Quantum redactiones paginae "Lucius Cornelius Cinna" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 28: Linea 28:
{{Index consulum rei publicae|
{{Index consulum rei publicae|
praedecessores=[[Lucius Cornelius Cinna]] II et [[Gaius Marius]] VII|
praedecessores=[[Lucius Cornelius Cinna]] II et [[Gaius Marius]] VII|
annus= 85 a.C.n.<br />cum<br />[[Gnaeus Papirius Carbo|Gnaeo Papirio Carbone]] II|
annus= 85 a.C.n.<br />cum<br />[[Gnaeus Papirius Carbo|Gnaeo Papirio Carbone]]|
successores=[[Lucius Cornelius Cinna]] IV et [[Gnaeus Papirius Carbo]] II}}
successores=[[Lucius Cornelius Cinna]] IV et [[Gnaeus Papirius Carbo]] II}}
{{Index consulum rei publicae|
{{Index consulum rei publicae|

Emendatio ex 06:18, 14 Septembris 2014

Lucius Cornelius Cinna (saeculo primo a.C.n. natus, initio anni 84 a.C.n. apud Anconam necatus) fuit vir notabilis in re publica versatus, quater consul. Cornelia, filia eius secunda, coniunx prima erat C. Iulii Caesaris filiamque huic Iuliam genuit.

Gens

Lucius Cornelius Cinna (consul anni 127 a.C.n.) eius pater erat. Filius eius eiusdem nominis anno 44 a.C.n. ad praeturam pervenit. Cornelia, filia eius secunda, coniunx prima erat C. Iulii Caesaris filiamque huic Iuliam genuit.

De vita

Cinna anno 91 a.C.n. aut antea praeturam gessit. Consul primum anno octogesimo septimo cum Cn. Octavio factus est. Nam Lucium Corneliu Sullam iure iurando proposuit, ne aliquid contra leges eius facturus sit. Hic Roma abiit arma contra Mithridatem capturus. Paulo post Cinna ab Octavio dissedit. Contra voluntatem Octavii novis civibus suffragium dari, Gaium Marium ex exilio revocari flagitavit. Contra ius Octavius eum ex urbe expulit, Lucium Cornelium Merulam consulem in eius locum suffici curavit[1]. Unde pugna magna Romae ab utriusque asseclis commissa est, qua de causa ab Octavio ex urbe expulsus est. Relegatus societatem cum C. Mario fecit exercituque composito Romam profectus est. Multis certaminibus minoribus consertis Cinna a senatu consul rursum creatus est. Cum autem copiae Marii adversariis interfectis caedem facerent - inter alios et Octavius necatus et Merula adductus est, ut sua manu mortem quaereret, oportuit demum Cinnam intervenire, ut finem caedis faceret.

Anno octogesimo sexto, Cinna et Marius consules facti sunt, sed cum non multo post Marius vitam amisisset, "dominatio Cinnae"[2] coepit. Habebat proposita duo: volebat enim gentes Italas in civitatem accipere Sullamque bello finito Romam redeuntem extrudere. Cn. Papirius Carbo et Cinna legem violantes consules se iterum declaraverunt et in pugnam peregre commissuri cum copiis se ad bellum contra Sulla gerendum paraverunt. Cicero de hoc tempore dixit: "sine iure fuit et sine ulla dignitate res publica"[3]. Cinna anno 84 decessit. De obitu multa diversa narrata sunt, sed certum est milites eius proprios seditione facta eum occisisse.

Notae

  1. Velleius Paterculus, Historia Romana II 20,3; Plutarchus, Marius 41,1; 45,4; Appianus Alexandrinus, Bella civilia I 65-66
  2. Marcus Tullius Cicero, Epistulae ad Atticum VIII 3,6.
  3. Marcus Tullius Cicero, Brutus 227

Bibliographia

Nexus externi

  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)


Antecessores:
Lucius Cornelius Sulla I et Quintus Pompeius Rufus
Consul
87 a.C.n.
cum
Gnaeo Octavio
Successores:
Lucius Cornelius Cinna II et Gaius Marius VII
Antecessores:
Lucius Cornelius Cinna I et Gnaeus Octavius
Consul
86 a.C.n.
cum
Gaio Mario VII
Successores:
Lucius Cornelius Cinna III et Gnaeus Papirius Carbo
Antecessores:
Lucius Cornelius Cinna II et Gaius Marius VII
Consul
85 a.C.n.
cum
Gnaeo Papirio Carbone
Successores:
Lucius Cornelius Cinna IV et Gnaeus Papirius Carbo II
Antecessores:
Lucius Cornelius Cinna III et Gnaeus Papirius Carbo
Consul
84 a.C.n.
cum
Gnaeo Papirio Carbone II
Successores:
Lucius Cornelius Scipio Asiaticus et Gaius Norbanus