinx|syringibus]] tantum usi essent. Ita [[Humanitas|humanitatis]] largo sensu magister mythicus Evander dici potest eo magis quod illo eodem tempore Hercules sacrificia humana in honorem [[Saturnus (deus)|Saturni]] abolevisse atque cum immersione simulacrum humanorum e [[Pons Sublicius|ponte Sublicio]] in undas [[Tiberis|Tiberinas]] mutavisse dicitur.


== Notae ==
== Notae ==

Emendatio ex 08:55, 30 Septembris 2014

In religione Romana Evander (vel Euander) erat heros cui quotannis non longe a porta Trigemina prope Aventinum montem sacrificabatur[1]. Mythographi ex eo Arcadem virum fecere qui cum matre fatidica Carmenta e Graecia expulsus in Latium migravit, ubi a rege Aboriginum Fausto benigne acceptus oppidum Pallantium[2] nominatum sibi et comitibus in Palatino monte condidit. Gesta eius in Aeneide narrantur : nam socius Aeneae in bello adversus Rutulos fuit.

Quo modo Herculis cultum instituerit

Nomen Evander coniunctus est cum fabula Herculis in Latium venientis postquam gigantem tricipitem Geryonem in Hispania interfecit atque eius armento potitus est (qui labor decimus ab Eurystheo ei impositorum habetur). Cum Alcides, itinere fessus, in prato virente inter Aventinum et Palatinum montem sito obdormisset, latro illius regionis incola, Cacus nomine, nonnullas boves e grege furatus cauda retrorsum tractas in speluncam occultavit. Hercules vero, fraude detecta, cum Caco luctatus est atque eum clava occidit. Tum pastores vicini caede trepidi facti regem Evandrum accivere, qui vaticinationibus matris praemonitus heroem agnovit atque in hospitium et amiciitam accepit. Sciebat enim filium Iovis ad immortalitem et sortem divinam ob virtutem destinatum esse. Itaque primus ei tamquam deo sacrificare voluit et aram aedificavit, quam Aram Maximam postea dictam et in Foro Boario sitam Romani diu magna veneratione coluerunt. Ipse Hercules ritum sacri Evandrum docuit : quae ratio reddebatur cur ibi Herculi capite non velato, id est ritu Graeco, non Romano, sacrificaretur. Hoc sacrum quotannis faciendum Evander posteris tradidit.

Quae alia beneficia Aboriginibus tradiderit

Quamquam Titus Livius adfirmat[3] nulla sacra peregrina praeter Herculis accepisse Romulum, nonnulli auctores, in primis Dionysius Halicarnassensis fortasse et ipse Varronem secutus, ei dissentiunt atque cultum Neptuni Equestris (Consualia), Panis[4] (Lupercalia), item Victoriae in Palatino veneratae, necnon Cereris (in Palatino quoque ? non liquet) Evandro tribuere.

Praecipue litteras Graecas, quas mater Carmenta linguae Latinae scribendae aptavit, in Italiam introduxisse dicitur atque ex eo magnam admirationem apud Aborigines movisse. In musica usum lyrae[5] et aulae docuisse narratur, cum Aborigines antea fistulis vel syringibus tantum usi essent. Ita humanitatis largo sensu magister mythicus Evander dici potest eo magis quod illo eodem tempore Hercules sacrificia humana in honorem Saturni abolevisse atque cum immersione simulacrum humanorum e ponte Sublicio in undas Tiberinas mutavisse dicitur.

Notae

  1. Dion. Hal. I,32,2.
  2. Quia ex Pallantio in Arcadia venerat, idem nomen novae urbi indidit.
  3. I,7
  4. Qui maximus deus apud Arcades erat.
  5. Quod instrumentum in Arcadia a deo Mercurio e testudinis dorso creatum narrabatur.

Fontes