Quantum redactiones paginae "Civitas Islamica (regimen)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q2429253 sunt
Linea 61: Linea 61:
[[Categoria:Constituta 2006]]
[[Categoria:Constituta 2006]]
[[Categoria:Tromocratia]]
[[Categoria:Tromocratia]]
[[Categoria:Iracum]]

Emendatio ex 11:59, 6 Iulii 2014

Terra cui Civitas Islamica in Iraquia et Syria imperat, die 13 Iunii 2014.
Praesidium Consociationis Nationum Bagdati post bombam in Deversorio Canalis crepatam, 22 Augusti 2003.

Civitas Islamica in Iraquia et Levante, sive Civitas Islamica in Iraquia et Syria (Arabice الدولة الاسلامية في العراق والشام ad-Dawlat al-Islāmiyya fī’l-‘Irāq wa’sh-Shām), est grex rebellis et civitas non agnita in Iraquia et Syria impigre militans.[1] Quae, statum civitatis liberae a se pronuntiato habens, terras Iraquiae et Syriae postulat, aliis terris in Levante sitis (e.g. Libanus) vindicaturis. Civitas, annos primos Belli Iraquiensis constituta, fidem Alcaedae anno 2004 obligavit. Grex et fautores in variis manibus rebellibus et tromocratibus consistit, inter quos Concilium Mujahidin Shura (organizatio prior), Alcaeda in Iraquia, Jaysh al-Fatiheen, Jund al-Sahaba, Katbiyan Ansar Al-Tawhid wal Sunnah, Jeish al-Taiifa al-Mansoura, et aliae gentes quarum homines sectam Sunniticam profitentur. In animo habet instituere caliphatum in regionibus maioritatis Sunniticae in Iraquia, deinde haec fundamenta ad comprehendam Syriam expandere.[2] Mense Februario 2014, post intestinum octo mensium certamen, Alcaeda se a Civitate Islamica in Iraquia et Levante separavit.[3] Die 29 Iunii 2014 ducis civitatis "Caliphatum" proclamaverunt atque Abu Bakr al-Baghdadi "Caliphum" nunc esse nuntiaverunt. Praeterea nomen civitatis nunc "Civitas Islamica" est[4].


Sodales notissimi

Duces
Alii

Vide etiam

Notae

  1. "Profile: Islamic State in Iraq and the Levant (ISIS)". 7 Ianuarii 2014. BBC. 6 Ianuario 2014 .,
  2. Cockburn, Patrick (9 Iunii 2014). "Battle to establish Islamic state across Iraq and Syria". The Independnent .
  3. Liz Sly (3 Februarii 2014). "Al-Qaeda disavows any ties with radical Islamist ISIS group in Syria, Iraq". The Washington Post .
  4. Der Spiegel die 29 Iunii 2014

Nexus externi