Quantum redactiones paginae "Aper Calydonius" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 24 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q654379 sunt
+Graece
Linea 1: Linea 1:
{{L1}}
{{L1}}
[[Fasciculus:Calydonian hunt.jpg|thumb|300px|Graeci heroes aprum Calydonium venantes. [[Oxonia]]e in Ashmoleano Museo.]]
[[Fasciculus:Calydonian hunt.jpg|thumb|300px|Graeci heroes aprum Calydonium venantes. [[Oxonia]]e in Ashmoleano Museo.]]
'''Aper Calydonius''' in [[mythologia Graeca]] est monstrum ab irata [[Artemis|Artemide]] in agrum [[Calydon]]ium immissum, ut regem Oeneum puniret, qui annua sacra in honorem deae omiserat.
'''Aper Calydonius''', sive '''sus Calydonius''' (ὁ Καλυδώνιος κάπρος, ὁ Καλυδώνιος ὗς), in [[mythologia Graeca]] est monstrum ab irata [[Artemis|Artemide]] in agrum [[Calydon]]ium immissum, ut regem Oeneum puniret, qui annua sacra in honorem deae omiserat.


== Fabula ==
== Fabula ==

Emendatio ex 03:28, 2 Septembris 2014

Graeci heroes aprum Calydonium venantes. Oxoniae in Ashmoleano Museo.

Aper Calydonius, sive sus Calydonius (ὁ Καλυδώνιος κάπρος, ὁ Καλυδώνιος ὗς), in mythologia Graeca est monstrum ab irata Artemide in agrum Calydonium immissum, ut regem Oeneum puniret, qui annua sacra in honorem deae omiserat.

Fabula

Cum belua agros vastaret atque pecora necaret, nec agricolae tuti esse possent nisi intra moenia oppidi Calydonis, magna fames populo imminebat. Tum Meleager, Oenei regis filius et fortissimus vir, auxilium a finitimis civitatibus petivit et magnam venationem indixit. Ex omni Graecia celeberrimi heroes convenere : Theseus et Pirithous, Dioscuri Castor et Pollux, Iason, Peleus, et Telamon, filii Aeaci, Nestor etiam tum in primis annis et Atalanta et ipse Meleager et multi alii huic venatui interfuere. Plures heroes, ob iniquitatem Dianae, sub ictibus apri perierunt. Tandem prima Atalanta beluam leviter vulnerasse dicitur ac Meleager paulo post iaculo necasse. Nondum placata Artemis discordiam inter venatores immisit, qui ita decertarunt de spoliis apri ut Meleager duos avunculos occiderit, iram matris Althaeae merens.

Descriptio Ovidii

Heroes Graeci et aper Calydonius. Imago ligno incisa ad editionem Venetam Metamorphoseon illustrandam. 1518

His versibus, poeta Ovidius monstrosum aprum descripsit:

misit aprum, quanto maiores herbida tauros
non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores:
sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix,
et setae similes rigidis hastilibus horrent:
fervida cum rauco latos stridore per armos
spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis.

Fontes

Formula:Link GA