Quantum redactiones paginae "Zeno Citieus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
Tag: Recensio mobilis
m nova formula illarum 10,000 paginarum
Linea 29: Linea 29:
[[Categoria:Scriptores Cypri]]
[[Categoria:Scriptores Cypri]]
[[Categoria:Antigonus Gonatas]]
[[Categoria:Antigonus Gonatas]]

{{Myrias|Homines}}

Emendatio ex 20:53, 13 Augusti 2014

Vide etiam paginam discretivam: Zeno

Zeno Citieus.

Zeno Citieus (Graece: Ζήνων ὁ Κιτιεύς, natus Citii ca. 336 a.C.n., mortuus Athenis ca. 264 a.C.n.) fuit philosophus Graecus (ab origine tamen Phoenix) et conditor sectae Stoicorum.

Zeno fuit filius cuiusdam mercatoris opulentis atque discipulus Cratis Thebani. Zeno ipse vitam mercatoris degebat donec aetate 42 propriam condidit scholam philosophicam, Stoa dictam. Diogenes Laertius narrat eum anno 311 trabe submersa Athenis vectum esse, quare merces impositas perditae sunt. Talia passus per dies temere in viis urbis ambulabat. Incidens in quandam tabernam autem doctrinam Socratis per opera Platonis accepit. Illi cum ex tabernario quaesivit ubi talis sapientiae docti invenire possit indicatum est Crates responsumque est: „Istum sequere!“.

Stoa nomen veteris stoa poikile (Graece: Στοὰ ποικίλη; basilica picta, quae Acropolim opposuerit), quianam hanc in aedificium discipuli eius convenire solebant. Etiam doctrina eius propterea „Stoicismus“ nominata est. Nulla autem opera eius tradita sunt, solum ex libris recentioribus quid cognoscimus cum traderent homini virtus adipiscenda esse neque ei vitiis imbuendum (dicta convenentiae doctrina); omnes casus vitae magna animi tranquillitate modo philosophorum perferre licere dixit, quo ex tempore talis quietus mentis stoicus dicitur. Summum propositum cogitationum eius est Apatheia, quam absentiam affectuum descripsit, quamque optime neglectione et luctus et voluptatis adipiscere contingat. Stoicus si tale cognitione perfructus erit sibi non modo apatheiam sed etiam sapientiam comparaturus esse confirmavit.

Opera eius omnia deperdita sunt, sed fragmenta et testimonia multa, a posteris conservata, Ioannes ab Arnim in Stoicorum veterum fragmentis collegit.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Zenonem Citieum spectant.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!