Quantum redactiones paginae "Gnaeus Octavius (consul 165 a.C.n.)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 7 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q1232914 sunt
No edit summary
Linea 13: Linea 13:
* "[http://www.ancientlibrary.com/smith-bio/2339.html Gnaeus Octavius]" in {{Smith-bio}}
* "[http://www.ancientlibrary.com/smith-bio/2339.html Gnaeus Octavius]" in {{Smith-bio}}


{{Index consulum rei publicae|
{{DEFAULTSORT:Octavius, Gnaeus}}
praedecessores=[[Gaius Sulpicius Gallus]] et [[Marcus Claudius Marcellus (consul 166 a.C.n.)|Marcus Claudius Marcellus]]|
[[Categoria:Consules]]
annus= 165 a.C.n.<br />cum<br />[[Tiberius Manlius Torquatus|Tiberio Manlio Torquato]]|
successores=[[Aulus Manlius Torquatus]] et [[Quintus Cassius Longinus (consul 164 a.C.n.)|Quintus Cassius Longinus]]}}

{{Lifetime|saeculo 3 aut 2 a.C.n.|162 a.C.n.|Octavius, Gnaeus}}
[[Categoria:Gens Octavia]]
[[Categoria:Gens Octavia]]
[[Categoria:Mortui 162 a.C.n.]]
[[Categoria:Nati saeculo 3 aut 2 a.C.n.]]
[[Categoria:Participes bellorum Macedonicorum]]
[[Categoria:Participes bellorum Macedonicorum]]

Emendatio ex 11:47, 8 Iunii 2014

Gnaeus Octavius (natus anno ignoto; mortuus anno 162 a.C.n. Laodiceae in Syria) fuit vir publicus Romanus; anno 165 a.C.n. consulatum cum T. Manlio Torquato gessit. Octavius fuit pater Gnaei Octavii consulis anno 128 a.C.n. et avus Gnaei Octavii qui consul anno 87 a.C.n. fuit.

Triumphus anno 167 a.C.n. celebratus

Triumphus navalis a Gnaeo Octavio e Macedonia et de rege Perseo die 1 Decembris 167 a.C.n. celebratus est, post triumphum L. Aemilii Paulli, sed ante triumphum L. Anicii Galli; omnes tres enim e Bello Macedonico tertio triumphaverunt. Octavii triumphus a Livio ita breviter descriptus est:

Paucos post dies Anicius et Octavius classe sua advecti. Tribus iis omnibus decretus est ab senatu triumphus mandatumque Q. Cassios praetori, cum tribunis plebis ageret, ex auctoritate patrum rogationem ad plebem ferrent, ut iis, quo die urbem triumphantes inveherentur, imperium esset. Intacta invidia media sunt: ad summa ferme tendit. Nec de Anici nec de Octavi triumpho dubitatum est; Paulum, cui ipsi quoque se conparare erubuissent, obtrectatio carpsit ...
Cn. Octavius kalendis Decembribus de rege Perseo navalem triumphum egit. Is triumphus sine captivis fuit, sine spoliis. Dedit sociis navalibus in singulos denarios septuagenos quinos, gubernatoribus, qui in navibus fuerant, duplex, magistris navium quadruplex.
Titus Livius, Ab Urbe condita 45.35, 45.42

Vide etiam

Nexus externus


Antecessores:
Gaius Sulpicius Gallus et Marcus Claudius Marcellus
Consul
165 a.C.n.
cum
Tiberio Manlio Torquato
Successores:
Aulus Manlius Torquatus et Quintus Cassius Longinus