Quantum redactiones paginae "Apologia Socratis (Xenophon)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 19: Linea 19:
[[Categoria:Socrates]]
[[Categoria:Socrates]]
[[Categoria:Scripta saeculo 4 a.C.n.]]
[[Categoria:Scripta saeculo 4 a.C.n.]]
[[Categoria:Litterae Graecae antiquae]]

Emendatio ex 13:37, 8 Iunii 2014

Apologia Socratis (Graece Άπολογία Σωκράτους) est opusculum breve ab Atheniense Xenophonte de damnatione morteque magistri sui Socratis anno incerto[1] conscriptum. In quo libro Xenophon refert quosdam sermones Socratis ante iudicium vel etiam post damnationem anno 399 a.C.n. habitos, necnon summarium eius orationis apud iudices. Quibus dictis referendis cupit in primis lectori ostendere Socratem ideo pro iudicibus superbe et audacter loquentem[2] quia tempus idoneum moriendi sibi iam adesse existimabat, certe indignis precibus senilem vitam non esse petendam. Ita enim a daemone suo monebatur.

Plato quoque de eadem re et sub eodem titulo librum longiorem et magis elaboratum edidit. De quo vide Apologia Socratis.

Editiones

Si vis plura legere...

  • Louis-André Dorion, « Le daimonion et la megalêgoria de Socrate dans l’Apologie de Xénophon », Cahiers des études anciennes, XLV, 2008 [1]

Notae

  1. Coniecturae diversae editae sunt : Delebecque inter 385 et 382 a.C.n., Ollier verisimilius circa 393/392 a.C.n., alii aliter. Verisimile non nimis diu post mortem Socratis hunc libellum compositum esse.
  2. Quod Xenophon quidem appellat "μεγαληγορία".