Quantum redactiones paginae "Conventiculum Latinum Vasintoniense" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Nova pagina: {{in progressu}} thumb|Conventiculu Latini Vasintoniensis sigillum semisollemnis '''Conventiculum Latinum Vasintoniense''' est Conventiculum Latinum quot...
 
continuing. This material, btw, comes by way of me from Stephanus Berard
Linea 6: Linea 6:
Conventiculum Vasintoniense primum celebratum est anno [[2003]]. Annorum [[2003]],
Conventiculum Vasintoniense primum celebratum est anno [[2003]]. Annorum [[2003]],
[[2004]], [[2005]] Conventicula Vasintoniensia habita sunt in [[Cataractae Montes|montibus Cataractis]] (''Cascades''). Inde ab anno [[2006]] in urbe [[Seattlum|Seattli]] habentur per novenos fere dies exeunte semper mense Iunio. Duces sunt [[Stephanus Berard|Stephanus A. Berard]], Ph.D., professor linguarum apud [[Studiorum Collegium Vallis Aqualbensis]], et [[Iacobus Dobreff]], Ph. D., socius indagatorius [[Universitas Lundensis|Universitatis Lundensis]] [[Suetia|Sueticae]]. Usque ad annum [[2007]] participum numerus medius fuit 16. Nunc Conventicula Vasintoniensia apud [[Universitas Vasintoniae|Vniversitatem Vasintoniae]] habentur. Fieri autem potest ut futuris annis Conventicula Vasintoniana alibi celebrentur aliasque facies habeant.

==Conventiculi Ratio et Fines==
Linguis modernis apud universitates saltem Septentrionamericanas studentes tertio studiorum anno peregri mitti solent qui linguae novae non solum studeant sed etiam per eam vivant, amicitias nectant, cultum civilem cognoscant, familiam (licet suppositiciam) colant, omnia demum faciant quae alioquin in patria linguaque sua. Nulla autem exstante terra in quam Latinae linguae incumbentes discendi causa mittantur, opinantur huic conventiculo moderantes praeceptoribus creandas esse, ut ita dicatur, terrulas Latinas, hoc est, microcosmos in quibus aliquatenus Latine vivere liceat.

In villa montana tamquam in familia extensa omnia et una et Latine faciebant participes: [[mons|montes]] perlustrantes, [[arbor]]es [[planta]]s [[animal]]ia describentes, [[cibum|cibos]] parantes sumentesque, scripta Latina disputantes, acroases habentes audientesque, varia ludentes; [[thermae|thermis]] intimis [[natabulum|natabuloque]] fruentes, et ita porro. In urbe iam, apud Universitatem Vasintoniae, etsi proprios cibos parare non licet, cetera tamen omnia faciunt qui conventiculo intersunt. Cottidie fiunt sessiones et litterariae et grammaticae et lusoriae; cottidie quoque, saepissime post meridiem, fiunt excursiones ad talia loca qualia [[museum|musea]], [[hortus zoologicus|hortos zoologicos]], [[aquarium]], [[hortum|hortos]] [[arboretum|arboreta]]que, cet. Quotannis quoque saltem semel fit excursio aliqua montana in qua semper sunt et qui tranquille
deambulent et, altera ex parte, qui montes ascendere taliaque magis ardua suscipere malint. Moderatorum est extra sessiones atque in excursionibus cum ceteris commercium habere, sermones serere, vocabula suppeditare, animos addere, cet.

Cum ceteris hominibus Latine tacentibus vernacule sane loqui licet, lex autem ferrea est ut
#in totis aedificiis in quibus habetur conventiculum, et
#in omnibus conventiculi congressionibus excursionibusque, necnon
#una cibos sumentes participes nullo nisi Latino inter se utantur sermone.

Emendatio ex 02:49, 18 Iunii 2007

Haec pars progressura est Haec pars progressura est.
Conventiculu Latini Vasintoniensis sigillum semisollemnis

Conventiculum Latinum Vasintoniense est Conventiculum Latinum quotennis in Vasintonia, exeunte mense Iulio habitum, et a Stephano Berard conditum moderatumque.

Historia

Conventiculum Vasintoniense primum celebratum est anno 2003. Annorum 2003, 2004, 2005 Conventicula Vasintoniensia habita sunt in montibus Cataractis (Cascades). Inde ab anno 2006 in urbe Seattli habentur per novenos fere dies exeunte semper mense Iunio. Duces sunt Stephanus A. Berard, Ph.D., professor linguarum apud Studiorum Collegium Vallis Aqualbensis, et Iacobus Dobreff, Ph. D., socius indagatorius Universitatis Lundensis Sueticae. Usque ad annum 2007 participum numerus medius fuit 16. Nunc Conventicula Vasintoniensia apud Vniversitatem Vasintoniae habentur. Fieri autem potest ut futuris annis Conventicula Vasintoniana alibi celebrentur aliasque facies habeant.

Conventiculi Ratio et Fines

Linguis modernis apud universitates saltem Septentrionamericanas studentes tertio studiorum anno peregri mitti solent qui linguae novae non solum studeant sed etiam per eam vivant, amicitias nectant, cultum civilem cognoscant, familiam (licet suppositiciam) colant, omnia demum faciant quae alioquin in patria linguaque sua. Nulla autem exstante terra in quam Latinae linguae incumbentes discendi causa mittantur, opinantur huic conventiculo moderantes praeceptoribus creandas esse, ut ita dicatur, terrulas Latinas, hoc est, microcosmos in quibus aliquatenus Latine vivere liceat.

In villa montana tamquam in familia extensa omnia et una et Latine faciebant participes: montes perlustrantes, arbores plantas animalia describentes, cibos parantes sumentesque, scripta Latina disputantes, acroases habentes audientesque, varia ludentes; thermis intimis natabuloque fruentes, et ita porro. In urbe iam, apud Universitatem Vasintoniae, etsi proprios cibos parare non licet, cetera tamen omnia faciunt qui conventiculo intersunt. Cottidie fiunt sessiones et litterariae et grammaticae et lusoriae; cottidie quoque, saepissime post meridiem, fiunt excursiones ad talia loca qualia musea, hortos zoologicos, aquarium, hortos arboretaque, cet. Quotannis quoque saltem semel fit excursio aliqua montana in qua semper sunt et qui tranquille deambulent et, altera ex parte, qui montes ascendere taliaque magis ardua suscipere malint. Moderatorum est extra sessiones atque in excursionibus cum ceteris commercium habere, sermones serere, vocabula suppeditare, animos addere, cet.

Cum ceteris hominibus Latine tacentibus vernacule sane loqui licet, lex autem ferrea est ut

  1. in totis aedificiis in quibus habetur conventiculum, et
  2. in omnibus conventiculi congressionibus excursionibusque, necnon
  3. una cibos sumentes participes nullo nisi Latino inter se utantur sermone.