Quantum redactiones paginae "Gaius Sempronius Tuditanus (consul 129 a.C.n.)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Gaius Sempronius C.f. Tuditanus''' (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 129 a.C.n. Pergami) vir publicus, rerum gestarum scriptor atque iu...'
(eadem)

Emendatio ex 06:37, 11 Iulii 2014

Gaius Sempronius C.f. Tuditanus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 129 a.C.n. Pergami) vir publicus, rerum gestarum scriptor atque iuris peritus Romanus fuit.

Cursus honorum

Anno 146 a.C.n. bello Lucii Mummii in Graecia interfuit[1] et anno 145 quaestor electus est[2]. Anno 132 praetor fuit et anno 129 una cum Manio Aquillio consulatum administravit. Tuditanus, cum iudicia de agro a Tiberio Graccho diviso sibi a senatu tributa vitare vellet[3], expeditionem in Iapodes coepit[4]. Quibus victis triumphavit. Hostius praeterea poeta Bellum Histricum - nunc autem perditum - de hac expeditione composuit.

Scriptor

Tuditanus Libros Magistratuum[5] - verisimile XIII[6] - composuit. Praeterea auctor est Historiae Romanae ab initiis ad secundum saeculum a.C.n. fuit. Quae opera nunc autem perdita sunt.

Bibliographia

Notae

  1. Marcus Tullius Cicero, Epistulae ad Atticum XIII 32,2
  2. Op.cit. XIII 4,1
  3. Appianus Alexandrinus, Bellum Civile I 80
  4. Titus Livius, Periochae LIX; Appianus Alexandrinus, Bellum Illyricum 30
  5. Macrobius, Satirae I 13,23
  6. Aulus Gellius, Noctes Atticae XIII 15,4


Antecessores:
Lucius Cornelius Lentulus et Marcus Perperna
Consul
129 a.C.n.
cum
Manio Aquillio
Successores:
Titus Annius Rufus et Gnaeus Octavius